CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
ARTICULUS 8 PECCATUM
I. Misericordia et peccatum 1846
Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga
peccatores. 106 Angelus id nuntiat Ioseph: « Vocabis
nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis
eorum » (Mt 1,21). Idem valet de Eucharistia, sacramento
Redemptionis: « Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro
multis effunditur in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).
1847 Deus, « qui [...] te fecit sine te, non te iustificat sine
te ». 107 Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat
culparum nostrarum confessionem: « Si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si
confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis
peccata et emundet nos ab omni iniustitia » (1 Io 1,8-9).
1848 Sicut sanctus Paulus id affirmat: « ubi [...] abundavit
peccatum, superabundavit gratia » (Rom 5,20). Sed gratia ut
opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum
cor et ad nobis conferendam « iustitiam in vitam aeternam per Iesum
Christum Dominum nostrum » (Rom 5,21). Deus, sicut medicus
qui vulnus inspicit antequam illud sanet, per Suum Verbum Suumque
Spiritum, lucem in peccatum emittit vivam:
« Conversio enim postulat persuasionem de peccato,
iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum
comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul
novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: "Accipite
Spiritum Sanctum". Itaque, in illo "arguere de peccato" reperimus
duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon
donum certitudinis de Redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus ».
108
II.
Peccati definitio 1849 Peccatum
contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero
amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona
affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam
attentat solidarietatem. Definitum est tamquam « factum vel dictum
vel concupitum aliquid contra aeternam Legem ». 109
1850 Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et
malum coram Te feci » (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei
amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut
primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter
voluntatem essendi « sicut Deus » (Gn 3,5), bonum et malum
cognoscendo et determinando. Sic peccatum est « amor sui usque ad
contemptum Dei ». 110 Propter hanc sui ipsius superbam
exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit,
111 per diametrum est oppositum. 1851
In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura,
peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat:
incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum
et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae
proditionem Iesu tam acerbam, Petri negationem ac discipulorum
derelictionem. In ipsa tamen tenebrarum et Principis huius mundi
hora, 112 Christi sacrificium secreto fit fons ex quo
nostrorum peccatorum inexhauste profluet venia.
III. Peccatorum diversitas 1852
Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert
Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit
Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio,
immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
invidiae, ebrietates, comissationes, et his similia, quae praedico
vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, Regnum Dei non
consequentur » (Gal 5,19-21). 113
1853 Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro
omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel
defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur.
Ordinari etiam possunt prout ad Deum, ad proximum vel ad se ipsum
referantur; dividi possunt in spiritualia et carnalia peccata, vel
etiam in peccata cogitationis, verbi, per actionem vel per
omissionem. Peccati radix est in hominis corde, in eius libera
voluntate, secundum Domini doctrinam: « De corde [...] exeunt
cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta,
falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem »
(Mt 15,19-20). In corde etiam caritas residet, bonorum operum
et purorum principium, quam peccatum vulnerat.
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
1854 Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare.
Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in
Scriptura percipitur, 114 in Ecclesiae praevaluit
Traditione. Eam experientia hominum confirmat.
1855 Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem,
in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis
eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam
offendat et vulneret. 1856 Peccatum
mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis,
novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae
normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur:
« Cum [...] voluntas fertur in aliquid quod secundum se
repugnat caritati, per quam homo ordinatur in ultimum finem, peccatum ex
suo obiecto habet quod sit mortale [...] sive sit contra dilectionem
Dei, sicut blasphemia, periurium et huiusmodi; sive contra dilectionem
proximi, sicut homicidium, adulterium et similia. [...] Quandoque vero
voluntas peccantis fertur in id quod in se continet quandam
inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni Dei et proximi: sicut
verbum otiosum, risus superfluus, et alia huiusmodi. Et talia sunt
peccata venialia ». 115
1857 Ut peccatum sit
mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale
quodvis peccatum « cuius obiectum est materia gravis et, insuper,
quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur ». 116
1858 Materia gravis decem determinatur mandatis secundum
Iesu responsum ad iuvenem divitem: « Ne occidas, ne adulteres, ne
fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora
patrem tuum et matrem » (Mc 10,19). Gravitas peccatorum maior
vel minor est: homicidium gravius est furto. Qualitas personarum
laesarum etiam est perpendenda: violentia contra cognatos exercita
per se gravior est quam illa contra alienum.
1859 Peccatum mortale plenam cognitionem requirit
plenumque consensum. Cognitionem praesupponit indolis
peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam
implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis.
Ignorantia affectata et cordis induratio 117 indolem
voluntariam peccati non minuunt, sed augent.
1860 Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem
culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis
putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis
sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem
voluntariam et liberam culpae possunt pariter minuere, sicut etiam
externae pressiones vel perturbationes pathologicae. Peccatum ex
malitia, ex deliberata mali electione, gravissimum est.
1861 Peccatum mortale radicalis est possibilitas libertatis
humanae, sicut ipse amor. Caritatis amissionem secum fert et
privationem gratiae sanctificantis, id est, status gratiae. Nisi
poenitentia redimatur et Dei venia, a Regno Dei exclusionem producit
et aeternam inferni mortem, cum nostra libertas potestatem habeat
electiones faciendi definitivas, sine reditu. Nihilominus, quamquam
iudicare possumus actum quemdam in se culpam esse gravem, iudicium
de personis iustitiae et misericordiae Dei debemus concredere.
1862 Peccatum veniale committitur, cum mensura a lege
morali praescripta non servatur in materia levi, vel etiam cum legi
morali in materia gravi non praestatur oboedientia, sed sine plena
cognitione vel sine pleno consensu. 1863
Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata
exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum
exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales.
Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos
paulatim disponit ad peccatum committendum mortale. Tamen peccatum
veniale Foedus non disrumpit cum Deo. Cum gratia Dei est humanitus
reparabile. « Non privat gratia sanctificante, amicitia cum Deo,
caritate neque aeterna beatitudine »: 118
« Non potest homo, quamdiu carnem portat, nisi habere
vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si
contemnis quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa
faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt
massam. Et quae spes est? Ante omnia, Confessio... ». 119
1864 « Omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur » (Mt
12,31). 120 Misericordia divina limitibus caret, sed qui
deliberate misericordiam Dei per poenitentiam accipere respuit,
suorum peccatorum veniam reiicit et salutem per Spiritum Sanctum
oblatam. 121 Talis induratio ad impoenitentiam finalem
potest conducere et ad aeternam damnationem.
V. Peccati multiplicatio 1865
Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum
repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes
quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt
aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit et ad se
roborandum, sed sensum moralem radicitus destruere nequit.
1866 Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur,
vel etiam ad peccata capitalia reduci quae experientia
christiana, sanctum Ioannem Cassianum 122 et sanctum
Gregorium Magnum secuta, 123 distinxit. Capitalia
appellantur quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia,
avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia.
1867 Traditio catechetica in memoriam etiam revocat exsistere «
peccata quae ad coelum clamant ». Ad coelum clamant: sanguis
Abel; 124 peccatum Sodomitarum; 125 clamor
populi in Aegyto oppressi; 126 gemitus advenae, viduae et
orphani; 127 iniustitia in mercennarium. 128
1868 Peccatum actus est personalis. Praeterea, in peccatis ab
aliis commissis habemus responsabilitatem, cum eisdem cooperamur:
— in illis directe et voluntarie participantes; — ea
praecipientes, suadentes, laudantes vel approbantes; — ea non
revelantes vel non impedientes, cum ad id tenemur; — illos
protegentes qui malum faciunt. 1869 Sic
peccatum homines invicem complices reddit, inter eos
concupiscentiam, violentiam et iniustitiam facit regnare. Peccata
condiciones sociales et institutiones provocant bonitati divinae
contrarias. « Structurae peccati » expressio sunt et effectus
peccatorum personalium. Ipsae ad malum vicissim committendum suas
inducunt victimas. Sensu analogico, « peccatum sociale »
constituunt. 129
Compendium 1870 « Conclusit
[...] Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur » (Rom
11,32). 1871 Peccatum est «
factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem
». 130 Offensa est in Deum. Idem se contra Deum per
inoboedientiam extollit oboedientiae Christi contrariam.
1872 Peccatum actus est rationi contrarius. Naturam vulnerat
et humanam attentat solidarietatem. 1873
Omnium peccatorum radix est in corde hominis. Eorum species eorumque
gravitas secundum eorum obiecta praecipue mensurantur.
1874 Deliberate eligere, id est, scienter et voluntario, rem
Legi divinae et fini hominis ultimo graviter contrariam idem est ac
peccatum mortale committere. Id destruit in nobis caritatem, sine
qua beatitudo aeterna est impossibilis. Sine poenitentia mortem
aeternam secum fert. 1875 Peccatum
veniale moralem deordinationem constituit reparabilem per caritatem
quam illud in nobis sinit subsistere.
1876 Peccatorum, etiam venialium, repetitio vitia generat,
inter quae peccata capitalia sunt praecipua.
(106) Cf Lc 15. (107)
Sanctus Augustinus, Sermo 169, 11, 13: PL 38, 923.
(108) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem,
31: AAS 78 (1986) 843.
(109) Sanctus Augustinus, Contra Faustum manichaeum, 22, 27:
CSEL 25, 621 (PL 42, 418); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa
theologiae, I-II, q. 71, a. 6: Ed. Leon. 7,8-9.
(110) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 14, 28: CSEL 402,
56 (PL 41, 436). (111) Cf
Phil 2,6-9. (112) Cf
Io 14,30. (113) Cf
Rom 1,28-32; 1 Cor 6,9-10; Eph 5,3-5; Col
3,5-9; 1 Tim 1,9-10; 2 Tim 3,2-5.
(114) Cf 1 Io 5,16-17.
(115) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 88,
a. 2, c: Ed. Leon. 7, 135.
(116) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
17: AAS 77 (1985) 221.
(117) Cf Mc 3,5-6; Lc 16,19-31.
(118) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
17: AAS 77 (1985) 221.
(119) Sanctus Augustinus, In epistulam Iohannis ad Parthos
tractatus, 1, 6: PL 35, 1982.
(120) Cf Mc 3,29; Lc 12,10.
(121) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem,
46: AAS 78 (1986) 864-865.
(122) Cf Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio, 5, 2: CSEL 13,
121 (PL 49, 611). (123) Cf
Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 87: CCL
143B, 1610 (PL 76, 621).
(124) Cf Gn 4,10.
(125) Cf Gn 18,20; 19,13.
(126) Cf Ex 3,7-10.
(127) Cf Ex 22,20-22.
(128) Cf Dt 24,14-15; Iac 5,4.
(129) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
16: AAS 77 (1985) 216.
(130) Sanctus Augustinus, Contra Faustum manichaeum, 22, 27:
CSEL 25, 621 (PL 42, 418). |