CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT SECUNDUM COMMUNITAS HUMANA
ARTICULUS 1 PERSONA ET SOCIETAS
I. Indoles communitaria vocationis humanae
1878 Omnes homines ad eumdem vocantur finem, ad Ipsum Deum.
Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et
fraternitatem quam homines inter se debent instaurare in veritate et
amore. 131 Amor proximi ab amore in Deum est
inseparabilis. 1879 Persona humana
sociali eget vita. Haec pro illa aliquid adventicium non constituit,
sed eius naturae exigentiam. Homo, commercio cum aliis, mutuis
officiis et colloquio cum fratribus, omnes suas excolit facultates;
sic suae respondet vocationi. 132
1880 Societas quaedam est personarum summa organice
religatarum quodam unitatis principio quod unamquamque earum
superat. Societas, coetus simul visibilis et spiritualis, in tempore
perdurat: praeteritum assumit et futurum praeparat. Per illam,
unusquisque homo « heres » constituitur, « talenta » recipit quae
suam ditant identitatem et quorum fructus ipse augere debet.
133 Iusta ratione, unusquisque se devovere debet
communitatibus quarum est particeps et auctoritates revereri quae
pro bono communi habent officium. 1881
Unaquaeque communitas suo scopo definitur et consequenter regulis
oboedit specificis, sed « principium, subiectum et finis omnium
institutorum socialium est et esse debet humana persona ».
134 1882 Quaedam societates, sicut
familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei
sunt necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali
foveatur, oportet creationi favere associationum et institutionum
liberae electionis « ad res oeconomicas atque sociales, ad animi
cultum atque relaxationem, ad res gymnicas, ad variarum artium
professionem, ad rationes politicas; quae sive ad unam tantum
nationem, sive ad universas [...] [attineant] gentes ». 135
Haec « socializatio » simul tendentiam exprimit naturalem
quae homines impellit ad se consociandos, ut consequantur scopos qui
individuales superant capacitates. Eadem qualitates auget personae,
praesertim eius sensum aggrediendi incepta et responsabilitatis.
Adiuvat ad eius tuenda iura. 136
1883 Socializatio pericula etiam exhibet. Nimis compulsus
interventus Status potest libertati et inceptis minari personalibus.
Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis
elaboravit. Secundum illud asseritur « superioris ordinis societatem
invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem
vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius
in necessitatibus sustinenda et adiuvanda, ut eius actio cum
reliquis sodalibus partibus componatur, videlicet in bonum commune
conversa ». 137 1884 Deus
exercitium omnium potestatum Sibi soli retinere noluit. Unicuique
creaturae munera remittit quae ipsa capax est exercendi, secundum
capacitates suae propriae naturae. Hic gubernationis modus in vita
sociali est imitandus. Modus quo Deus agit in mundo gubernando, qui
tantam considerationem erga humanam testatur libertatem, sapientiam
deberet inspirare eorum qui communitates gubernant humanas. Hi se
tamquam divinae providentiae ministri gerere debent.
1885 Subsidiarietatis principium omnibus collectivismi opponitur
formis. Limites signat interventui Status. Relationes inter
individua et societates in harmoniam ducere quaerit. Tendit ad verum
ordinem instaurandum internationalem.
II. Conversio et societas 1886
Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum
adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum
observari hierarchiam quae « materialia ac naturalia interioribus et
spiritalibus subiciat »: 138
« Hominum igitur societas [...] primum omnium tamquam
res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda; per quam
homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se
communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona
animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est,
iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima
ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum
animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt,
simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium
coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum
praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae extrinsecus
hominum communitatem constituunt continenterque explicant ». 139
1887 Mediorum et finium inversio
140 quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei
quod solum medium est in illum concurrens, vel ad personas
considerandas tamquam mera media relate ad finem, iniustas generat
structuras quae « arduam vel fere impossibilem reddunt vitae
rationem christianam, praeceptis summi Legislatoris congruentem ».
141 1888 Oportet igitur ad
spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad
permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut
sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium.
Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo eliminat, sed e
contra imponit obligationem afferendi institutis et vitae
condicionibus, cum ipsae ad peccatum incitant, sanationes
convenientes ut ad iustitiae normas conformentur, ne bono obsint,
sed illi faveant. 142 1889
Sine gratiae auxilio, homines nescirent « semitam saepius angustam
dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim
quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse ».
143 Ea caritatis est via, scilicet, amoris Dei et proximi.
Caritas maximum constituit praeceptum sociale. Alium reveretur
eiusque iura. Praxim exigit iustitiae et solummodo ipsa nos eius
reddit capaces. Vitam inspirat donationis sui: « Quicumque
quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque
perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17,33).
Compendium 1890 Quaedam
exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et
fraternitatem quam homines inter se debent instaurare.
1891 Persona humana, ut sese secundum suam excolat naturam,
vita eget sociali. Quaedam societates, sicut familia et civitas,
naturae hominis immediatius correspondent.
1892 « Principium, subiectum et finis omnium institutorum
socialium est et esse debet humana persona ». 144
1893 Ampla in associationibus et institutionibus liberae
electionis fovenda est participatio. 1894
Secundum subsidiarietatis principium, neque Status neque ulla
amplior societas inceptum et responsabilitatem personarum et
corporum intermediorum debent substituere.
1895 Societas exercitio virtutum favere debet, non illi
obesse. Iusta valorum hierarchia eam inspirare debet.
1896 Ubi peccatum atmospheram pervertit socialem, oportet ad
cordium conversionem et ad Dei gratiam accurrere. Caritas ad iustas
impellit reformationes. Quaestionis socialis solutio extra
Evangelium non habetur. 145
(131) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
24: AAS 58 (1966) 1045.
(132) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
25: AAS 58 (1966) 1045.
(133) Cf Lc 19,13.15.
(134) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
25: AAS 58 (1966) 1045.
(135) Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 60: AAS 53
(1961) 416. (136) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS
58 (1966) 1045-1046; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus
annus, 16: AAS 83 (1991) 813.
(137) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS
83 (1991) 854; cf Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS
23 (1931) 184-186. (138)
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 36: AAS 83
(1991) 838. (139) Ioannes
XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 36: AAS 55 (1963) 266.
(140) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 41:
AAS 83 (1991) 844. (141)
Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941) 197.
(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
36: AAS 57 (1965) 42.
(143) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS
83 (1991) 823. (144)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS
58 (1966) 1045. (145) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 5: AAS 83
(1991) 800. |