CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT SECUNDUM COMMUNITAS HUMANA
ARTICULUS 2 IN VITA SOCIALI PARTICIPATIO
I. Auctoritas 1897 «
Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse
potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta
servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque
impendant suam ». 146 « Auctoritas »
appellatur qualitas propter quam personae vel instituta hominibus
leges ferunt atque mandata, et ex parte eorum oboedientiam
exspectant. 1898 Omnis humana communitas
auctoritate eget, quae eam regat. 147 Haec in natura
humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est
necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in
quantum fieri potest, tuendo. 1899
Auctoritas, quae ab ordine morali postulatur, a Deo procedit: «
Omnis anima potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a
Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt Ipsi, sibi
damnationem acquirent » (Rom 13,1-2). 148
1900 Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati
honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius
munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et
benevolentia circumdentur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio,
omnium antiquissima, pro auctoritate politica: 149
Eis « da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam,
firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo
administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum
das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu,
Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum
est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine
pie administrantes propitium Te habeant ». 150
1901 Dum auctoritas ad ordinem a Deo
determinatum pertinet, oportet ut « regiminis determinatio et
moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur ».
151 Politicorum regiminum diversitas
moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant
communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali,
ordini publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est,
bonum commune nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera
consequi. 1902 Auctoritas suam
legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non
debet, sed pro bono operari communi « ut vis moralis, quae libertate
et suscepti officii onerisque conscientia nititur »: 152
« Lex humana intantum habet rationem legis, inquantum
est secundum rationem rectam: et secundum hoc manifestum est quod a Lege
aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex
iniqua: et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam
». 153
1903 Auctoritas legitime exercetur
solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad
illud consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut
rectores leges edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant
contraria, talia mandata conscientias obligare non possent. « Tunc
auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria ». 154
1904 « Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis
muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est "Civitatis
iuris" principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at
leges potissimum dominantur ». 155
II. Bonum commune 1905 Secundum
socialem hominis naturam, bonum uniuscuiusque necessario conexum est
cum bono communi. Hoc definiri nequit nisi in relatione ad personam
humanam:
« Ne in vobismet ipsis involuti vobis solis vivatis
tanquam iam iustificati, sed in unum convenientes conquiratis id, quod
omnibus prodest ». 156
1906 Ut bonum commune oportet
intelligere « summam earum vitae socialis condicionum, quae tum
coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem
plenius atque expeditius consequantur ». 157 Bonum
commune interest ad omnium vitam. Ex parte uniuscuiusque prudentiam
exigit, et adhuc magis ex parte eorum qui auctoritatis exercent
munus. Tria elementa essentialia implicat:
1907 Imprimis observantiam personae qua talis supponit.
Propter bonum commune, publicae potestates iura personae humanae
fundamentalia et non alienabilia observare tenentur. Societas
unicuique ex suis membris permittere debet, suam vocationem in rem
perducere. Singulatim, bonum commune in condicionibus exstat
libertates naturales exercendi quae necessariae sunt ut vocatio
excolatur humana: ut ius « ad agendum iuxta rectam suae conscientiae
normam, ad vitae privatae protectionem atque ad iustam libertatem
etiam in re religiosa ». 158 1908
Secundo, bonum commune ipsius coetus prosperitatem socialem
exigit et incrementum. Incrementum est omnium officiorum
socialium compendium. Utique ad auctoritatem pertinet, propter bonum
commune, inter varia particularia commoda decernere. Sed unicuique
debet accessibile reddere id quo ille ad vitam vere humanam ducendam
eget: victum, vestitum, sanitatem, laborem, educationem et culturam,
congruam informationem, ius ad familiam condendam, 159
etc. 1909 Bonum commune denique pacem
implicat, id est, iusti ordinis stabilitatem et securitatem.
Supponit igitur auctoritatem, honestis mediis, securitatem
praestare societatis atque illam membrorum eius. Stabilit ius ad
legitimam personalem defensionem et collectivam.
1910 Si unaquaeque humana communitas bonum possidet commune quod
ei permittit se qua talem agnoscere, in communitate politica
impletio talis boni invenitur plenissima. Ad Statum pertinet commune
societatis civilis, civium et corporum intermediorum bonum defendere
et promovere. 1911 Humanae dependentiae
arctiores fiunt. Ad universum mundum paulatim extenduntur. Familiae
humanae unitas, membra congregans quae eadem naturali fruuntur
dignitate, bonum commune universale implicat. Hoc
organizationem communitatis nationum exigit capacem « variis hominum
necessitatibus pro sua parte [...] [providendi] tam in vitae
socialis campis ad quos pertinent victus, sanitas, educatio [...],
quam in nonnullis condicionibus particularibus quae alicubi oriri
possunt, ut sunt necessitas [...] aerumnis profugorum per universum
mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes eorumque familias
adiuvandi ». 160 1912 Bonum
commune ad personarum semper ordinatur progressum: « Rerum ordinatio
ordini personarum subiicienda est et non e converso ». 161
Hic ordo in veritate fundatur, super iustitiam aedificatur, amore
vivificatur.
III. Responsabilitas et participatio
1913 Participatio est voluntaria et generosa obligatio personae
in socialibus commerciis. Necessarium est, omnes, unumquemque pro
loco quem aliquis occupat et munere quo fungitur, in bono communi
promovendo participare. Hoc officium dignitati inhaeret personae
humanae. 1914 Participatio imprimis fit
per susceptionem oneris in partibus quarum responsabilitas
personalis assumitur: homo per curam educationi familiae suae
impensam, per conscientiam in labore suo, aliorum et societatis
bonum participat. 162 1915
Cives debent, quantum possibile est, activam in vita publica
sumere partem. Huius participationis modi ab alia in aliam nationem
vel ab alia in aliam culturam diversi esse possunt. « Laudanda est
autem ratio agendi nationum, in quibus pars quam maxima civium in
vera libertate rerum publicarum particeps fit ». 163
1916 Omnium participatio in labore pro bono communi, sicut omne
ethicum officium, sociorum socialium conversionem implicat
incessanter renovatam. Fraus vel alia effugia, quibus a legis
obligationibus et a socialis officii praescriptis quidam sese
evadunt, firmiter damnanda sunt, quia cum exigentiis iustitiae
componi nequeunt. Oportet progressum curare institutionum quae
condiciones vitae humanae efficiunt meliores. 164
1917 Ad eos, qui munus auctoritatis exercent, pertinet affirmare
valores, qui membrorum coetus fiduciam alliciunt illaque incitant ut
in servitium suorum parium se ponant. Participatio ab educatione
incipit atque cultura. « Iure arbitrari possumus futuram humanitatis
sortem in illorum manibus reponi, qui posteris generationibus
vivendi et sperandi rationes tradere valent ». 165
Compendium 1918 « Non est
[...] potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt
» (Rom 13,1). 1919 Omnis humana
communitas auctoritate eget ut conservetur et augeatur.
1920 « Patet [...] communitatem politicam et
auctoritatem publicam in natura humana fundari ideoque ad ordinem a
Deo praefinitum pertinere ». 166
1921 Auctoritas legitime exercetur, si ad bonum commune
societatis persequendum applicatur. Ad illud obtinendum, media debet
adhibere, quae moraliter admitti possint.
1922 Regiminum politicorum diversitas legitima est, dummodo
ad communitatis bonum concurrant. 1923
Auctoritas politica intra ordinis moralis limites debet protendi et
condiciones tueri ad libertatis exercitium.
1924 Bonum commune complectitur « summam earum vitae
socialis condicionum, quae tum coetibus, tum singulis membris
permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius
consequantur ». 167 1925
Bonum commune tria elementa implicat essentialia: iurium
fundamentalium personae observantiam et promotionem; prosperitatem
seu bonorum spiritualium et temporalium societatis incrementum;
pacem et securitatem coetus eiusque membrorum.
1926 Personae humanae dignitas inquisitionem implicat boni
communis. Unusquisque curare debet ut instituta suscitentur et
sustineantur, quae vitae humanae condiciones meliores efficiant.
1927 Ad Statum pertinet civilis societatis bonum commune
defendere et promovere. Commune totius familiae humanae bonum
requirit quamdam societatis internationalis organizationem.
(146) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 46: AAS 55
(1963) 269. (147) Cf Leo
XIII, Litt. enc. Diuturnum illud: Leonis XIII Acta 2, 271;
Id., Litt. enc. Immortale Dei: Leonis XIII Acta 5, 120.
(148) Cf 1 Pe 2,13-17.
(149) Cf iam 1 Tim 2,1-2.
(150) Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 61,
1-2: SC 167, 198-200 (Funk 1, 178-180).
(151) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
74: AAS 58 (1966) 1096.
(152) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
74: AAS 58 (1966) 1096.
(153) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 93,
a. 3, ad 2: Ed. Leon. 7, 164.
(154) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 51: AAS 55
(1963) 271. (155) Ioannes
Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 44: AAS 83 (1991)
848. (156) Epistula
Pseudo Barnabae, 4. 10: SC 172, 100-102 (Funk 1, 48).
(157) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
26: AAS 58 (1966) 1046; cf Ibid., 74: AAS 58 (1966) 1096.
(158) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
26: AAS 58 (1966) 1046.
(159) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
26: AAS 58 (1966) 1046.
(160) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
84: AAS 58 (1966) 1107.
(161) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
26: AAS 58 (1966) 1047.
(162) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 43:
AAS 83 (1991) 847. (163)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 31: AAS
58 (1966) 1050. (164) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 30: AAS
58 (1966) 1049. (165)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 31: AAS
58 (1966) 1050. (166)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS
58 (1966) 1096. (167)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 26: AAS
58 (1966) 1046. |