CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT SECUNDUM COMMUNITAS HUMANA
ARTICULUS 3 IUSTITIA SOCIALIS
1928 Societas iustitiam praestat socialem, cum
condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id
obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque
vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum
auctoritatis conectitur exercitio.
I. Personae humanae observantia 1929
Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis
hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae
ad illam ordinatur:
Personae humanae dignitatis « defensio et provectio a
Creatore nobis sunt commissae, et [...] [illius] proprie debitores sunt
viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore ».
168
1930 Personae humanae observantia
observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae,
procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique
imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis:
societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva
agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit.
169 Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel
violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam
oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum
bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere
vindicationibus. 1931 Personae humanae
observantia observantiam huius supponit principii: « ut singuli
proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare
debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis
rationem imprimis habentes ». 170 Nulla legislatio
timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris (« egoismi »)
habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum,
per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant
quae in unoquoque homine « proximum », fratrem invenit.
1932 Officium se efficiendi proximum alius eique active
serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in
quacumque id sit ratione. « Quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).
1933 Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos
cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum
requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae
Legis, ad omnes extendit inimicos. 171 Liberatio in
Evangelii spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis
est, non tamen cum odio mali quod ille tamquam inimicus peragit.
II. Aequalitas et differentiae inter homines
1934 Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima
rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem.
Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem
beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent
dignitate. 1935 Aequalitas inter homines
essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex
ea manant:
« Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae
fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem,
colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et
removendus est, utpote Dei proposito contrarius ». 172
1936 Homo, cum in mundum venit, non
omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis,
progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae
apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum
habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus
quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae.
173 « Talenta » non aequaliter distribuuntur. 174
1937 Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium
ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus « talenta »
praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent.
Differentiae personas ad generositatem, ad benevolentiam et ad
communicationem excitant et saepe obligant; culturas stimulant ut
aliae alias locupletent:
« Cur tam diversas posui [virtutes] ut uni non omnes
praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem? [...] Alii
caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti,
fidem vivam. [...] Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque
rerum spiritualium et corporalium [...] ego cum maxima inaequalitate
omnia distribui qui in uno non omnia posui, ut necessario habeatis
occasionem exercendi caritatem, alii relate ad alios; [...] volui alium
alio egere et meos esse ministros pro administratione gratiarum atque
donorum quae a me receperunt ». 175
1938 Etiam iniquae inaequalitates
exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae
Evangelio aperte contradicunt:
« Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem
et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel
populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales
scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae
dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur ». 176
III.
Humana solidarietas 1939
Solidarietatis principium, quod etiam « amicitiae » vel « caritatis
socialis » nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et
christianae fraternitatis: 177
Erroris caput « primum, tam late in praesens
pernicioseque vulgatum, oblivione continetur mutuae illius hominum
necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac
rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem
gentes pertineant, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus
Dominus expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit ». 178
1940 Solidarietas imprimis in
bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris.
Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones
melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint
facilius invenire. 1941 Problemata
socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis
formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et
pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant
et eorum qui in eo illum recipiunt, solidarietatis inter nationes et
inter populos. Internationalis solidarietas est ordinis moralis
exigentia. Mundi pax partim ex ea pendet.
1942 Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit.
Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium
progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic,
per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: «
Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia
adiicientur vobis » (Mt 6,33):
« Ac si, abhinc duo millia annorum, in anima Ecclesiae,
sensus responsabilitatis collectivae omnium pro omnibus non vivat et
perseveret, ex quo usque ad heroicam caritatem moti sunt et moventur
spiritus, nempe monachi agricolae, servorum liberatores, infirmorum
sanatores, fidem, civilem cultum et scientiam omnibus aetatibus
omnibusque gentibus afferentes, ad condiciones sociales creandas quae
solae sunt capaces vitam homine et christiano dignam efficiendi
possibilem et facilem ». 179
Compendium
1943 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones
adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere
permittunt quod illis debetur. 1944
Personae humanae observantia alterum tamquam « alterum seipsum »
considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae
ex intrinseca personae profluunt dignitate.
1945 Aequalitas inter homines eorum dignitati personali
innititur iuribusque quae ex ea derivantur.
1946 Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei
qui vult nos mutuo aliis egere. Illae caritatem debent excitare.
1947 Aequalis personarum humanarum dignitas conatum exigit ad
nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas. Eadem ad
iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem.
1948 Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum
spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem.
(168) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
47: AAS 80 (1988) 581.
(169) Cf Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 61: AAS
55 (1963) 274. (170)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS
58 (1966) 1047. (171) Cf
Mt 5,43-44. (172)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS
58 (1966) 1048-1049. (173)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29:
AAS 58 (1966) 1048. (174)
Cf Mt 25,14-30; Lc 19,11-27.
(175) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina
provvidenza, 7: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 23-24.
(176) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
29: AAS 58 (1966) 1049.
(177) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
38-40: AAS 80 (1988) 564-569; Id., Litt. enc. Centesimus annus,
10: AAS 83 (1991) 805-806.
(178) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939)
426. (179) Pius XII,
Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941) 204. |