CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA
1949 Homo, ad beatitudinem vocatus, sed peccato vulneratus, Dei
eget salute. Auxilium divinum ei in Christo pervenit per Legem, quae
eum dirigit atque in gratia quae eum sustinet:
« Cum metu et tremore vestram salutem operamini; Deus
est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo
beneplacito » (Phil 2,12-13).
|