CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA
ARTICULUS 1 LEX MORALIS 1950
Lex moralis est Sapientiae divinae opus. Sensu biblico, definiri
potest tamquam instructio paterna, Dei paedagogia. Homini
praescribit vias, agendi regulas quae ad promissam ducunt
beatitudinem; mali vetat vias quae a Deo Eiusque avertunt amore.
Eadem simul in suis praeceptis firma et in suis promissis est
amabilis. 1951 Lex regula est agendi ab
auctoritate competenti propter bonum commune promulgata. Lex moralis
ordinem rationalem praesupponit inter creaturas pro earum bono et
propter earum finem a potentia, sapientia et bonitate Creatoris
stabilitum. Omnis lex in Lege aeterna suam primam et ultimam invenit
veritatem. Lex, tamquam participatio providentiae Dei vivi,
Creatoris et Redemptoris omnium, a ratione declaratur et stabilitur.
« Ordinatio rationis lex nominatur »: 180
« Ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset,
qui Legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et
scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, Ei
subiectus, qui subiecerat illi omnia ». 181
1952 Diversae sunt legis moralis
expressiones, et quidem omnes inter se cohaerent: Lex aeterna, fons
omnium legum in Deo; lex naturalis; Lex revelata Legem veterem
Legemque continens novam seu evangelicam; tandem leges civiles et
ecclesiasticae. 1953 Lex moralis suam
plenitudinem suamque unitatem invenit in Christo. Ipse Iesus
Christus est perfectionis via. Ipse finis est Legis, quia solus Ipse
docet et praebet iustitiam Dei: « Finis enim Legis Christus ad
iustitiam omni credenti » (Rom 10,4).
I. Lex moralis naturalis 1954
Homo sapientiam et bonitatem participat Creatoris, qui ei dominium
contulit eius actuum et facultatem se gubernandi iuxta veritatem et
bonum. Lex naturalis sensum moralem exprimit originalem qui homini
permittit ratione discernere quid bonum sit et malum, veritas et
mendacium:
« Lex naturalis [...] scripta est et insculpta in
hominum animis singulorum, quia ipsa est humana ratio recte facere
iubens et peccare vetans. Ista vero humanae rationis praescriptio vim
habere legis non potest, nisi quia altioris est vox atque interpres
rationis, cui mentem libertatemque nostram subiectam esse oporteat ».
182
1955 Lex divina et naturalis
183 homini ostendit viam sequendam ut bonum exerceat atque
finem consequatur suum. Lex naturalis prima et essentialia enuntiat
praecepta quae vitam regunt moralem. Tamquam fundamentum habet
appetitionem Dei et submissionem Ei, qui fons est et iudex omnis
boni, atque etiam sensum alterius tamquam aequalis sibimet ipsi.
Quoad sua praecipua praecepta exprimitur in Decalogo. Haec lex
dicitur naturalis non per relationem ad entia irrationabilia, sed
quia ratio, quae illam promulgat, ad naturam humanam proprie
pertinet:
« Ubi ergo scriptae sunt [istae regulae], nisi in libro
lucis illius quae veritas dicitur unde omnis lex iusta describitur et in
cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tamquam imprimendo
transfertur, sicut imago ex anulo et in ceram transit et anulum non
relinquit? ». 184
Lex naturae « non aliud est nisi lumen intellectus
insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum.
Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini in creatione ». 185
1956 Lex naturalis, in uniuscuiusque
hominis corde praesens et ratione stabilita, in suis praeceptis est
universalis et eius auctoritas ad omnes extenditur homines.
Dignitatem exprimit personae atque eius iurium eiusque officiorum
fundamentalium basim determinat:
« Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens,
diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo,
vetando a fraude deterreat. [...] Huic legi nec obrogari fas est, neque
derogari aliquid ex hac licet, neque tota abrogari potest ». 186
1957 Legis naturalis applicatio
valde diversa est; accommodatam multiplicitati condicionum vitae,
secundum loca, aetates et circumstantias, potest requirere
deliberationem. Attamen lex naturalis, in culturarum diversitate,
tamquam regula permanet homines coniungens inter se eisque, praeter
inevitabiles differentias, communia imponens principia.
1958 Lex naturalis est immutabilis 187 et, per
historiae mutationes, permanens; sub fluxu subsistit idearum et
morum eorumque sustinet progressum. Regulae, quae illam exprimunt,
substantialiter perseverant validae. Etiamsi eius principia
pernegentur, ipsa destrui non potest neque ex hominis corde auferri.
In individuorum et societatum vita semper ipsa resurgit:
« Furtum certe punit Lex Tua, Domine, et lex scripta in
cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas ». 188
1959 Lex naturalis, optimum
Creatoris opus, fundamenta praebet solida, super quae homo
aedificium construere potest moralium regularum quae eius dirigant
electiones. Etiam basim moralem statuit pernecessariam ad
communitatem hominum aedificandam. Ea denique necessariam basim
providet legi civili, quae ad eam refertur, sive per deliberationem
quae conclusiones ex eiusdem deducit principiis, sive per positivae
et iuridicae naturae additiones. 1960
Legis naturalis praecepta clare et immediate ab omnibus non
percipiuntur. In praesenti condicione, gratia et Revelatio sunt
homini peccatori necessariae, ut religiosae et morales veritates «
ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore
cognosci possint ». 189 Lex naturalis Legi revelatae et
gratiae fundamentum praebet a Deo praeparatum et Spiritus operi
congruens. II. Lex
vetus 1961 Deus, noster Creator
nosterque Redemptor, Sibi Israel tamquam populum elegit Suum eique
Suam revelavit Legem, Adventum Christi sic praeparans. Lex Moysis
plures exprimit veritates quae naturaliter rationi sunt perviae. Hae
intra salutis Foedus inveniuntur declaratae et authentice
confirmatae. 1962 Lex vetus primus Legis
revelatae est status. Eius praescriptiones morales in decem
compendiantur praeceptis. Decalogi praecepta vocationi hominis, ad
Dei imaginem formati, iaciunt fundamenta; id vetant quod Dei et
proximi contrarium est amori, et id praescribunt quod ei est
essentiale. Decalogus lux est conscientiae omnis hominis oblata ad
Dei vocationem et vias eidem manifestandas, eumque protegendum
contra malum:
A Deo « scriptum est et in tabulis quod in cordibus non
legebant ». 190
1963 Secundum christianam
traditionem, Lex sancta, 191 spiritalis 192 et
bona 193 adhuc est imperfecta. Tamquam paedagogus,
194 id ostendit quod facere oportet, sed ex se vim, gratiam
Spiritus non praebet, ad illam adimplendam. Illa, propter peccatum,
quod tollere nequit, lex manet servitutis. Iuxta sanctum Paulum,
munus habet praesertim denuntiandi et manifestandi peccatum
quod « legem concupiscentiae » 195 in hominis corde
constituit. Tamen Lex primus permanet gressus in Regni via. Populum
electum et unumquemque christianum praeparat et disponit ad
conversionem et ad fidem in Deum Salvatorem. Doctrinam praebet quae
in perpetuum tamquam verbum Dei subsistit.
1964 Lex vetus quaedam est praeparatio ad Evangelium. «
Lex et disciplina erat illis et prophetia futurorum ». 196
A peccato vaticinatur et praeannuntiat liberationis opus quod
adimplebitur cum Christo, eadem Novo Testamento imagines, « typos »,
symbola praebet ad vitam secundum Spiritum exprimendam. Lex denique
doctrina librorum sapientialium perficitur et Prophetarum qui eam ad
Novum Foedus et caelorum Regnum dirigunt:
« Fuerunt [...] aliqui in statu Veteris Testamenti
habentes caritatem et gratiam Spiritus Sancti, qui principaliter
exspectabant promissiones spirituales, et aeternas. Et secundum hoc
pertinebant ad Legem novam. Similiter etiam in Novo Testamento sunt
aliqui carnales nondum pertingentes ad perfectionem novae Legis, quos
oportuit etiam in Novo Testamento induci ad virtutis opera per timorem
poenarum, et per aliqua temporalia promissa. Lex autem vetus etsi
praecepta caritatis daret, non tamen per eam dabatur Spiritus Sanctus,
per quem "diffunditur caritas in cordibus nostris", ut dicitur Rom 5,5
». 197
III. Lex nova seu Lex evangelica 1965
Lex nova seu Lex evangelica in terris perfectio est Legis divinae,
naturalis et revelatae. Ea opus est Christi et in sermone montano
praesertim exprimitur. Ea Spiritus Sancti est etiam opus et, per
Illum, caritatis lex efficitur interior: « Consummabo super domum
Israel et super domum Iudae Testamentum Novum [...] dando leges meas
in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in
Deum, et ipsi erunt mihi in populum » (Heb 8,8 et 10).
198 1966 Lex nova est Spiritus
Sancti gratia fidelibus per fidem in Christum donata. Per
caritatem operatur, et Domini utitur sermone ut nos doceat quid
facere oporteat, atque sacramentis ut nobis gratiam communicet ad id
agendum:
« Sermonem quem locutus est Dominus noster Iesus
Christus in monte, sicut in evangelio secundum Matthaeum legimus, si
quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad
mores optimos pertinet, perfectum vitae christianae modum [...]. Hoc
dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana
vita informatur, esse perfectum ». 199
1967 Lex evangelica Legem veterem
adimplet, 200 perpolit, superat et perficit. In
beatitudinibus divinas adimplet promissiones eas elevans
easque ad « Regnum caelorum » ordinans. Ad eos se dirigit qui ad
hanc novam spem accipiendam cum fide sunt dispositi: ad pauperes,
humiles, afflictos, corda habentes pura, persecutionem propter
Christum patientes, sic inopinatas Regni delineans vias.
1968 Lex evangelica Legis adimplet praecepta. Sermo
Domini praescriptiones morales veteris Legis non solvit nec earum
minuit valorem, sed earum occultas deducit virtutes et efficit ut ex
eis novae oriantur exigentiae: totam earum revelat divinam et
humanam veritatem. Nova praecepta non addit externa, sed pervenit
usque ad actuum reformandam radicem, cor, ubi homo inter purum
eligit et impurum, 201 ubi fides, spes et caritas et, cum
illis, aliae efformantur virtutes. Evangelium sic Legem ducit ad
suam plenitudinem per imitationem perfectionis Patris caelestis,
202 per inimicorum veniam et orationem pro persecutoribus,
generositatis divinae ad instar. 203
1969 Lex nova actus exercet religionis: eleemosynam,
orationem et ieiunium, eos ordinans ad « Patrem [...] qui videt in
abscondito », aliter ac qui cupiunt « ut videantur ab hominibus ».
204 Eius oratio est « Pater noster ». 205
1970 Lex evangelica electionem implicat decretoriam inter « duas
vias » 206 et Domini verborum effectionem; 207
ea in regula aurea compendiatur: « Omnia ergo, quaecumque
vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est
enim Lex et Prophetae » (Mt 7,12). 208
Tota Lex evangelica in Iesu mandato novo 209
continetur, ut nos invicem diligamus sicut Ipse dilexit nos.
210 1971 Sermoni Domini
catechesim moralem doctrinarum apostolicarum addere oportet,
sicut Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Col 3-4; Eph
4-6; etc. Haec institutio doctrinam Domini cum Apostolorum
transmittit auctoritate, praesertim per expositionem virtutum quae
ex fide in Christum procedunt et quas caritas, praecipuum Spiritus
Sancti donum, animat: « Dilectio sine simulatione. [...] Caritate
fraternitatis invicem diligentes [...] spe gaudentes, in
tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum
communicantes, hospitalitatem sectantes » (Rom 12,9-13). Haec
catechesis nos etiam docet conscientiae casus tractare sub lumine
nostrae ad Christum et ad Ecclesiam relationis. 211
1972 Lex nova appellatur lex amoris, quia ipsa movet ad
agendum amore quem Spiritus Sanctus infundit, potius quam timore;
lex gratiae, quia virtutem confert gratiae ad agendum per fidem
et sacramenta; lex libertatis, 212 quia nos a
ritualibus et iuridicis Legis veteris liberat observantiis, nos
inclinat ad sponte agendum sub caritatis impulsu, et nos denique
transire facit e condicione servi qui « nescit quid facit dominus
eius », ad illam amici Christi « quia omnia quae audivi a Patre meo,
nota feci vobis » (Io 15,15) vel adhuc ad filii heredis
condicionem. 213 1973 Lex
nova, praeter sua praecepta, etiam implicat consilia evangelica.
Traditionalis distinctio inter praecepta Dei et consilia evangelica
stabilitur relate ad caritatem, perfectionem vitae christianae.
Praecepta destinantur ad id vitandum quod cum caritate componi
nequit. Consilia habent, ut scopum, id vitare quod, etiamsi ipsi non
sit contrarium, potest impedimento esse caritatis progressioni.
214 1974 Consilia evangelica vivam
plenitudinem manifestant caritatis nunquam contentae non amplius
donandi. Eiusdem testantur impulsum et nostram spiritualem
sollicitant promptitudinem. Novae Legis perfectio essentialiter in
praeceptis consistit amoris Dei et proximi. Consilia magis directas
indicant vias, faciliora media, et exerceri debent secundum
uniuscuiusque vocationem:
« Deus non vult unumquemque omnia observare consilia,
sed solummodo illa quae secundum personarum, temporum, occasionum et
virium diversitatem conveniunt, prout requirit caritas; ipsa enim est,
quae, sicut omnium regina virtutum, omnium mandatorum, omnium
consiliorum, et denique omnium legum omniumque actionum christianarum,
omnibus suum locum, ordinem, tempus praebet et valorem ». 215
Compendium
1975 Secundum Scripturam, Lex est paterna Dei instructio,
homini praescribens vias quae ad promissam ducunt beatitudinem et
mali vetans vias. 1976 Lex est
« quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam
communitatis habet, promulgata ». 216
1977 Christus finis est Legis. 217 Solus
Ipse docet et praebet iustitiam Dei. 1978
Lex naturalis participatio est sapientiae et bonitatis Dei ab homine
ad imaginem Creatoris eius formato. Personae humanae exprimit
dignitatem et basim constituit eius iurium eiusque officiorum
fundamentalium. 1979 Lex naturalis
est immutabilis, et permanens per historiae decursum. Regulae, quae
eam exprimunt, substantialiter validae perseverant. Fundamentum est
necessarium pro regularum moralium aedificatione et pro lege civili.
1980 Lex vetus primus Legis revelatae est status. Eius
morales praescriptiones in decem compendiantur praeceptis.
1981 Lex Moysis plures continet veritates quae rationi
naturaliter sunt perviae. Deus illas revelavit quia homines in corde
suo eas non legebant. 1982 Lex
vetus quaedam est ad Evangelium praeparatio.
1983 Lex nova est gratia Spiritus Sancti per fidem in
Christum recepta, per caritatem operans. Illa praesertim in sermone
Domini exprimitur montano et sacramentis utitur ad nobis gratiam
communicandam. 1984 Lex evangelica
Legem veterem adimplet, eam superat eamque ad eius ducit
perfectionem: eius promissiones per Regni caelorum beatitudines,
eius praecepta radicem reformando actuum, nempe cor.
1985 Lex nova est lex amoris, lex gratiae, lex libertatis.
1986 Praeter praecepta, Lex nova consilia continet evangelica.
« Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus
consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis Suis observanda
proponit ». 218
(180) Leo XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis
XIII Acta 8,218; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae,
I-II, q. 90, a. 1: Ed. Leon. 7, 149-150.
(181) Tertullianus, Adversus Marcionem, 2, 4, 5: CCL 1, 479
(PL 2, 315). (182) Leo
XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis XIII Acta
8,219. (183) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 89: AAS 58 (1966)
1111-1112. (184) Sanctus
Augustinus, De Trinitate, 14, 15, 21: CCL 50A, 451 (PL 42,
1052). (185) Sanctus
Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in decem Legis
praecepta expositio, c. 1: Opera omnia, v. 27 (Parisiis
1875) p. 144. (186) Marcus
Tullius Cicero, De re publica, 3, 22, 33: Scripta quae
manserunt omnia, Bibliotheca Teubneriana fasc. 39, ed. K.
Ziegler, (Leipzig 1969) p. 96.
(187) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
10: AAS 58 (1966) 1033.
(188) Sanctus Augustinus, Confessiones, 2, 4, 9: CCL 27, 21
(PL 32, 678). (189)
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS
3005; Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3876.
(190) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 57, 1: CCL 39,
708 (PL 36, 673). (191) Cf
Rom 7,12. (192) Cf
Rom 7,14. (193) Cf
Rom 7,16. (194) Cf
Gal 3,24. (195) Cf
Rom 7. (196) 5 Sanctus
Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 15, 1: SC 100,
548 (PG 7, 1012). (197) 5
Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 107, a. 1,
ad 2: Ed. Leon. 7, 279.
(198) Cf Ier 31,31-34.
(199) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1,
1: CCL 35, 1-2 (PL 34, 1229-1231).
(200) Cf Mt 5,17-19.
(201) Cf Mt 15,18-19.
(202) Cf Mt 5,48.
(203) Cf Mt 5,44.
(204) Cf Mt 6,1-6.16-18.
(205) Cf Mt 6,9-13.
(206) Cf Mt 7,13-14.
(207) Cf Mt 7,21-27.
(208) Cf Lc 6,31.
(209) Cf Io 13,34.
(210) Cf Io 15,12.
(211) Cf Rom 14; 1 Cor 5-10.
(212) Cf Iac 1,25; 2,12.
(213) Cf Gal 4,1-7; 21-31; Rom 8,15-17.
(214) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q.
184, a. 3: Ed. Leon. 10, 453-454.
(215) Sanctus Franciscus de Sales, Traité de l'amour de Dieu,
8, 6: Oeuvres, v. 5 (Annecy 1894) p. 75.
(216) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 90,
a. 4, c: Ed. Leon. 7, 152.
(217) Cf Rom 10,4.
(218) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42:
AAS 57 (1965) 48. |