CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA
ARTICULUS 2 GRATIA ET IUSTIFICATIO
I. Iustificatio 1987 Spiritus
Sancti gratia vim habet nos iustificandi, id est, nos a nostris
lavandi peccatis nobisque communicandi iustitiam Dei per fidem Iesu
Christi 219 et per Baptismum: 220
« Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul
etiam vivemus cum Eo; scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam
non moritur, mors Illi ultra non dominatur. Quod enim mortuus est,
peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos
existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in
Christo Iesu » (Rom 6,8-11).
1988 Per Spiritus Sancti potentiam,
passionem participamus Christi, peccato morientes, et Eius
Resurrectionem, nascentes ad vitam novam; membra sumus Eius corporis
quod est Ecclesia, 221 palmites inserti Viti quae Ipse
est: 222
« Per Spiritum Dei participes dicimur. [...] Spiritus
communicatione divinae naturae consortes efficimur [...]. Nec enim alia
de causa, hi in quibus Ille est, deificantur ». 223
1989 Primum gratiae Spiritus Sancti
opus est conversio quae iustificationem operatur secundum
Iesu nuntium in Evangelii initio: « Paenitentiam agite;
appropinquavit enim Regnum caelorum » (Mt 4,17). Sub gratiae
motione, homo ad Deum se vertit et a peccato se avertit, veniam et
iustitiam sic accipiens ex alto. « Iustificatio [...] non est sola
peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris
hominis ». 224 1990
Iustificatio hominem solvit a peccato quod Dei contradicit
amori et eius cor a peccato purificat. Iustificatio inceptum
sequitur misericordiae Dei qui veniam offert. Ipsa hominem
reconciliat cum Deo. A servitute peccati liberat et sanat.
1991 Iustificatio est simul iustitiae Dei acceptio per
fidem in Iesum Christum. Iustitia rectitudinem amoris divini hic
denotat. Una cum iustificatione, fides, spes et caritas in corda
infunduntur nostra, et oboedientia voluntati divinae nobis
conceditur. 1992 Iustificatio nobis est
merita per passionem Christi qui Se tamquam hostiam vivam,
sanctam et Deo placitam in cruce obtulit et cuius sanguis
instrumentum propitiationis pro omnium hominum peccatis est
effectus. Iustificatio per Baptismum, sacramentum fidei, praebetur.
Ipsa nos ad iustitiam conformat Dei, qui nos interne per Suae
misericordiae potentiam iustos efficit. Tamquam scopum gloriam Dei
habet et Christi, et vitae aeternae donum: 225
« Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est,
testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu
Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distinctio: omnes enim
peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam Ipsius
per Redemptionem, quae est in Christo Iesu; quem proposuit Deus
propitiatorium per fidem in sanguine Ipsius ad ostensionem iustitiae
Suae, cum praetermisisset praecedentia delicta in sustentatione Dei, ad
ostensionem iustitiae Eius in hoc tempore, ut sit Ipse iustus et
iustificans eum, qui ex fide est Iesu » (Rom 3,21-26).
1993 Iustificatio inter gratiam
Dei et libertatem hominis cooperationem stabilit. Haec, ex parte
hominis, exprimitur in fidei assensu ad verbum Dei qui eumdem ad
conversionem invitat, et in caritatis cooperatione impulsui Spiritus
Sancti qui assensum praevenit et servat:
« Ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti
illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam
recipiens, quippe qui illam et abicere potest, neque tamen sine gratia
Dei movere se ad iustitiam coram Illo libera sua voluntate possit ».
226
1994 Iustificatio est amoris Dei
excellentissimum opus in Christo Iesu manifestatum et per
Spiritum Sanctum concessum. Sanctus Augustinus impii iustificationem
putat opus « prorsus maius [...] esse [...], quam est caelum et
terra [...]. Et caelum enim et terra transibit; praedestinatorum
autem [...] salus et iustificatio permanebit ». 227 Etiam
opinatur peccatorum iustificationem superare angelorum in iustitia
creationem quatenus misericordiam testatur maiorem.
1995 Spiritus Sanctus magister est interior. Iustificatio,
efficiens ut « interior homo » 228 nascatur,
sanctificationem implicat totius hominis:
« Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia
immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra
vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. [...] Nunc vero
liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in
sanctificationem, finem vero vitam aeternam! » (Rom 6,19.22).
II. Gratia
1996 Nostra iustificatio a gratia venit Dei. Gratia est
favor, auxilium gratuitum quod Deus nobis praebet ut Eius
vocationi respondeamus: filios Dei fieri, 229 filios
adoptivos, 230 divinae naturae participes 231
et vitae aeternae. 232 1997
Gratia est vitae Dei participatio, ea nos in vitae
trinitariae introducit intimitatem: per Baptismum, christianus
gratiam participat Christi, Capitis corporis Eius. Tamquam « filius
adoptivus », deinceps Deum potest « Patrem », in unione cum Filio
unico, appellare. Vitam recipit Spiritus, qui ei caritatem inspirat
et qui Ecclesiam format. 1998 Haec
vocatio ad vitam aeternam est supernaturalis. Prorsus a
gratuito Dei dependet incepto, quia Ipse solus Seipsum revelare
potest atque donare. Ea facultates superat intelligentiae et vires
voluntatis humanae, sicut et omnis creaturae. 233
1999 Christi gratia donum est gratuitum, quod Deus nobis
praebet, vitae Eius per Spiritum Sanctum in animam nostram infusae
ad eidem medendum a peccato eamque sanctificandam: illa est
gratia sanctificans seu deificans, in Baptismo recepta.
Ipsa est in nobis operis sanctificationis fons: 234
« Si quis ergo in Christo nova creatura; vetera
transierunt, ecce, facta sunt nova. Omnia autem ex Deo, qui
reconciliavit nos Sibi per Christum » (2 Cor 5,17-18).
2000 Gratia sanctificans donum est
habituale, dispositio stabilis et supernaturalis ipsam perficiens
animam ut eam capacem efficiat vivendi cum Deo et propter Eius
amorem agendi. Distinguendae sunt gratia habitualis,
dispositio permanens ad vivendum et agendum secundum divinam
vocationem, et gratiae actuales quae interventus designant
divinos sive in conversionis initio sive in operis sanctificationis
decursu. 2001 Praeparatio hominis
ad gratiam accipiendam iam opus est gratiae. Haec necessaria est ut
nostra suscitetur et sustineatur cooperatio ad iustificationem per
fidem et ad sanctificationem per caritatem. Deus id in nobis
perficit quod incepit, « quoniam Ipse ut velimus operatur incipiens,
qui volentibus cooperatur perficiens »: 235
« Ubi quidem operamur et nos, sed Illo operante
cooperamur, quia misericordia Eius praevenit nos. Praevenit autem, ut
sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur; praevenit, ut
vocemur, subsequetur ut glorificemur; praevenit, ut pie vivamus,
subsequetur ut cum Illo semper vivamus, quia sine Illo nihil facere
possumus ». 236
2002 Liberum Dei inceptum liberam
hominis responsionem exigit, quia Deus hominem ad Suam creavit
imaginem, ei, cum libertate, conferens potestatem Ipsum cognoscendi
et amandi. Anima solummodo libere communionem ingreditur amoris.
Deus immediate tangit et directe movet cor hominis. In homine posuit
appetitionem ad veritatem et bonum quam solum Ipse complere potest.
« Vitae aeternae » promissiones respondent, ultra omnem spem, huic
appetitioni:
« Ut id, quod Tu post opera Tua bona valde, quamvis ea
quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox
Libri Tui, quod et nos post opera nostra ideo bona valde, quia Tu nobis
ea donasti, Sabbato vitae aeternae requiescamus in Te ». 237
2003 Gratia imprimis et praesertim
donum est Spiritus qui nos iustificat et sanctificat. Sed gratia
etiam illa dona includit quae Spiritus nobis largitur ad nos Suo
operi sociandos, ad nos efficiendos capaces qui aliorum saluti et
corporis Christi, Ecclesiae, collaboremus incremento. Haec sunt
gratiae sacramentales, dona diversis sacramentis propria.
Praeterea gratiae speciales habentur, quae etiam
charismata appellantur secundum verbum graecum a sancto Paulo
adhibitum, quod favorem, donum gratuitum, beneficium significat.
238 Quaecumque earum est indoles, quandoque extraordinaria,
sicut miraculorum vel linguarum donum, charismata ad gratiam
ordinantur sanctificantem, et ut scopum commune bonum habent
Ecclesiae. Ad servitium sunt caritatis quae Ecclesiam aedificat.
239 2004 Inter gratias speciales,
oportet mentionem facere gratiarum status quae
responsabilitatum vitae christianae et ministeriorum in Ecclesia
comitantur exercitium:
« Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data
est nobis differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive
ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui
exhortatur, in exhortatione; qui tribuit in simplicitate; qui praeest,
in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate » (Rom 12,6-8).
2005 Gratia, supernaturalis cum sit,
nostrae se subducit experientiae et non nisi per fidem potest
cognosci. Non possumus igitur nostris animi sensibus vel nostris
operibus inniti ut exinde deducamus nos iustificatos esse vel
salvatos. 240 Tamen secundum Domini verbum: « Ex operibus
eorum cognoscetis eos » (Mt 7,20), consideratio beneficiorum
Dei in vita nostra et in sanctorum vita nobis pignus offert gratiam
in nobis operari nosque incitat ad fidem semper maiorem et ad
habitum fretae paupertatis.
Quaedam ex pulcherrimis huius habitus illustrationibus
in responsione sanctae Ioannae de Arco invenitur ad captiosam eius
iudicum ecclesiasticorum quaestionem « Interrogata an sciat quod ipsa
sit in gratia Dei: Respondit: "Si ego non sim, Deus ponat me; si ego
sim, Deus me teneat in illa" ». 241
III. Meritum
« In sanctorum concilio celebraris, et eorum
coronando merita Tua dona coronas ». 242
2006 Verbum « meritum » generatim
designat retributionem quam debet communitas vel societas
propter cuiusdam ex suis membris actionem quae, tamquam bonum vel
malum factum, mercede vel sanctione percipitur digna. Meritum ad
virtutem pertinet iustitiae iuxta aequalitatis principium, quod
illam regit. 2007 Coram Deo, in sensu
stricti iuris, meritum ex parte hominis non habetur. Inter Eum et
nos inaequalitas mensura caret, quia omnia ab Eo, nostro accepimus
Creatore. 2008 Hominis meritum coram Deo
in vita christiana ex eo provenit quod Deus hominem operi gratiae
Suae sociare libere disposuit. Dei actio paterna per suum
impulsum prima est, et operatio hominis libera in sua cooperatione
est secunda, ita ut bonorum operum merita gratiae Dei imprimis sint
tribuenda, deinde fideli. Ceterum, ipsum hominis meritum in Deum
revertit, quia eius bona opera in Christo procedunt a Spiritus
Sancti inceptis et auxiliis. 2009 Adoptio
filialis, nos, per gratiam, reddens naturae divinae participes,
secundum iustitiam Dei gratuitam, verum meritum nobis potest
conferre. Ibi ius habetur per gratiam, ius amoris plenum, quod nos «
coheredes » facit Christi et dignos qui vitae aeternae hereditatem
promissam obtineamus. 243 Nostrorum bonorum operum merita
dona sunt bonitatis divinae. 244 « Ante gratia donabatur,
modo debitum redditur. [...] Dona Ipsius sunt merita tua ». 245
2010 Cum inceptum in ordine gratiae ad Deum pertineat in
conversionis, veniae et iustificationis origine, nemo primam
gratiam mereri potest. Sub Spiritus Sancti et caritatis motione,
possumus exinde mereri pro nobismet ipsis et pro aliis gratias
pro nostra sanctificatione, pro augmento gratiae et caritatis, sicut
pro vita aeterna obtinenda utiles. Ipsa bona temporalia, sicut
valetudinem, amicitiam, secundum Dei sapientiam mereri possumus. Hae
gratiae et haec dona obiectum sunt orationis christianae. Haec
nostrae providet indigentiae gratiae ad actiones meritorias.
2011 Christi caritas est in nobis omnium nostrorum meritorum
fons coram Deo. Gratia, nos cum Christo amore coniungens activo,
qualitatem nostrorum actuum praestat supernaturalem et,
consequenter, eorum meritum coram Deo sicut coram hominibus. Sancti
semper vivam habuerunt conscientiam merita eorum pura esse gratiam:
« Post terrae exilium, spero me esse profecturam ad Te
in Patria fruendum, sed nolo ad caelum congerere merita, volo propter
Tuum solum amorem laborare [...]. Vespere huius vitae coram Te
vacuis apparebo manibus, non enim a Te peto, Domine, ut mea aestimes
opera. Omnes iustitiae nostrae ante oculos Tuos habent maculas. Volo
igitur Tua propria revestiri iustitia et a Tuo amore
possessionem Tui Ipsius recipere aeternam... ». 246
IV.
Sanctitas christiana 2012 «
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum [...]. Nam, quos
praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius,
ut sit Ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem
praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et
iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit » (Rom
8,28-30). 2013 « Omnes christifideles
cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et
caritatis perfectionem » vocantur. 247 Omnes vocantur ad
sanctitatem: « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester
caelestis perfectus est » (Mt 5,48):
« Ad quam perfectionem adipiscendam fideles vires
secundum mensuram donationis Christi acceptas adhibeant, ut [...]
voluntatem Patris in omnibus obsequentes, gloriae Dei et servitio
proximi toto animo sese devoveant. Ita sanctitas populi Dei in
abundantes fructus excrescet, sicut in Ecclesiae historia per tot
sanctorum vitam luculenter commostratur ». 248
2014 Spiritualis progressus ad
semper arctiorem cum Christo tendit unionem. Haec unio appellatur «
mystica », quia mysterium Christi per sacramenta — « sancta mysteria
» — participat et, in Ipso, Sanctissimae Trinitatis mysterium. Deus
nos omnes ad hanc intimam cum Eo vocat unionem, etiamsi gratiae
speciales vel signa extraordinaria huius vitae mysticae solum
quibusdam concedantur ad donum gratuitum omnibus factum
manifestandum. 2015 Perfectionis iter
transit per crucem. Sanctitas non habetur sine abrenuntiatione et
sine spirituali certamine. 249 Spiritualis progressus
ascesim implicat et mortificationem quae gradatim ducunt ad vivendum
in beatitudinum pace et gaudio:
« Neque unquam se sistit ascendens, ex principio sumens
principium, neque in se perficitur eorum quae sunt semper maiora
principium. In iis enim quae sunt cognita, nunquam ascendentis sistitur
desiderium ». 250
2016 Nostrae Matris sanctae
Ecclesiae filii recte gratiam perseverantiae finalis et
retributionem a Deo sperant Patre suo propter bona opera cum
Eius gratia peracta in communione cum Iesu. 251
Credentes, eamdem vitae servantes regulam, participant « beatam spem
» eorum quos misericordia divina congregat in « Civitatem sanctam
Ierusalem novam [...] descendentem de caelo a Deo, paratam sicut
sponsam ornatam viro suo » (Apc 21,2).
Compendium 2017 Spiritus
Sancti gratia nobis Dei iustitiam confert. Spiritus nos per fidem et
Baptismum passioni et resurrectioni Christi coniungens, vitae Ipsius
facit participes. 2018
Iustificatio, sicut conversio, duos exhibet aspectus. Sub gratiae
motione, homo se ad Deum vertit et a peccato se avertit, sic veniam
et iustitiam accipiens ex alto. 2019
Iustificatio remissionem peccatorum, sanctificationem et
renovationem implicat interioris hominis.
2020 Iustificatio nobis per Christi passionem est merita.
Nobis per Baptismum conceditur. Nos ad iustitiam conformat Dei qui
nos iustos facit. Tamquam scopum habet gloriam Dei et Christi, et
vitae aeternae donum. Ea excellentissimum est misericordiae Dei opus.
2021 Gratia est auxilium quod Deus nobis praebet ad nostrae
respondendum vocationi ut Eius filii efficiamur adoptivi. Ea nos in
intimitatem vitae trinitariae introducit.
2022 Divinum in opere gratiae inceptum liberam hominis
responsionem praevenit, praeparat et suscitat. Gratia profundis
libertatis humanae respondet aspirationibus; eam appellat ad secum
cooperandum eamque perficit. 2023
Gratia sanctificans donum est gratuitum, quod Deus nobis praebet,
vitae Eius, a Spiritu Sancto in nostram animam infusae ad eidem
medendum a peccato eamque sanctificandam.
2024 Gratia sanctificans nos « Deo gratos » reddit.
Charismata, gratiae speciales Spiritus Sancti, ad gratiam
sanctificantem ordinantur et tamquam scopum bonum Ecclesiae habent
commune. Deus etiam per multiplices gratias actuales agit quae a
gratia habituali, in nobis permanenti, distinguuntur.
2025 Pro nobis coram Deo meritum non est nisi quod liberum
Dei consequitur consilium, hominem sociandi operi Suae gratiae.
Meritum imprimis pertinet ad Dei gratiam, secundo loco ad hominis
cooperationem. Hominis meritum ad Deum revertit.
2026 Spiritus Sancti gratia, propter nostram adoptivam
filiationem, potest nobis verum conferre meritum secundum iustitiam
Dei gratuitam. Caritas est in nobis praecipuus meriti coram Deo fons.
2027 Nemo primam potest mereri gratiam quae conversionis est
origo. Sub Spiritus Sancti motione, pro nobismet ipsis et pro aliis
gratias omnes possumus mereri utiles ad perveniendum in vitam
aeternam, sicut etiam bona temporalia necessaria.
2028 « Omnes christifideles [...] ad vitae christianae
plenitudinem et caritatis perfectionem » vocantur.
252 « In virtute vero hunc ab Apostolo perfectionis
terminum esse didicimus, quod nullus in ipsa sit terminus ».
253 2029 « Si quis vult post me
venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me
» (Mt 16,24).
(219) Cf Rom 3,22.
(220) Cf Rom 6,3-4.
(221) Cf 1 Cor 12.
(222) Cf Io 15,1-4.
(223) Sanctus Athanasius Alexandrinus, Epistula ad Serapionem,
1, 24: PG 26, 585-588.
(224) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione,
c. 7: DS 1528. (225) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione,
c. 7: DS 1529. (226)
Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione,
c. 5: DS 1525. (227)
Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 72, 3:
CCL 36, 508 (PL 35, 1823).
(228) Cf Rom 7,22; Eph 3,16.
(229) Cf Io 1,12-18.
(230) Cf Rom 8,14-17.
(231) Cf 2 Pe 1,3-4.
(232) Cf Io 17,3.
(233) Cf 1 Cor 2,7-9.
(234) Cf Io 4,14; 7,38-39.
(235) Sanctus Augustinus, De gratia et libero arbitrio,
17,33: PL 44, 901. (236)
Sanctus Augustinus, De natura et gratia, 31, 35: CSEL 49,
258-259 (PL 44, 264).
(237) Sanctus Augustinus, Confessiones, 13, 36, 51: CCL 27,
272 (PL 32, 868). (238) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS
57 (1965) 16-17. (239) Cf
1 Cor 12. (240) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione,
c. 9: DS 1533-1534. (241)
Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation,
ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 62.
(242) Praefatio de sanctis, I: Missale Romanum, editio
typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 428; cf « Doctor
gratiae », Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 102, 7:
CCL 40, 1457 (PL 37, 1321).
(243) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de
iustificatione, c. 16: DS 1546.
(244) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de
iustificatione, c. 16: DS 1548.
(245) Sanctus Augustinus, Sermo 298,4-5: SPM 1, 98-99 (PL 38,
1367). (246) Sancta
Theresia a Iesu Infante, Acte d'offrande à l'Amour miséricordieux:
Récréations pieuses - Prières (Paris 1992) p. 514-515.
(247) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40:
AAS 57 (1965) 45. (248)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS
57 (1965) 45. (249) Cf
2 Tim 4. (250) Sanctus
Gregorius Nyssenus, In Canticum homilia 8: Gregorii
Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 6 (Leiden 1960)
p. 247 (PG 44, 941). (251)
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione,
canon 26: DS 1576. (252)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40:
AAS 57 (1965). (253)
Sanctus Gregorius Nyssenus, De vita Moysis, 1, 5: ed. M.
Simonetti (Vicenza 1984) p. 10 (PG 44, 300).
|