CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA
ARTICULUS 3 ECCLESIA, MATER ET MAGISTRA
2030 In Ecclesia, in communione cum omnibus baptizatis,
christianus suam adimplet vocationem. Ab Ecclesia, Dei accipit
Verbum quod doctrinas continet « Legis Christi ». 254 Ab
Ecclesia, sacramentorum recipit gratiam quae illum in « via »
sustinet. Ab Ecclesia, exemplum sanctitatis discit; cuius
figuram et fontem in sanctissima Virgine Maria agnoscit; eam in
authentico discernit testimonio eorum qui secundum eam vivunt; eam
in traditione detegit spirituali et in longa historia sanctorum qui
illum praecesserunt et quos liturgia celebrat in calendarii
sanctorum decursu. 2031 Moralis vita
cultus est spiritualis. « Exhibemus corpora nostra hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem », 255 in Christi
corpore quod efformamus et in communione cum Eucharistiae Eius
oblatione. In liturgia et in sacramentorum celebratione, oratio et
doctrina coniunguntur cum gratia Christi ad modum agendi christianum
illustrandum et nutriendum. Sicut vitae christianae complexus, vita
moralis suum fontem et culmen in Sacrificio invenit eucharistico.
I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae
2032 Ecclesia, « columna et firmamentum veritatis » (1 Tim
3,15), « solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem
[...] ab Apostolis recepit ». 256 « Ecclesiae competit
semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali
annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis,
quatenus personae humanae iura fundamentalia aut animarum salus id
exigant ». 257 2033
Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali ordinarie in
catechesi et in praedicatione exercetur, cum adiutorio operum
theologorum et auctorum spiritualium. Sic a generatione in
generationem, sub Pastorum ductu et vigilantia, doctrinae moralis
christianae transmissum est « depositum », compositum ex summa
peculiari regularum, praeceptorum et virtutum a fide in Christum
procedentium et a caritate vivificatorum. Haec catechesis
traditionaliter sumpsit tamquam fundamentum, una cum Symbolo fidei
et Oratione dominica, Decalogum qui vitae moralis enuntiat principia
pro omnibus hominibus valida. 2034
Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam « doctores authentici seu
auctoritate Christi praediti, [...] populo sibi commisso fidem
credendam et moribus applicandam praedicant ». 258
Magisterium ordinarium et universale Romani Pontificis et
Episcoporum in communione cum ipso fideles docet veritatem
credendam, caritatem exercendam, beatitudinem sperandam.
2035 Gradus supremus participationis in auctoritate Christi a
charismate praestatur infallibilitatis. Hoc « tantum patet
quantum divinae Revelationis patet depositum »; 259 ad
omnia etiam doctrinae, doctrina morali ibi inclusa, extenditur
elementa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri,
exponi vel observari. 260 2036
Magisterii auctoritas etiam ad specifica legis naturalis
extenditur praecepta, quia eorum observantia, a Creatore postulata,
necessaria est ad salutem. Ecclesiae Magisterium, in memoriam
revocans legis naturalis praescripta, essentialem exercet partem sui
prophetici muneris, hominibus nuntiandi quid ipsi vere sint eisque
commemorandi quid ipsi coram Deo esse debeant. 261
2037 Lex Dei, Ecclesiae concredita, tamquam via vitae et
veritatis, fidelibus traditur. Fideles igitur habent ius
262 ut de salutaribus instruantur divinis praeceptis, quae
iudicium purificant et rationi humanae vulneratae medentur per
gratiam. Officium habent constitutiones et decreta observandi
proclamata a legitima Ecclesiae auctoritate. Hae determinationes,
quamvis disciplinares sint, docilitatem requirunt in caritate.
2038 Ecclesia, in opere docendi et applicandi doctrinam moralem
christianam, eget Pastorum sedulitate, theologorum scientia, omnium
christianorum hominumque bonae voluntatis adiumento. Fides et
Evangelium ductum in rem unicuique experientiam praebent vitae « in
Christo », quae eum illuminat et capacem reddit realitates divinas
aestimandi et humanas secundum Spiritum Dei. 263 Sic
Spiritus Sanctus potest humillimis uti ad sapientes et dignitate
altiores illustrandos. 2039 Ministeria in
spiritu servitii fraterni et obsequii erga Ecclesiam debent
exerceri, in nomine Domini. 264 Conscientia insimul
singulorum, in suo iudicio morali de suis actibus personalibus,
vitare debet ne in consideratione individuali sit clausa. Quam
optime potest, conari debet ut ad considerationem boni omnium se
aperiat, prout in lege morali exprimitur naturali et revelata, et
consequenter in lege Ecclesiae et in doctrina authentica Magisterii
de quaestionibus moralibus. Opponere non oportet conscientiam
personalem et rationem legi morali vel Ecclesiae Magisterio.
2040 Sic potest inter christianos verus spiritus filialis
erga Ecclesiam augescere. Ipse est normalis expansio gratiae
baptismalis, quae nos in Ecclesiae genuit sinu et membra reddidit
corporis Christi. Ecclesia, sua materna sollicitudine, nobis tribuit
Dei misericordiam quae omnia nostra superat peccata et in
Reconciliationis speciatim agit sacramento. Ipsa, sicut praevidens
mater, etiam in sua liturgia, alimentum Verbi et Eucharistiae Domini
nobis largitur per dies.
II. Praecepta Ecclesiae 2041
Praecepta Ecclesiae in hac linea vitae moralis cum vita liturgica
coniunctae et ab illa nutritae collocantur. Indoles obligatoria
harum legum positivarum ab auctoritatibus pastoralibus
promulgatarum, pro scopo habet fidelibus providere minimum
pernecessarium in orationis spiritu et in morali nisu, in incremento
amoris Dei et proximi. 2042 Primum
praeceptum (« Diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto Missam
audire et ab operibus servilibus vacare ») a fidelibus exigit diem
in quo resurrectio Domini commemoratur, necnon praecipuas liturgicas
festivitates quae Domini, beatae Virginis Mariae et sanctorum
honorant mysteria, sanctificare, imprimis eucharisticam participando
celebrationem, in qua communitas congregatur christiana, atque ab
illis requiescere laboribus et negotiis quae talem horum dierum
sanctificationem possint impedire. 265
Secundum praeceptum (« Peccata saltem semel in anno confiteri ») ad
Eucharistiam praestat praeparationem per receptionem sacramenti
Reconciliationis, quod opus conversionis et veniae prosequitur
Baptismi. 266 Tertium praeceptum («
Eucharistiae sacramentum saltem in Paschate recipere ») minimum
praestat in corporis et sanguinis Domini receptione in conexione cum
festis Paschalibus, origine et centro liturgiae christianae.
267 2043 Quartum praeceptum («
Diebus ab Ecclesia statutis ab esu carnium abstinere et ieiunium
servare ») tempora tuetur asceseos et paenitentiae quae nos ad festa
praeparant liturgica et ad acquirendum in nostros instinctus
dominium et cordis libertatem. 268
Quintum praeceptum (« Ecclesiae necessitatibus subvenire »)
enuntiat, fideles praeterea obligari ad subveniendum, singulos
secundum suam facultatem, materialibus Ecclesiae necessitatibus.
269
III. Vita moralis et testimonium missionarium
2044 Baptizatorum fidelitas condicio est primaria pro Evangelii
annuntiatione et pro Ecclesiae missione in mundo. Salutis
nuntius, ut suam veritatis et splendoris vim coram hominibus
ostendat, vitae christianorum consignari debet testimonio. « Ipsum
testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali
exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum ».
270 2045 Christiani, quia membra
sunt corporis cuius Christus est Caput, 271 suarum
persuasionum et suorum morum constantia, ad aedificationem
Ecclesiae conferunt. Ecclesia augetur, crescit et expanditur
suorum fidelium sanctitate, 272 donec ipsi constituantur
« in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph
4,13). 2046 Christiani, sua secundum
Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei, quod est «
Regnum iustitiae, amoris et pacis ». 273 Non ideo sua
terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine,
patientia et amore, illa adimplent.
Compendium 2047 Moralis vita
cultus est spiritualis. Christianus agendi modus in liturgia et in
sacramentorum celebratione suum invenit nutrimentum.
2048 Ecclesiae praecepta ad moralem et christianam attinent
vitam, liturgiae unitam et ab illa nutritam.
2049 Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali generatim in
catechesi exercetur et in praedicatione, super fundamentum Decalogi
qui vitae moralis enuntiat principia pro omni homine valida.
2050 Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam doctores
authentici, populo Dei fidem credendam et moribus applicandam
praedicant. Ad eos etiam pertinet iudicium de moralibus ferre
quaestionibus quae ad legem naturalem pertinent et ad rationem.
2051 Infallibilitas Magisterii Pastorum ad omnia doctrinae
extenditur elementa, doctrina morali in illis inclusa, sine quibus
veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari.
DECEM PRAECEPTA
Exodus 20, 2-17 |
Deuteronomium 5, 6-21 |
Formula catechetica 274 |
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te
de terra Aegypti, de domo servitutis. |
« Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te
de terra Aegypti, de domo servitutis |
« Ego sum Dominus Deus tuus: |
Non habebis deos alienos coram me. Non
facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum,
quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et
quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles,
quia ego sum Dominus Deus tuus. Deus zelotes,
visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam
et quartam generationem eorum, qui oderunt me, et faciens
misericordiam in milia his, qui diligunt me et
custodiunt praecepta mea. |
Non habebis deos alienos in conspectu meo. |
Non habebis deos alios coram me;
|
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum,
nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit
Nomen Domini Dei sui frustra. |
Non usurpabis Nomen Domini Dei tui
frustra... |
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum |
Memento ut diem sabbati sanctifices.
Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus
autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies
omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus
et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est
intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus
caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
et requievit in die septimo; idcirco benedixit
Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. |
Observa diem sabbati ut sanctifices eum. |
Memento ut dies festos sanctifices; |
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis
longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. |
Honora patrem tuum et matrem. |
Honora patrem tuum et matrem tuam; |
Non occides. |
Non occide. |
Non occides; |
Non moechaberis. |
Neque moechaberis |
Non moechaberis; |
Non furtum facies. |
Furtumque non facies. |
Non furtum facies; |
Non loqueris contra proximum tuum falsum
testimonium. |
Nec loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium |
Non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium; |
Non concupisces domum proximi tui: |
Nec concupisces uxorem proximi tui. |
Non desiderabis uxorem eius; |
non desiderabis uxorem eius, non servum,
non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae
illius sunt ». |
Nec desiderabis... universa, quae illius
sunt ». |
Non concupisces eius bona ». |
(254) Cf Gal 6,2.
(255) Cf Rom 12,1.
(256) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 17:
AAS 57 (1965) 21. (257)
CIC canon 747, § 2. (258)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 29. (259)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 30. (260) Cf
Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae,
3: AAS 65 (1973) 401.
(261) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae,
14: AAS 58 (1966) 940.
(262) Cf CIC canon 213.
(263) Cf 1 Cor 2,10-15.
(264) Cf Rom 12,8.11.
(265) Cf CIC canones 1246-1248; CCEO canones 880, § 3. 881, §§ 1. 2.
4. (266) Cf CIC canon 989;
CCEO canon 719. (267) Cf
CIC canon 920; CCEO canones 708. 881, § 3.
(268) Cf CIC canones 1249-1251; CCEO canon 882.
(269) Cf CIC canon 222; CCEO canon 25. Conferentiae Episcopales
possunt praeterea quaedam alia ecclesiastica statuere praecepta pro
proprio territorio; cf CIC canon 455.
(270) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
6: AAS 58 (1966) 842.
(271) Cf Eph 1,22.
(272) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
39: AAS 57 (1965) 44.
(273) Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis sollemnitas,
Praefatio: Missale Romanum, editio typica (Typis
Polyglottis Vaticanis 1970) p. 381.
(274) Catechismus Catholicus, cura et studio P. Card.
Gasparri concinnatus (Typis Polyglottis Vaticanis 1933) p. 23-24. |