CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO
ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»
ARTICULUS 1 PRIMUM PRAECEPTUM
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra
Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non
facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in
caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non
adorabis ea neque coles » (Ex 20,2-5).24
« Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et Illi
soli servies » (Mt 4,10).
I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies »
2084 Deus Se cognoscendum praebet, Suam omnipotentem, benevolam
et liberatricem commemorans actionem in historia illius ad quem Ipse
dirigitur: « Ego [...], qui eduxi te de terra Aegypti, de domo
servitutis » (Dt 5,6). Primum verbum mandatum Legis continet
primum: « Dominum Deum tuum timebis, et Ipsi servies [...]. Non
ibitis post deos alienos » (Dt 6,13-14). Prima Dei appellatio
et iusta exigentia est, hominem Ipsum accipere et adorare.
2085 Deus unus et verus Suam gloriam imprimis revelat Israel.25
Revelatio vocationis et veritatis hominis cum Dei Revelatione
coniungitur. Homo vocationem habet Deum manifestandi per suum agendi
modum congruentem cum sua creatione « ad imaginem et similitudinem »
Dei (Gn 1,26):
« Neque alius unquam erit Deus, Trypho, neque alius a
saeculo exstitit [...] praeter Eum qui hoc universum fecit et disposuit.
Neque alium nobis, alium vobis Deum esse putamus, sed Ipsum Illum qui
patres vestros eduxit ex terra Aegypti manu potenti et brachio excelso;
neque in alium quemquam speramus (non enim exstat), sed in Eum in quem
etiam vos, Deum Abrahami et Isaaci et Iacobi ».26
2086 « In priori autem [mandato]
continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum
dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem,
fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo Eius oraculis
assentientes, omnem Ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse
est. Qui vero omnipotentiam, clementiam et ad bene faciendum
facilitatem ac propensionem Illius considerat, poteritne spes omnes
suas non in Illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis Ipsius
effusas in nos divitias contempletur, Illumne poterit non amare?
Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo
mandandoque in Scriptura utitur Deus: Ego Dominus ».27
Fides 2087 Nostra moralis vita suum
invenit fontem in fide in Deum qui nobis Suum revelat amorem.
Sanctus Paulus loquitur de oboeditione fidei28 tamquam de
prima obligatione. Ipse efficit ut in « ignorantia Dei » principium
et explicatio omnium moralium deflexionum perspiciantur.29
Nostrum erga Deum officium est in Eum credere Eique testimonium
reddere. 2088 Primum mandatum a nobis
postulat ut prudenter et vigilanter nostram nutriamus et custodiamus
fidem atque reiiciamus quidquid illi opponitur. Diversi sunt modi
contra fidem peccandi: Dubium voluntarium
circa fidem negligit vel reiicit tamquam verum id aestimare quod
Deus revelavit et Ecclesia proponit credendum. Dubium
involuntarium indicat haesitationem in credendo, difficultatem
obiectiones superandi cum fide coniunctas vel etiam anxietatem ab
obscuritate fidei suscitatam. Dubium, si deliberate fovetur, ad
spiritus potest ducere caecitatem. 2089
Incredulitas est veritatis revelatae negligentia vel voluntaria
recusatio illi assensum praebendi. « Dicitur haeresis,
pertinax, post receptum Baptismum, alicuius veritatis fide divina et
catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio;
apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma,
subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris
eidem subditis detrectatio ».30
Spes 2090 Cum Deus Se revelat
hominemque vocat, hic amori divino suis propriis viribus non potest
plene respondere. Sperare debet, Deum ei capacitatem esse daturum
redamandi atque secundum caritatis mandata agendi. Spes est
fiducialis exspectatio benedictionis divinae et beatae visionis Dei;
ipsa etiam timor est amorem Dei offendendi et punitionem provocandi.
2091 Primum praeceptum ad peccata etiam contra spem refertur,
quae desperatio sunt et praesumptio:
Desperatione, homo a Deo suam salutem personalem, auxilia ut ad
eam perveniat, vel suorum peccatorum veniam desinit sperare. Eadem
bonitati opponitur Dei, iustitiae Eius — quia Deus Suis
promissionibus est fidelis — et Eius misericordiae.
2092 Duae praesumptionis habentur species. Vel homo de
suis praesumit capacitatibus (sperans se sine adiutorio ex alto
posse salvari) vel praesumit de omnipotentia et misericordia divinis
(sperans Eius veniam sine conversione obtinere et gloriam sine
merito). Caritas
2093 Fides in amorem Dei vocationem involvit et obligationem
respondendi caritati divinae amore sincero. Primum mandatum nos Deum
super omnia iubet amare31 omnesque creaturas per Eum et
propter Eum. 2094 Diversis modis
possibile est contra Dei amorem peccare: indifferentia
considerationem caritatis divinae negligit vel reiicit; eam ignorat
praevenire eiusque negat vim. Ingratitudo caritatem divinam
omittit vel recusat agnoscere eique amorem reddere pro amore.
Tepiditas est haesitatio vel negligentia ad amori divino
respondendum, potest reiectionem implicare se motui caritatis
tradendi. Acedia seu spiritualis pigritia pervenit usque ad
reiiciendum gaudium, quod a Deo procedit, et ad bonum abhorrendum
divinum. Odium erga Deum a superbia provenit. Amori opponitur
Dei cuius bonitatem negat et cui maledicere intendit tamquam Ei qui
peccata prohibet et poenas infligit.
II. « Illi soli servies » 2095
Virtutes theologales fidei, spei et caritatis morales informant et
vivificant virtutes. Sic caritas nos ducit ad id Deo reddendum quod
Ei, quatenus creaturae, ex plena iustitia debemus. Virtus
religionis nos ad hanc disponit habitudinem.
Adoratio 2096 Adoratio primus est
virtutis religionis actus. Deum adorare est Eum agnoscere tamquam
Deum, tamquam Creatorem et Salvatorem, Dominum et Dominatorem omnium
quae exsistunt, Amorem infinitum et misericordem. « Dominum tuum
adorabis et Illi soli servies » (Lc 4,8), dicit Iesus
afferens Deuteronomium (Dt 6,13). 2097
Deum adorare est observantia et submissione absoluta agnoscere «
nihilum creaturae », quae nonnisi a Deo est. Deum adorare est Eum,
sicut Maria in « Magnificat », laudare, Eum extollere et se
humiliare, cum gratitudine confitens Ipsum magna fecisse et sanctum
esse Nomen Eius.32 Adoratio unius Dei hominem liberat a
reclusione in se ipso, a peccati servitute et ab idololatria mundi.
Oratio 2098 Actus fidei, spei et
caritatis, quos primum iubet mandatum, in oratione fiunt. Spiritus
ad Deum elevatio expressio est nostrae adorationis Dei: oratio
laudis et gratiarum actionis, intercessionis et petitionis. Oratio
condicio est pernecessaria ut quis praeceptis Dei oboedire possit. «
Oportet semper orare et non deficere » (Lc 18,1).
Sacrificium 2099 Iustum est Deo
sacrificia offerre tamquam signum adorationis et grati animi,
supplicationis et communionis: « Verum sacrificium est omne opus,
quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad
illum finem boni, quo veraciter beati esse possimus ».33
2100 Sacrificium externum, ut verum sit, sacrificii spiritualis
expressio esse debet: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus... »
(Ps 51,19). Prophetae Veteris Foederis saepe effecta sine
interna participatione accusaverunt sacrificia34 vel sine
coniunctione cum amore proximi.35 Iesus verbum prophetae
Oseae commemorat: « Misericordiam volo et non sacrificium » (Mt
9,13; 12,7).36 Unum sacrificium perfectum est illud quod
Iesus, totali oblatione amori Patris et pro nostra salute, obtulit
in cruce.37 Coniungentes nos cum Eius sacrificio, nostram
vitam sacrificium possumus efficere Deo.
Promissiones et vota 2101
Christianus, multis in adiunctis, vocatur ad promissiones Deo
faciendas. Baptismus et Confirmatio, Matrimonium et Ordinatio eas
semper implicant. Christianus, devotione personali, etiam promittere
potest Deo quemdam actum, quamdam orationem, quamdam eleemosynam,
quamdam peregrinationem, etc. Fidelitas ad promissiones Deo factas
est observantia debita divinae maiestati et amori erga Deum fidelem.
2102 « Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo
facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri
debet ».38 Votum est devotionis actus quo
christianus se ipsum devovet Deo vel opus bonum Ei promittit. Ipse
igitur, suorum votorum adimpletione, Deo id reddit quod Ei promissum
et consecratum est. Actus Apostolorum nobis ostendunt sanctum Paulum
sollicitum de adimplendis votis quae ipse fecit.39
2103 Ecclesia votis ad consilia evangelica exsequenda
valorem agnoscit exemplarem:40
« Gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros
ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius
demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et
propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter
Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo
oboedienti sese plenius conforment ».41
Quibusdam in casibus, Ecclesia, propter
rationes proportionatas, a votis et promissionibus potest
dispensare.42 Sociale religionis
officium et ius ad religiosam libertatem
2104 « Homines [...] cuncti tenentur veritatem, praesertim in
iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt quaerere eamque cognitam
amplecti ac servare ».43 Hoc officium ab ipsa hominum
procedit natura.44 Sincerae observantiae non contradicit
diversarum religionum quae « haud raro referunt [...] radium illius
veritatis, quae illuminat omnes homines »,45 neque
exigentiae caritatis quae christianos urget « ut amanter, prudenter,
patienter aga[n]t cum hominibus, qui in errore vel ignorantia circa
fidem versantur ».46 2105
Officium Deo cultum authenticum tribuendi hominem individualiter et
socialiter respicit. Hoc constituit « traditionalem doctrinam
catholicam de morali hominum ac societatum officio erga veram
religionem et unicam Christi Ecclesiam ».47 Ecclesia,
homines incessanter evangelizans, laborat ut ipsi possint spiritu
christiano informare « mentem et mores, leges et structuras
communitatis »,48 in qua vivunt. Christianorum sociale
officium est in unoquoque homine observare et suscitare amorem veri
et boni. Ab illis petit ut cognoscendum praebeant cultum unicae
verae religionis quae in catholica et apostolica Ecclesia subsistit.49
Christiani vocantur ut lux mundi efficiantur.50 Sic
Ecclesia regalitatem manifestat Christi super totam creationem et
speciatim super humanas societates.51
2106 « In re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra
suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam
agat privatim vel publice, vel solus vel aliis sociatus, intra
debitos limites ».52 Hoc ius super natura ipsa humanae
fundatur personae cuius dignitas efficit ut ipsa libere divinae
adhaereat veritati quae ordinem temporalem transcendit. Quamobrem
hoc ius « perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi
veritatem eique adhaerendi non satisfaciunt ».53
2107 « Si attentis populorum circumstantiis peculiaribus uni
communitati religiosae specialis civilis agnitio in iuridica
civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut simul omnibus
civibus et communitatibus religiosis ius ad libertatem in re
religiosa agnoscatur et observetur ».54
2108 Ius ad libertatem religiosam neque moralis est permissio
adhaerendi errori55 neque praesumptum ad errorem ius,56
sed naturale ius personae humanae ad libertatem civilem, id est, ad
immunitatem a coactione externa, intra iustos limites, in re
religiosa, ex parte politicae potestatis. Hoc ius naturale in ordine
iuridico societatis agnosci debet ita ut ius civile constituat.57
2109 Ius ad libertatem religiosam neque potest, natura sua, esse
illimitatum58 neque limitatum solummodo ordine publico
qui modo « positivistico » vel « naturalistico » concipiatur.59
« Iusti limites » qui ei sunt inhaerentes pro unaquaque sociali
rerum condicione debent prudentia politica determinari secundum
exigentias boni communis atque auctoritate civili haberi rati «
secundum normas iuridicas, ordini morali obiectivo conformes ».60
III. « Non habebis deos alienos coram me »
2110 Primum praeceptum alios deos honorare vetat praeter Unum
Dominum qui Se Suo populo revelavit. Superstitionem et irreligionem
prohibet. Superstitio quodammodo excessum perversum repraesentat
religionis; irreligio vitium est virtuti religioni per defectum
oppositum. Superstitio
2111 Superstitio est sensus religiosi aberratio et exercitiorum
quae ille imponit. Ea potest etiam afficere cultum quem vero
tribuimus Deo, exempli gratia cum momentum quodammodo magicum
quibusdam adscribitur exercitiis quae ceterum legitima sunt vel
necessaria. Orationum vel signorum sacramentalium efficacitatem soli
eorum materiali rationi assignare, praeter dispositiones interiores
quas eadem exigunt, est in superstitionem decidere.61
Idololatria 2112 Primum praeceptum
polytheismum damnat. Ab homine exigit ne in alios credat deos
praeter Deum, neque alias veneretur divinitates nisi Unicam.
Scriptura in mentem constanter revocat hanc reiectionem relate ad «
simulacra [...] argentum et aurum, opera manuum hominum », quae « os
habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt... ». Haec
vana idola hominem efficiunt vanum: « Similes illis erunt, qui
faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis » (Ps 115,4-5.8).62
E contra, Deus est « Deus vivens » (Ios 3,10),63
qui vivere facit et in historia intervenit.
2113 Idololatria non refertur solummodo ad falsos paganismi
cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id
quod Deus non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam
loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de daemonibus
(exempli gratia satanismus), de potestate, de voluptate, de stirpe,
de atavis, de Statu, de pecunia, etc. « Non potestis Deo servire et
mammonae », dicit Iesus (Mt 6,24). Complures martyres
occubuerunt ne adorarent « Bestiam »,64 eius cultus etiam
reiicientes simulationem. Idololatria unicum Dei recusat Dominatum;
ideo cum communione divina nequit componi.65
2114 Vita humana in Unici adunatur adoratione. Mandatum solum
Dominum adorandi hominem simplificat et ab illimitata salvat
dispersione. Idololatria depravatio est sensus religiosi homini
innati. Idololatrae sunt illi qui « ad quaecumque alia quam ad Deum
firme impressam animo de Illo notionem accommodant ».66
Divinatio et magia 2115 Deus Suis
Prophetis vel aliis sanctis futurum potest revelare. Iusta tamen
christiana habitudo consistit in committendo se fiducialiter in
providentiae manus relate ad id quod ad futurum spectat et in
relinquendo omnem de hac re insanam curiositatem. Inconsideratio
defectum responsabilitatis potest constituere.
2116 Omnes divinationis formae reiiciendae sunt: recursus
ad Satanam vel ad daemonia, mortuorum evocatio vel alia exercitia
quae erronee supponuntur futurum « detegere ».67
Horoscopiorum consultatio, astrologia, chiromantia, auguriorum et
sortium interpretatio, praevisionis phaenomena, recursus ad pythones
(mediums) voluntatem manifestant dominii in tempus, in
historiam et tandem in homines, atque simul optatum occultas
potentias sibi conciliandi. Illae sunt in contradictione cum honore
et observantia, cum timore amanti coniunctis, quae soli debemus Deo.
2117 Omnia magiae vel veneficii exercitia, quibus
intenditur in occultas vires dominari ad eas in proprium servitium
subiiciendas et ad potestatem supernaturalem obtinendam in proximum
— quamvis ea sit ad illi sanitatem comparandam —, graviter sunt
virtuti religionis contraria. Haec exercitia adhuc damnabiliora
sunt, cum intentio aliis nocendi eadem comitatur vel ipsa ad
interventum recurrunt daemonum. Actio amuleta gestandi est etiam
reprehensibilis. Spiritismus saepe exercitia implicat
divinationis vel magiae. Ecclesia fideles etiam monet ut ab eo
abstineant. Recursus ad artes medicas, quae traditionales dicuntur,
nec invocationem malarum potestatum nec ex aliorum credulitate
profectum reddit legitima. Irreligio
2118 Primum mandatum Dei praecipua irreligionis reprobat
peccata: actionem tentandi Deum, verbis vel operibus, sacrilegium et
simoniam. 2119 Actio tentandi Deum
consistit in Eius bonitate et Eius omnipotentia, verbo vel opere,
subiiciendis experimento. Sic Satan a Iesu obtinere volebat, ut Se e
Templo proiiceret et, tali gestu, Deum ad agendum subigeret.68
Iesus ei verbum Dei opponit: « Non tentabitis Dominum Deum vestrum »
(Dt 6,16). Provocatio, quam talis Dei tentatio continet,
observantiam vulnerat et fiduciam quas nostro Creatori debemus et
Domino. Dubium semper continet de Eius amore, Eius providentia
Eiusque potentia.69 2120
Sacrilegium in sacramentis et ceteris actionibus liturgicis, et
etiam personis, rebus et locis Deo consecratis profanandis vel
indigne pertractandis consistit. Sacrilegium peccatum est grave
praecipue cum contra Eucharistiam committitur, quia, in hoc
sacramento, ipsum corpus Christi nobis substantialiter praesens fit.70
2121 Simonia71 definitur sicut rerum
spiritualium emptio vel venditio. Simoni mago, qui spiritualem
volebat emere potestatem quam in Apostolis perspiciebat operari,
respondet Petrus: « Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam
donum Dei existimasti pecunia possideri! » (Act 8,20). Ipse
se ad verbum conformabat Iesu: « Gratis accepistis, gratis date » (Mt
10,8).72 Impossibile est sibi bona appropriari
spiritualia seseque gerere tamquam possidentem et dominum relate ad
illa, quippe quae suum in Deo habent fontem. Solum gratis possunt ab
Eo accipi. 2122 « Minister, praeter
oblationes a competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum
administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur
auxilio sacramentorum ratione paupertatis ».73 Competens
auctoritas has « oblationes » determinat ratione principii iuxta
quod populus christianus sustentationi ministrorum Ecclesiae debet
subvenire: « Dignus enim est operarius cibo suo » (Mt 10,10).74
Atheismus 2123 « Multi [...] ex
coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem
nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut atheismus
inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ».75
2124 Atheismi nomen ad phaenomena extenditur valde diversa.
Frequens eius forma practicus est materialismus qui ad spatium et
tempus suas necessitates limitat suasque ambitiones. Humanismus
atheus false considerat hominem talem esse qui « sibi ipsi sit
finis, propriae suae historiae solus artifex et demiurgus ».76
Alia atheismi hodierni forma liberationem exspectat hominis a
liberatione oeconomica et sociali, cui « religionem natura sua
obstare contendit, quatenus, in futuram fallacemque vitam spem
hominis erigens, ipsum a civitatis terrestris aedificatione
deterreret ».77 2125
Atheismus, quatenus Dei exsistentiam reiicit vel recusat, peccatum
est contra virtutem religionis.78 Huius culpae imputatio
potest ample minui propter intentiones et adiuncta. In genesi et
diffusione atheismi, « partem non parvam habere possunt credentes,
quatenus, neglecta fidei educatione, vel fallaci doctrinae
expositione, vel etiam vitae suae religiosae, moralis ac socialis
defectibus, Dei et religionis genuinum vultum potius velare quam
revelare dicendi sunt ».79 2126
Atheismus saepe falsa autonomiae humanae fundatur conceptione, eo
perducta usque ad reiectionem omnis dependentiae a Deo.80
Tamen agnitio Dei dignitati hominis nequaquam opponitur, « cum
huiusmodi dignitas in Ipso Deo fundetur et perficiatur ».81
Ecclesia scit « nuntium suum cum secretissimis humani cordis
desideriis concordare ».82
Agnosticismus 2127 Agnosticismus
complures induit formas. Quibusdam in casibus, agnosticus Deum
negare respuit; e contra, exsistentiam postulat entis transcendentis
quod se revelare nequiret et de quo nemo quidquam dicere posset. In
aliis casibus, agnosticus circa exsistentiam Dei non decidit,
impossibile esse declarans illam probare vel etiam illam affirmare
aut negare. 2128 Agnosticismus potest
quandoque indagationem Dei continere aliquam, sed pariter
indifferentismum, fugam coram ultima exsistentiae quaestione, et
conscientiae moralis pigritiam potest significare. Agnosticismus
nimis saepe atheismo aequivalet practico.
IV. « Non facies tibi sculptile... »
2129 Iniunctio divina prohibitionem implicabat omnis
repraesentationis Dei per manum hominis. Deuteronomium explicat: «
Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis
Dominus in Horeb de medio ignis; ne forte corrupti faciatis vobis
sculptam similitudinem, imaginem » (Dt 4,15-16) cuiuslibet
rei. Deus, absolute Transcendens, Se Israel revelavit. « Ipse est
omnia », sed simul est « Magnus super omnia opera Sua » (Eccli
43,29-30). « Speciei enim principium et auctor » (Sap 13,3)
est. 2130 In Vetere tamen Testamento,
Deus iniunxit vel permisit institutionem imaginum, quae symbolice
ducerent ad salutem per Verbum incarnatum: sic serpens aeneus,83
Arca Foederis et cherubim.84 2131
Septimum Concilium Oecumenicum, Nicaeae (anno 787), Verbi incarnati
nisum mysterio, contra iconoclastas, cultum iustificavit iconum:
illarum Christi, sed etiam illarum Dei Genetricis, angelorum et
sanctorum omnium. Per Suam Incarnationem, Filius Dei novam imaginum
inauguravit « oeconomiam ». 2132 Cultus
christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola
prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit »,85
et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ».86
Honor sanctis imaginibus tributus est reverens veneratio, non
adoratio quae soli Deo convenit:
« Imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum
quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt
imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem
prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago ».87
Compendium
2133 « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex tota fortitudine tua » (Dt 6,5).
2134 Primum mandatum hominem vocat ad credendum in Deum, ad
sperandum in Eo et ad Eum amandum super omnia.
2135 « Dominum Deum tuum adorabis » (Mt 4,10).
Deum adorare, Eum orare, Ei offerre cultum qui ad Eum pertinet,
promissiones et vota implere Ei facta, virtutis religionis sunt
actus, qui ab oboedientia primo mandato procedunt.
2136 Officium cultum authenticum Deo tribuendi hominem
individualiter respicit et socialiter.
2137 Homo debet potestatem habere privatim publiceque
religionem libere profitendi.88
2138 Superstitio est aberratio cultus quem vero tribuimus
Deo. In idololatria manifestatur, sicut etiam in diversis formis
divinationis et magiae. 2139 Actio
Deum tentandi, verbis vel actibus, sacrilegium, simonia peccata sunt
irreligionis a primo mandato prohibita.
2140 Atheismus, quatenus exsistentiam Dei reiicit vel
recusat, contra primum praeceptum est peccatum.
2141 Sanctarum imaginum cultus mysterio nititur Incarnationis
Verbi Dei. Primo praecepto contrarius non est.
(24) Cf Dt 5,6-9.
(25) Cf Ex 19,16-25; 24,15-18.
(26) Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 11, 1:
CA 2, 40 (PG 6, 497). (27)
Catechismus Romanus, 3, 2, 4: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 408-409.
(28) Cf Rom 1,5; 16,26.
(29) Cf Rom 1,18-32.
(30) CIC canon 751. (31)
Cf Dt 6,4-5. (32)
Cf Lc 1,46-49. (33)
Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL 401, 454-455
(PL 41, 283). (34) Cf
Am 5,21-25. (35) Cf
Is 1,10-20. (36) Cf
Os 6,6. (37) Cf Heb
9,13-14. (38) CIC canon
1191, § 1. (39) Cf Act
18,18; 21,23-24. (40) Cf
CIC canon 654. (41)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS
57 (1965) 48-49. (42) Cf
CIC canones 692. 1196-1197.
(43) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS
58 (1966) 930. (44) Cf
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58
(1966) 931. (45) Concilium
Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 741.
(46) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 14:
AAS 58 (1966) 940. (47)
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS 58
(1966) 930. (48) Concilium
Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 13: AAS 58
(1966) 849. (49) Cf
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS 58
(1966) 930. (50) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 13:
AAS 58 (1966) 850. (51) Cf
Leo XIII, Litt. enc. Immortale Dei: Leonis XIII Acta 5,
118-150; Pius XI, Litt enc. Quas primas: AAS 17 (1925)
593-610. (52) Concilium
Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 930;
cf Id., Const. past. Gaudium et spes, 26: AAS 58 (1966) 1046.
(53) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS
58 (1966) 931. (54)
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 6: AAS 58
(1966) 934. (55) Cf Leo
XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis XIII Acta
8, 229-230. (56) Cf Pius
XII, Allocutio iis qui interfuerunt Conventui quinto nationali
Italico Unionis Iurisconsultorum catholicorum (6 decembris
1953): AAS 45 (1953) 799.
(57) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2:
AAS 58 (1966) 930-931.
(58) Cf Pius VI, Breve Quod aliquantum (10 martii 1791):
Collectio Brevium atque Instructionum SS. D. N. Pii Papae VI, quae
ad praesentes Ecclesiae Catholicae in Gallia [...]
calamitates pertinent (Romae 1800) p. 54-55.
(59) Cf Pius IX, Litt. enc. Quanta cura: DS 2890.
(60) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 7: AAS
58 (1966) 935. (61) Cf
Mt 23,16-22. (62) Cf
Is 44,9-20; Ier 10,1-16; Dn 14,1-30; Bar 6;
Sap 13,1–15,19. (63)
Cf Ps 42,3; etc.
(64) Cf Apc 13-14.
(65) Cf Gal 5,20; Eph 5,5.
(66) Origenes, Contra Celsum, 2, 40: SC 132, 378 (PG 11,
861). (67) Cf Dt
18,10; Ier 29,8.
(68) Cf Lc 4,9.
(69) Cf 1 Cor 10,9; Ex 17,2-7; Ps 95,9.
(70) Cf CIC canones 1367. 1376.
(71) Cf Act 8,9-24.
(72) Cf iam Is 55,1.
(73) canon 848. (74) Cf
Lc 10,7; 1 Cor 9,4-18; 1 Tim 5,17-18.
(75) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
19: AAS 58 (1966) 1039.
(76) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
20: AAS 58 (1966) 1040.
(77) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
20: AAS 58 (1966) 1040.
(78) Cf Rom 1,18.
(79) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
19: AAS 58 (1966) 1039.
(80) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
20: AAS 58 (1966) 1040.
(81) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
21: AAS 58 (1966) 1040.
(82) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
21: AAS 58 (1966) 1042.
(83) Cf Nm 21,4-9; Sap 16,5-14; Io 3,14-15.
(84) Cf Ex 25,10-22; 1 Reg 6,23-28; 7,23-26.
(85) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 18,
45: SC 17bis, 406 (PG 32, 149).
(86) Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus:
DS 601; cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de
invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris
imaginibus: DS 1821-1825; Concilium Vaticanum II, Const.
Sacrosanctum Concilium, 125: AAS 56 (1964) 132; Id., Const.
dogm. Lumen gentium, 67: AAS 57 (1965) 65-66.
(87) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 81,
a. 3, ad 3: Ed. Leon. 9, 180.
(88) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 15:
AAS 58 (1966) 940. |