CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO
ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»
ARTICULUS 2 SECUNDUM PRAECEPTUM
« Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum » (Ex
20,7).89
« Dictum est antiquis: "Non periurabis" [...]. Ego autem
dico vobis: Non iurare omnino » (Mt 5,33-34).
I.
Sanctum est Nomen Domini 2142
Secundum praeceptum Nomen Domini praescribit observare. Ex
virtute religionis, sicut primum mandatum, promanat et, modo magis
particulari, nostrum verbi usum regulat in rebus sanctis.
2143 Inter omnia Revelationis verba, unum est singulare, quod
Eius Nominis est revelatio. Deus Suum concredit Nomen illis qui in
Eum credunt; Ipse eis Se revelat in Suo mysterio personali. Nominis
donum ad ordinem fiduciae et intimitatis pertinet. « Sanctum est
Nomen Domini ». Propterea homo eo abuti non potest. Id debet
conservare memoria in silentio amantis adorationis.90 Id
in sua propria verba non inseret nisi ad ei benedicendum, id
laudandum idque glorificandum.91
2144 Obsequium in Eius Nomen exprimit illud quod Ipsius Dei
debetur mysterio et toti realitati sacrae quam hoc suggerit.
Sensus sacri ad virtutem pertinet religionis:
« Suntne sensus timoris et sacri sensus christiani an
non? [...] Nemo de hac re potest rationabiliter dubitare. Sunt sensus
quos haberemus, gradu quidem intenso, si excelsi Dei haberemus visionem.
Sunt sensus quos haberemus, si Eius praesentiae essemus 'conscii'. In
mensura in qua credimus Eum esse praesentem, eos debemus habere. Eos non
habere est huius rei conscios non esse, non credere Eum esse praesentem
».92
2145 Fidelis Nomen Domini debet
testari, suam fidem profitens quin timori succumbat.93
Actus praedicationis et actus catechesis debent adoratione penetrari
et observantia erga Nomen Domini nostri Iesu Christi.
2146 Secundum praeceptum abusum prohibet Nominis Dei, id
est, omnem inconvenientem usum Nominis Dei, Iesu Christi, beatae
Virginis Mariae et omnium sanctorum. 2147
Promissiones, Dei Nomine, aliis factae honorem, fidelitatem,
veracitatem et auctoritatem obligant divinas. Observandae sunt ex
iustitia. Illis infidelem esse est Dei abuti Nomine et, quodammodo,
Deum facere mendacem.94 2148
Blasphemia secundo praecepto directe opponitur. Consistit in
verbis proferendis odii, exprobationis, provocationis — interius vel
exterius — contra Deum, in male loquendo de Deo, in irreverentia
erga Eum expressionibus habenda, in abusu Nominis Dei. Sanctus
Iacobus eos reprobat qui « blasphemant bonum Nomen [Iesu], quod
invocatum est super [...] [eos] » (Iac 2,7). Blasphemiae
interdictio ad verba extenditur contra Christi Ecclesiam, sanctos,
res sacras. Blasphemum etiam est ad Nomen Dei recurrere ad exercitia
tegenda criminosa, ad populos redigendos in servitutem, ad
cruciandum vel occidendum. Nominis Dei abusus ad crimen committendum
reiectionem provocat religionis. Blasphemia est
observantiae Deo debitae Eiusque sancto Nomini contraria. Suapte
natura peccatum est grave.95 2149
Imprecationes, in quas Nomen Dei inseritur, sine blasphemiae
intentione, irreverentia sunt erga Dominum. Secundum mandatum etiam
usum magicum Nominis divini prohibet:
« Ibi magnum est Nomen Eius, ubi pro Suae maiestatis
magnitudine nominatur. Ita ibi dicitur sanctum Nomen Eius, ubi cum
veneratione et offensionis timore nominatur ».96
II. Nomen Domini falso pronuntiatum
2150 Secundum praeceptum falsum proscribit iusiurandum.
Iurare est Deum tamquam testem sumere rei quae affirmatur. Est
veracitatem invocare divinam tamquam pignus propriae veracitatis.
Iusiurandum Nomen obligat Domini. « Dominum Deum tuum timebis et
Ipsi servies ac per Nomen Illius iurabis » (Dt 6,13).
2151 Falsi iurisiurandi reprobatio officium est erga Deum. Deus,
tamquam Creator et Dominus, omnis veritatis est regula. Verbum
humanum consentit vel dissentit Deo qui ipsa est veritas.
Iusiurandum, cum verax est et legitimum, relationem illustrat verbi
humani cum veritate Dei. Falsum iusiurandum Deum vocat ut mendacium
testetur. 2152 Qui, sub iureiurando,
promissionem facit, de cuius impletione intentionem non habet, vel
qui postquam sub iureiurando promiserit, promissionem non tenet,
periurus est. Periurium gravem constituit observantiae culpam
erga Dominum omnis verbi. Se ad opus malum iureiurando obligare
contrarium est sanctitati Nominis divini.
2153 Iesus secundum exposuit praeceptum in sermone montano: «
Audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem
Domino iuramenta tua". Ego autem dico vobis: Non iurare omnino
[...]. Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem
his abundantius est, a Malo est » (Mt 5,33-34.37).97
Iesus docet omne iusiurandum relationem implicare ad Deum atque
praesentiam Dei Eiusque veritatis in omni verbo esse honorandam.
Moderationem recursus ad Deum in sermone attentio observans Eius
praesentiae comitatur, quam in singulis nostris affirmationibus
testamur vel despicimus. 2154 Ecclesiae
Traditio, sanctum Paulum secuta,98 intellexit Iesu verbum
non opponi iuriiurando cum hoc gravi et iusta fit de causa (exempli
gratia, coram tribunali). « Iusiurandum, idest invocatio Nominis
divini in testem veritatis, praestari nequit, nisi in veritate, in
iudicio et in iustitia ».99 2155
Nominis divini sanctitas exigit ne ad illud pro rebus futilibus fiat
recursus neque iusiurandum praestetur in adiunctis quae illud
permitterent interpretari tamquam approbationem potestatis quae id
iniuste exigit. Cum iusiurandum ab auctoritatibus civilibus exigitur
illegitimis, potest recusari. Ipsum recusari debet cum postulatur ad
fines dignitati personarum vel communioni Ecclesiae contrarios.
III. Nomen christianum 2156
Sacramentum Baptismi confertur « in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Nomen Domini in Baptismo
sanctificat hominem, et christianus suum in Ecclesia recipit nomen.
Hoc potest esse illud cuiusdam sancti, id est, discipuli qui vixit
vita exemplaris fidelitatis Domino suo. Huius sancti patrocinium
exemplar offert caritatis et suam praestat intercessionem. « Nomen
Baptismi » potest etiam quoddam mysterium christianum vel quamdam
virtutem christianam exprimere. « Curent parentes, patrini et
parochus ne imponatur nomen a sensu christiano alienum ». 100
2157 Christianus suum diem, suas orationes suasque incipit
actiones signo crucis « in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti. Amen ». Baptizatus diem suum gloriae Dei consecrat et
Salvatoris invocat gratiam quae eumdem agere sinat in Spiritu ut
Patris filium. Signum crucis nos in tentationibus roborat et in
difficultatibus. 2158 Deus unumquemque
eius vocat nomine. 101 Omnis hominis nomen est sacrum.
Nomen est personae icon. Observantiam exigit, tamquam signum
dignitatis illius qui illud fert. 2159
Nomen acceptum est nomen aeternitatis. In Regno, indoles arcana et
unica uniuscuiusque personae Nomine Dei signatae pleno resplendebit
lumine. « Vincenti [...] dabo illi calculum candidum, et in calculo
nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit » (Apc
2,17). « Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum Illo
centum quadraginta quattuor milia, habentes Nomen Eius et Nomen
Patris Eius scriptum in frontibus suis » (Apc 14,1).
Compendium 2160 « Domine,
Dominus noster, quam admirabile est Nomen Tuum in universa terra
» (Ps 8,2). 2161 Secundum
praeceptum Nomen Domini observare praescribit. Nomen Domini sanctum
est. 2162 Secundum praeceptum
omnem usum Nominis Dei prohibet inconvenientem. Blasphemia consistit
in usu Nominis Dei, Iesu Christi, Virginis Mariae et sanctorum modo
iniurioso. 2163 Falsum iusiurandum
Deum vocat ut mendacium testetur. Periurium gravis culpa est erga
Dominum, semper Eius promissionibus fidelem.
2164 « Iurandum non est, neque per Creatorem, neque per
creaturas ullas, nisi concurrentibus his tribus: veritate,
necessitate ac reverentia ». 102
2165 Christianus in Baptismo suum nomen accipit in Ecclesia.
Parentes, patrini et parochus curabunt ut ei praenomen imponatur
christianum. Cuiusdam sancti patrocinium exemplar offert caritatis
et eius orationem praestat. 2166
Christianus suas orationes incipit et actiones signo crucis «
in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».
2167 Deus unumquemque nomine appellat eius. 103
(89) Cf Dt 5,11.
(90) Cf Zach 2,17.
(91) Cf Ps 29,2; 96,2; 113,1-2.
(92) Ioannes Henricus Newman, Parochial and Plain Sermons, v.
5, Sermon 2 [Reverence, a Belief in God's Presence]
(Westminster 1967) p. 21-22.
(93) Cf Mt 10,32; 1 Tim 6,12.
(94) Cf 1 Io 1,10.
(95) Cf CIC canon 1369.
(96) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 5,
19: CCL 35, 109 (PL 34, 1278).
(97) Cf Iac 5,12.
(98) Cf 2 Cor 1,23; Gal 1,20.
(99) CIC canon 1199, § 1.
(100) CIC canon 855. (101)
Cf Is 43,1; Io 10,3.
(102) Sanctus Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 38:
MHSI 100, 174. (103) Cf
Is 43,1. |