CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO
ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»
ARTICULUS 3 TERTIUM PRAECEPTUM
« Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus
operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum
Domino Deo tuo est; non facies omne opus » (Ex 20,8-10). 104
« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo
propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati » (Mc
2,27-28).
I. Dies sabbati
2168 Tertium Decalogi praeceptum in memoriam revocat sanctitatem
sabbati: « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » (Ex
31,15). 2169 Hac occasione, Scriptura
creationem commemorat: « Sex enim diebus fecit Dominus caelum et
terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die
septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
» (Ex 20,11). 2170 Scriptura in
die Domini ostendit etiam memoriale liberationis Israelis a
servitute Aegypti: « Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et
eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento:
idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati » (Dt
5,15). 2171 Deus sabbatum concredidit
Israeli ut illud servet in signum Foederis quod frangi
nequit. 105 Sabbatum pro Domino est, sancte reservatum ad
Dei laudem, Eius creationis operum et Eius actionum salvificarum pro
Israel. 2172 Modus agendi Dei exemplar
est humani modi agendi. Si Deus septimo die « respiravit » (Ex
31,17), etiam homo debet a labore « cessare » et permittere ut alii,
praesertim pauperes, « refrigerentur ». 106 Sabbatum
efficit ut labores cessent quotidiani et quamdam concedit
dilationem. Dies est protestationis contra laboris servitutes et
pecuniae cultum. 107 2173
Evangelium plures refert casus in quibus Iesus accusatur de lege
sabbati violata. Sed Iesus nunquam huius diei offendit sanctitatem.
108 Huic cum auctoritate interpretationem praebet authenticam:
« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum
» (Mc 2,27). Christus cum compassione Sibi auctoritatem
tribuit sabbato bene faciendi et non male, animam salvam faciendi et
non perdendi. 109 Sabbatum dies est Domini
misericordiarum et honoris Dei. 110 « Dominus est Filius
hominis etiam sabbati » (Mc 2,28).
II. Dies Domini
« Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et
laetemur in ea » (Ps 118,24).
Dies Resurrectionis: nova creatio
2174 Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » (Mc
16,2). 111 Quatenus « prima dies », dies resurrectionis
Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava
dies », quae sabbatum sequitur, 112 novam significat
creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima
omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini
(Hê kuriakê hêméra, dies Dominica), « Dominica »:
« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is
primus dies est [post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies], quo
Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus
Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit ». 113
Dies Dominica – impletio sabbati
2175 Dominica expresse distinguitur a sabbato, cui chronologice,
unaquaque hebdomada, succedit, et cuius praescriptionem
caeremonialem substituit pro christianis. Ipsa, in Paschate Christi,
veritatem spiritualem adimplet sabbati Iudaici et aeternam annuntiat
requiem hominis in Deo. Etenim cultus Legis mysterium praeparabat
Christi et quod in eo reapse fiebat, quoddam lineamentum figurabat
quod ad Christum referebatur: 114
« Qui in veteri rerum ordine degerunt, ad novam spem
pervenerunt, non amplius sabbatum colentes, sed iuxta Dominicam
viventes, in qua et vita nostra exorta est per Ipsum et per mortem
Ipsius ». 115
2176 Celebratio Dominicae
praescriptionem moralem observat naturaliter in corde hominis
inscriptam qua « praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis
beneficii quod pertinet ad omnes ». 116 Dominicalis
cultus morale Veteris Foederis adimplet praeceptum, cuius ordinem
assumit et spiritum, unaquaque hebdomada Creatorem et Redemptorem
Eius populi celebrando. Eucharistia
dominicalis 2177 Dominicalis
celebratio Diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae.
« Dies Dominica in qua mysterium Paschale celebratur ex apostolica
Traditione, in universa Ecclesia uti primordialis festus de
praecepto servanda est ». 117 « Item
servari debent dies Nativitatis Domini nostri Iesu Christi,
Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi corporis et sanguinis
Christi, sanctae Dei Genetricis Mariae, eiusdem Immaculatae
Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et
Pauli apostolorum, omnium denique sanctorum ». 118
2178 Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis
aetatis apostolicae procedit. 119 Epistula ad Hebraeos
commemorat: « Non deserentes congregationem nostram, sicut est
consuetudinis quibusdam, sed exhortantes » (Heb 10,25).
Traditio memoriam servat cuiusdam adhortationis semper
actualis: « Mane igitur in ecclesia Dei compare, accede ad Dominum,
confitere Ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus [...], permane in
divina et sacra liturgia, absolve preces tuas et nequaquam ante dimissam
concionem egredere [...]. Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et
requiem tibi data est. Haec igitur illa est, quam fecit Dominus,
gaudeamus et exsultemus in illa ». 120
2179 « Paroecia est certa communitas
christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius
cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur
parocho, qua proprio eiusdem pastori ». 121 Ipsa locus
est in quem omnes fideles possunt congregari ad Eucharistiae
dominicalem celebrationem. Paroecia populum christianum initiat
ordinariae expressioni vitae liturgicae, illum in hanc congregat
celebrationem; doctrinam Christi docet salvificam; caritatem exercet
Domini in bonis et fraternis operibus: 122
« Precari etiam domi potes; ita vero precari ut in
ecclesia non potes, ubi tanta patrum frequentia, ubi clamor unanimiter
ad Deum emissus. [...] Hic aliquid amplius est, nempe concordia et
consensus, caritatis vinculum et sacerdotum orationes ». 123
Diei Dominicae obligatio
2180 Praeceptum Ecclesiae Legem Domini determinat et concrete
definit. « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles
obligatione tenentur Missam participandi ». 124 «
Praecepto de Missa participanda satisfacit qui Missae assistit
ubicumque celebratur ritu catholico vel ipso die festo vel vespere
diei praecedentis ». 125 2181
Eucharistia dominicalis totum christianum fundat et confirmat
exercitium. Hac de causa, fideles obligantur ut Eucharistiam
participent diebus de praecepto, nisi seria excusentur ratione
(exempli gratia, aegritudine, infantium cura) vel a suo proprio
dispensentur pastore. 126 Qui deliberate hanc
obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.
2182 Participatio in celebratione communi Eucharistiae
dominicalis testimonium est coniunctionis et fidelitatis Christo et
Eius Ecclesiae. Sic fideles suam communionem testantur in fide et
caritate. Simul testificantur Dei sanctitatem et suam salutis spem.
Spiritus Sancti ductu mutuo confortantur.
2183 « Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa
participatio eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde
commendatur ut fideles in liturgia verbi, si quae sit in ecclesia
paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani praescripta
celebrata, partem habeant, aut orationi per debitum tempus
personaliter aut in familia vel pro opportunitate in familiarum
coetibus vacent ». 127 Dies
gratiae et cessationis a labore 2184
Sicut Deus « requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat
» (Gn 2,2), vita humana vicissitudine laboris et requiei
signatur. Institutio diei Domini ad id confert ut omnes sufficienti
fruantur requiei et otii tempore quod eis suam familiarem,
culturalem, socialem et religiosam permittat colere vitam. 128
2185 Fideles, Dominica aliisque festivis diebus de praecepto,
abstinebunt quominus se laboribus tradant vel activitatibus quae
cultum Deo impediunt debitum, gaudium diei Domini proprium,
exercitium operum misericordiae et convenientem spiritus corporisque
relaxationem. 129 Necessitates familiares vel magna
socialis utilitas excusationes quoad praeceptum dominicalis requiei
constituunt legitimas. Fideles curabunt ne hae legitimae
excusationes habitudines religioni, vitae familiae vel valetudini
introducant damnosas.
« Otium sanctum quaerit caritas veritatis; negotium
iustum suscipit necessitas caritatis ». 130
2186 Oportet ut christiani, quibus
praesto sunt otia, suos recordentur fratres, qui easdem habent
necessitates eademque iura et propter paupertatem et miseriam
quiescere nequeunt. Dominica traditionaliter a pietate christiana
bonis operibus dedicatur et humilibus aegrotorum, infirmorum, senum
servitiis. Christiani Dominicam etiam sanctificabunt suis familiis
suisque proximis tempus et curas praebentes, quae difficulter
reliquis hebdomadae diebus concedi possunt. Dominica tempus est
considerationis, silentii, culturae et meditationis, quae vitae
interioris et christianae favent incremento.
2187 Dominicas diesque sanctificare festivos communem exigit
nisum. Unusquisque christianus debet vitare ne aliis sine
necessitate imponat id quod eos impediat quominus diem Domini
servent. Cum mores (ludi, popinae, etc.) et sociales necessitates
(publica servitia, etc.) a quibusdam laborem requirunt dominicalem,
singulis manet responsabilitas temporis sufficientis pro otio.
Fideles curabunt ut, cum temperantia et caritate, excessus vitent et
violentias quas quandoque otia generant multitudinis. Non
obstantibus oeconomicis exigentiis, publicae potestates curabunt
civibus tempus praestare requiei et cultui divino destinatum.
Laboris locatores analogum habent officium erga suos conductos
operarios. 2188 Christiani, libertatem
religiosam et bonum omnium commune observantes, debent operam dare
ut Dominicae et dies festivi Ecclesiae tamquam feriarum legalium
agnoscantur dies. Ii omnibus publicum praebere debent exemplum
orationis, observantiae et gaudii, et suas traditiones defendere
tamquam egregiam contributionem ad vitam spiritualem humanae
societatis. Si legislatio regionis vel aliae rationes obligant ad
laborandum die Dominica, in hac tamen die sic vita est ducenda ut in
die nostrae liberationis quae nos efficit participare « frequentiam
et Ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis » (Heb
12,22-23). Compendium
2189 « Observa diem sabbati, ut sanctifices eum » (Dt
5,12). « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino »
(Ex 31,15). 2190 Sabbatum, quod
primae creationis repraesentabat impletionem, substituitur a
Dominica, quae creationem commemorat novam, resurrectione Christi
inauguratam. 2191 Ecclesia diem
resurrectionis Christi octava celebrat die, quae merito dies Domini
seu Dominica nuncupatur. 131
2192 « Dies Dominica [...] in universa Ecclesia uti
primordialis dies festus de praecepto servanda est ». 132
« Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles
obligatione tenentur Missam participandi ». 133
2193 « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto
fideles [...] abstineant insuper ab illis operibus et
negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam,
aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediant ».
134 2194 Institutio Dominicae
confert ut « ad vitam familiarem, culturalem, socialem et
religiosam colendam etiam sufficiente quiete et otio omnes gaudeant
». 135 2195 Unusquisque
christianus vitare debet id aliis sine necessitate imponere quod eos
impediret quominus diem Domini servent.
(104) Cf Dt 5,12-15.
(105) Cf Ex 31,16.
(106) Cf Ex 23,12.
(107) Cf Ne 13,15-22; 2 Par 36,21.
(108) Cf Mc 1,21; Io 9,16.
(109) Cf Mc 3,4.
(110) Cf Mt 12,5; Io 7,23.
(111) Cf Mt 28,1; Lc 24,1; Io 20,1.
(112) Cf Mc 16,1; Mt 28,1.
(113) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 188 (PG 6,
429-432). (114) Cf 1
Cor 10,11. (115)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Magnesios, 9, 1: SC
10bis, 88 (Funk 1, 236-238).
(116) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q.
122, a. 4, c: Ed. Leon. 9, 478.
(117) CIC canon 1246, § 1.
(118) CIC canon 1246, § 1.
(119) Cf Act 2,42-46; 1 Cor 11,17.
(120) Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo de die Dominica: PG
861, 416 et 421. (121) CIC
canon 515, § 1. (122) Cf
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 26: AAS 81
(1989) 437-440. (123)
Sanctus Ioannes Chrysostomus, De incomprehensibili Dei natura seu
contra Anomoeos, 3, 6: SC 28bis, 218 (PL 48, 725).
(124) CIC canon 1247.
(125) CIC canon 1248, § 1.
(126) Cf CIC canon 1245.
(127) CIC canon 1248, § 2.
(128) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
67: AAS 58 (1966) 1089.
(129) Cf CIC canon 1247.
(130) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 19, 19: CSEL 402,
407 (PL 41, 647). (131) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106:
AAS 56 (1964) 126. (132)
CIC canon 1246, § 1. (133)
CIC canon 1247. (134) CIC
canon 1247. (135)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 67: AAS
58 (1966) 1089. |