CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
Iesus dixit discipulis Suis: « Sicut dilexi vos, ut et
vos diligatis invicem » (Io 13,34).
2196 Iesus, respondens quaestioni
positae circa primum ex mandatis, dixit: « Primum est: "Audi,
Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est, et diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente
tua et ex tota virtute tua". Secundum est illud: "Diliges proximum
tuum tamquam teipsum". Maius horum aliud mandatum non est » (Mc
12,29-31). Sanctus apostolus Paulus id in
memoriam revocat: « Qui [...] diligit proximum, Legem implevit. Nam:
Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et
si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges
proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non
operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio » (Rom 13,8-10). |