CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 4 QUARTUM PRAECEPTUM
« Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram,
quam Dominus Deus tuus dabit tibi » (Ex 20,12).
« Et erat subditus illis » (Lc 2,51).
Ipse Dominus Iesus vim commemoravit « mandati Dei ». 136
Apostolus docet: « Filii, oboedite parentibus vestris in Domino, hoc
enim est iustum. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est
mandatum primum cum promissione, ut bene sit tibi et sis longaevus
super terram » (Eph 6,1-3). 137
2197 Quartum praeceptum secundam aperit tabulam.
Caritatis indicat ordinem. Deus voluit ut, post Eum, nostros
honoremus parentes quibus vitam debemus et qui nobis Dei
transmiserunt cognitionem. Honorare et revereri tenemur omnes quos
Deus, pro nostro bono, Sua induit auctoritate. 2198
Hoc praeceptum in positiva officiorum adimplendorum exprimitur
forma. Praecepta annuntiat quae illud sequuntur et quae ad
particularem vitae, matrimonii, bonorum terrestrium, verbi
referuntur observantiam. Unum constituit ex fundamentis doctrinae
socialis Ecclesiae. 2199 Quartum praeceptum ad filios
expresse dirigitur in eorum cum patre et matre relationibus, quia
haec relatio omnium est universalissima. Eodem modo ad relationes
refertur propinquitatis cum membris familiaris coetus. Postulat
honorem, affectum et gratitudinem avis et maioribus tribuere.
Extenditur denique ad alumnorum officia erga magistrum, operariorum
conductorum erga laboris locatores, subordinatorum erga eorum
praefectos, civium erga eorum patriam et illos qui illam
administrant et gubernant. Hoc praeceptum implicat et
subintelligit officia parentum, tutorum, magistrorum, moderatorum,
magistratuum, gubernatorum et omnium eorum qui auctoritatem in alium
vel in communitatem exercent personarum. 2200 Quarti
praecepti oboedientia suam retributionem secum fert: « Honora patrem
tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus
Deus tuus dabit tibi » (Ex 20,12). 138 Observantia
huius mandati, cum fructibus spiritualibus, fructus praebet
temporales pacis et prosperitatis. E contra, huius mandati
inobservantia damna infert magna communitatibus et personis humanis.
I. Familia in Dei consilio Familiae natura
2201 Coniugalis communitas consensu stabilitur coniugum.
Matrimonium et familia ad bonum coniugum ordinantur, ad
procreationem et ad filiorum educationem. Coniugum amor et filiorum
generatio inter eiusdem familiae membra relationes personales et
primordiales instituunt responsabilitates. 2202 Vir et
mulier matrimonio coniuncti cum suis filiis familiam constituunt.
Haec institutio omnem praecedit agnitionem a publica auctoritate;
insuper eam imponitur. Tamquam normalis considerabitur respectus
iuxta quem diversae formae cognationis debent aestimari.
2203 Deus, virum et mulierem creans, humanam instituit familiam
eamque eius fundamentali dotavit constitutione. Eius membra personae
sunt aequalis dignitatis. Familia, ad commune membrorum suorum et
societatis bonum, diversitatem implicat responsabilitatum, iurium et
officiorum. Familia christiana 2204 «
Communionis ecclesialis ostensionem et effectionem christiana
familia exhibet, quae hac quoque de causa "Ecclesia domestica"
appellari [...] debet ». 139 Ipsa est communitas fidei,
spei et caritatis; momentum in Ecclesia induit singulare, sicut in
Novo Testamento apparet. 140 2205
Christiana familia communio est personarum, vestigium et imago
communionis Patris et Filii in Spiritu Sancto. Eius procreatrix et
educatrix activitas repercussio est operis creatoris Patris. Vocatur
ad orationem et sacrificium Christi participandum. Quotidiana oratio
et Verbi Dei lectio eam in caritate roborant. Familia christiana
evangelizatrix est et missionaria. 2206 Relationes
intra familiam affinitatem inferunt sensuum, affectuum et
consortionum, quae praecipue e mutua personarum provenit
observantia. Familia est communitas praestans vocata ad
commune coniugum consilium necnon sedulam parentum cooperationem in
filiorum educatione conferendum. 141
II. Familia et societas 2207 Familia est
vitae socialis cellula originalis. Societas est naturalis in qua
vir et mulier ad donum vocantur sui in amore et in vitae dono.
Auctoritas, stabilitas et vita relationum intra familiam fundamenta
constituunt libertatis, securitatis, fraternitatis intra societatem.
Familia est communitas in qua, inde ab infantia, valores morales
disci possunt, incipitur Deum honorare et libertate bene uti.
Familiae vita initiatio est vitae in societate. 2208
Familia sic vivere debet ut eius membra sollicitudinem discant et
susceptionem curae erga iuvenes et senes, personas aegrotas vel
incapacitate (handicap) laborantes et pauperes. Plures sunt
familiae quae, quibusdam temporibus, in condicionibus non
inveniuntur hoc adiutorium praestandi. Tunc ad alias personas
pertinet, ad alias familias et, subsidiaria ratione, ad societatem,
his providere necessitatibus: « Religio munda et immaculata apud
Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione
eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo » (Iac 1,27).
2209 Familia idoneis socialibus provisionibus adiuvari et
defendi debet. Ubi familiae in condicionibus non sunt sua implendi
munera, alia socialia corpora officium habent eas adiuvandi et
institutionem sustinendi familiarem. Secundum subsidiarietatis
principium, communitates ampliores curabunt ne earum usurpent
potestates neve se in earum immisceant vita. 2210
Momentum familiae pro vita et salute societatis 142
implicat huius peculiarem in matrimonio et familia sustinendis et
affirmandis responsabilitatem. Potestas civilis consideret oportet,
tamquam grave officium, « veram eorumdem indolem agnoscere,
protegere et provehere, moralitatem publicam tueri atque
prosperitati domesticae favere ». 143 2211
Communitas politica officium habet familiam honorandi, ei assistendi
eique praecipue praestandi: — libertatem familiam fundandi,
filios habendi eosque educandi secundum proprias morales et
religiosas persuasiones; — protectionem stabilitatis vinculi
coniugalis et institutionis familiaris; — libertatem fidem
profitendi, eam transmittendi, filios in ea educandi mediis et
institutionibus necessariis; — ius privatae proprietatis,
libertatem coeptandi, obtinendi laborem, habitationem, ius
emigrandi; — secundum nationis institutiones, ius ad curas
medicas, ad opitulationem senibus, ad familiaria subsidia; —
protectionem securitatis et salubritatis, praesertim relate ad
pericula sicut stupefactiva medicamenta, pornographiam,
alcoholismum, etc. — libertatem ut consociationes cum aliis
familiis creent et ut sic apud auctoritates civiles repraesententur.
144 2212 Quartum praeceptum ceteras illustrat
relationes in societate. In nostris fratribus et sororibus
filios perspicimus nostrorum parentum; in nostris patruelibus,
prognatos e nostris avis; in nostris concivibus, filios nostrae
patriae; in baptizatis, filios nostrae Matris, Ecclesiae; in omni
persona humana, filium vel filiam Illius qui « Pater noster »
appellari vult. Hac de causa, nostrae relationes cum proximo nostro
agnoscuntur ut ordinis personalis relationes. Proximus non est
aliquod « individuum » humanae consortionis; ipse est « aliquis »
qui, ob suas notas origines, attentionem et observantiam meretur
singulares. 2213 Humanae communitates personis
componuntur. Earum bona gubernatio iurium non circumscribitur
cautione et officiorum impletione, neque etiam fidelitate ad pacta.
Iustae relationes inter laboris locatores et operarios conductos,
gubernantes et cives, naturalem supponunt benevolentiam congruentem
cum dignitate personarum humanarum, quae de iustitia et fraternitate
sunt sollicitae.
III. Officia membrorum familiae Officia filiorum
2214 Paternitas divina humanae paternitatis est fons; 145
ipsa honorem fundat parentum. Filiorum, minorum vel adultorum,
observantia erga eorum patrem et matrem 146 naturali
alitur affectu qui oritur e vinculo quod eos coniungit. Illa
praecepto postulatur divino. 147 2215
Parentum observantia (pietas filialis) in gratitudine
constat erga eos qui, dono vitae, suo amore suoque labore, suos
filios huic genuerunt mundo eisque effecerunt possibile ut aetate,
sapientia crescerent et gratia. « In toto corde tuo honora patrem
tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento quoniam, nisi
per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et
illi tibi? » (Eccli 7,28-30). 2216 Filialis
observantia vera docilitate veraque ostenditur oboedientia. «
Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reiicias legem matris
tuae [...]. Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient
te et, cum vigilaveris, colloquentur tecum » (Prv 6,20-22). «
Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit,
cum arguitur » (Prv 13,1). 2217 Quamdiu filius
in parentum habitat domicilio, omni parentum debet oboedire
postulationi quae suum bonum vel illud familiae quaerit. « Filii,
oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino » (Col
3,20). 148 Filii etiam rationabilibus praescriptionibus
suorum educatorum oboedire tenentur atque illorum omnium quibus
parentes eos concrediderunt. Sed si filius est in conscientia
persuasus, moraliter malum esse tali oboedire praecepto, ne illud
sequatur. Filii, cum crescunt, suos parentes observare
pergent. Eorum praevenient optata, eorum consilia libenter
postulabunt eorumque iustificatas accipient animadversiones.
Oboedientia erga parentes filiorum desinit emancipatione, non tamen
observantia quae semper manet debita. Re quidem vera, haec suam
radicem in Dei invenit timore qui inter dona est Spiritus Sancti.
2218 Quartum praeceptum filiis, cum adultae fiunt aetatis,
revocat in memoriam, suas erga parentes responsabilitates.
Eis, annis senectutis vel perdurante tempore aegritudinis,
solitudinis vel indigentiae, adiutorium materiale et morale
praestare debent, quatenus ipsis est possibile. Iesus hoc
gratitudinis commemorat officium. 149
« Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in
filios. Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab
illis et in oratione dierum exaudietur. Et, sicut qui thesaurizat, ita
et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in
filiis et in die orationis suae exaudietur; qui honorat patrem suum,
vita vivet longiore, et, qui oboedit Patri, refrigerabit matrem » (Eccli
3,3-7).
« Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita
illius et si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus
vitae eius. [...] Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et
maledictus a Deo, qui exasperat matrem » (Eccli 3,14-15.18).
2219 Filialis observantia favet totius vitae
familiaris harmoniae, ad relationes inter fratres et sorores
etiam refertur. Observantia erga parentes totum familiae irradiat
ambitum. « Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres
eorum » (Prv 17,6). « Cum omni humilitate et mansuetudine,
cum longanimitate, [...] [supportate] invicem in caritate » (Eph
4,2). 2220 Christiani specialem debent gratitudinem
illis a quibus donum fidei, gratiam Baptismi et vitam in Ecclesia
acceperunt. Potest de parentibus, de aliis familiae membris, de
avis, de Pastoribus, de catechistis, de aliis magistris agi vel
amicis. « Recordationem [...] [accipio] eius fidei, quae est in te
non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua
Eunice, certus sum quod et in te » (2 Tim 1,5).
Officia parentum 2221 Coniugalis amoris fecunditas
ad solam filiorum procreationem non circumscribitur, sed ad eorum
moralem educationem extendi debet atque ad eorum spiritualem
formationem. Parentum « munus educationis tanti
ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri potest ». 150
Educationis ius et officium primordialia sunt pro parentibus et non
alienanda. 151 2222 Parentes suos filios
tamquam filios Dei respicere debent eosque tamquam
personas humanas observare. Suos filios educent ut Legem Dei
impleant, se ipsos ostendendo voluntati Patris coelestis
oboedientes. 2223 Parentes educationis suorum filiorum
primi sunt responsabiles. Hanc testantur responsabilitatem imprimis
creatione familiae, in qua teneritudo, indulgentia, observantia,
fidelitas et servitium gratuitum sint normalia. Familia est locus
ad virtutum educationem idoneus. Haec requirit tirocinium
abnegationis, sani iudicii, dominii sui ipsius, quae omnis verae
libertatis sunt condiciones. Parentes filios docebunt subordinare «
materialia et naturalia interioribus et spiritualibus ». 152
Gravis est parentibus responsabilitas, suis filiis bona praebere
exempla. Ipsi, suos proprios defectus coram eis agnoscere scientes,
eos etiam melius regere et corrigere poterunt:
« Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella [...]. Qui docet
filium suum, fructum habebit in illo » (Eccli 30,1-2). « Et,
patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos
in disciplina et correptione Domini » (Eph 6,4).
2224 Familia ambitum constituit naturalem ad
initiationem personae humanae in solidarietatem et in communitarias
responsabilitates. Parentes filios docebunt se a periculis custodire
et abiectionibus quae societatibus minantur humanis. 2225
Parentes, per sacramenti Matrimonii gratiam, responsabilitatem
receperunt et privilegium suos filios evangelizandi. Eos,
inde a prima aetate, mysteriis initiabunt fidei, cuius ipsi pro suis
filiis sunt « primi [...] praecones ». 153 Eos, ab eorum
tenerrima infantia, vitae sociabunt Ecclesiae. Modi familiares
vivendi affectivas nutrire possunt dispositiones, quae per totam
vitam authentica fidei viventis permanent praeambula et firmamenta.
2226 Educatio ad fidem, ex parte parentum, inde a
tenerrima incipere debet aetate. Iam praebetur, cum familiae membra
ad crescendum in fide se adiuvant testimonio vitae christianae
secundum Evangelium. Familiaris catechesis alias formas
instructionis in fide praecedit, comitatur et ditat. Parentes
missionem habent suos filios docendi orare et suam detegere
vocationem filiorum Dei. 154 Paroecia communitas est
eucharistica et cor vitae liturgicae familiarum christianarum; locus
est privilegiatus catechesis filiorum et parentum. 2227
Filii, e parte sua, ad eorum parentum conferunt augmentum in
sanctitate. 155 Omnes et singuli sibi generose et
indefesse veniam concedent mutuam quae ab offensis, litibus,
iniustitiis et derelictionibus exigitur. Mutua affectio id suggerit.
Christi caritas id postulat. 156 2228
Pueritiae tempore, parentum observantia et affectio imprimis
manifestantur cura et attentione, quas iidem dedicant ut filios suos
educent, ut eorum necessitatibus physicis provideant et
spiritualibus. Dum crescunt, eadem observantia et eadem
dedicatio parentes movent ad filios educandos suos ut recte sua
ratione utantur suaque libertate. 2229 Parentes, ut
primi responsabiles educationis suorum filiorum, ius habent
eligendi pro illis scholam quae eorum propriis correspondeat
persuasionibus. Hoc ius fundamentale est. Parentes habent officium,
in quantum possibile est, eligendi scholas quae eis, in eorum munere
educatorum christianorum, quam optime assistent. 157
Publicae potestates officium habent hoc parentum ius praestandi et
condiciones reales eius exercitii faciendi ratas. 2230
Filii, cum adulti fiunt, officium habent et ius suam eligendi
professionem suumque vitae statum. Has novas responsabilitates
in fiduciali relatione ad parentes assument suos, a quibus ipsi
libenter petent et accipient opiniones atque consilia. Parentes
curam habebunt ne filios cogant suos in professione vel coniuge
eligendis. Hoc moderationis officium eos non impedit, immo e contra,
quominus prudentibus illos adiuvent consiliis, praesertim cum illi
intendunt fundare familiam. 2231 Quidam matrimonium
non contrahunt ut de suis parentibus vel de suis fratribus et
sororibus curam assumant, ut se modo magis exclusivo cuidam dedicent
professioni vel aliis ex honestis motivis. Ipsi magnopere ad
familiae humanae bonum possunt conferre.
IV. Familia et Regnum 2232 Vincula familiaria
magni sunt momenti, sed non absoluta. Sicut infans in suam crescit
maturitatem in suamque autonomiam humanas et spirituales, sic eius
singularis vocatio, quae a Deo venit, clarius et fortius
comprobatur. Parentes hanc observabunt vocationem et suorum filiorum
favebunt responsioni ad illam sequendam. Oportet persuaderi primam
christiani vocationem esse Iesu sequelam: 158 «
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui
amat filium aut filiam super me, non est me dignus » (Mt
10,37). 2233 Discipulum fieri Iesu est invitationem
accipere ad Dei familiam pertinendi, vivendi secundum Eius
vivendi modum: « Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui
in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est » (Mt
12,50). Parentes accipient et cum gaudio observabunt atque
gratiarum actione vocationem Domini ad quemdam ex suis filiis ut Eum
in virginitate sequantur propter Regnum, in vita consecrata vel in
sacerdotali ministerio.
V. Auctoritates in societate civili 2234
Quartum praeceptum nobis etiam iubet ut omnes illos honoremus qui,
ad bonum nostrum, auctoritatem in societate acceperunt a Deo. Ipsum
officia illuminat eorum qui auctoritatem exercent, sicut etiam eorum
qui eius beneficio fruuntur. Civilium auctoritatum officia
2235 Qui quamdam exercent auctoritatem, eam tamquam servitium
debent exercere. « Quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit
vester minister » (Mt 20,26). Auctoritatis exercitium eius
origine divina, eius natura rationabili et eius obiecto specifico
moraliter regulatur. Nemo potest id praecipere vel instituere, quod
personarum dignitati et legi naturali est contrarium. 2236
Auctoritatis exercitium tendit ad iustam manifestandam valorum
hierarchiam ut libertatis et responsabilitatis omnium exercitium
facilius reddatur. Superiores iustitiam distributivam sapienter
exercent, rationem habentes necessitatum et collatae operae
uniuscuiusque, et concordiam atque pacem quaerentes. Vigilabunt ne
normae et dispositiones quas statuunt, in tentationem inducant,
commodum personale illi communitatis opponendo. 159
2237 Politicae potestates tenentur iura observare
fundamentalia personae humanae. Cum humanitate iustitiam impertient,
uniuscuiusque, praesertim familiarum et opibus destitutorum,
observantes ius. Iura politica civitati inhaerentia tribui
possunt et debent secundum boni communis exigentias. A publicis
potestatibus non possunt suspendi sine legitimo et proportionato
motivo. Iurium politicorum exercitium ad commune nationis et
communitatis humanae bonum destinatur. Civium officia
2238 Illi, qui auctoritati sunt subiecti, suos aspicient
superiores tamquam repraesentantes Dei qui eos ministros Suorum
instituit donorum: 160 « Subiecti estote omni humanae
creaturae propter Deum [...], quasi liberi, et non quasi velamen
habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei » (1 Pe
2,13.16). Eorum fidelis cooperatio implicat ius, quandoque officium
iustam exercendi exprobrationem circa id quod ipsis dignitati
personarum et bono communi videretur nocivum. 2239
Civium officium est cum potestatibus civilibus ad bonum
societatis collaborare spiritu veritatis, iustitiae, solidarietatis
et libertatis. Amor et servitium patriae ex officio oriuntur
gratitudinis et ex ordine caritatis. Submissio auctoritatibus
legitimis et servitium boni communis exigunt a civibus ut suum in
communitatis politicae vita exerceant munus. 2240
Submissio auctoritati et corresponsabilitas boni communis moraliter
exigunt tributorum solutionem, exercitium iuris suffragii,
defensionem nationis:
« Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal
vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem » (Rom 13,7).
Christiani « patrias habitant proprias, sed tamquam inquilini; omnia
cum aliis habent communia, tamquam cives, et omnia patiuntur tamquam
peregrini [...]. Obsequuntur legibus constitutis, et suo vitae genere
superant leges. [...] In tanta eos statione posuit Deus, quam nefas est
iis defugere ». 161
Apostolus nos hortatur ut orationes et gratiarum
actiones faciamus pro regibus et pro omnibus qui auctoritatem
exercent, « ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate
et castitate » (1 Tim 2,2). 2241 Nationes
ditiores accipere tenentur, in quantum fieri potest, alienigenam,
qui securitatem quaerit et opes necessarias pro vita, quas in sua
originis regione nequit invenire. Publicae potestates observantiam
curabunt iuris naturalis quod hospitem ponit sub protectionem eorum
qui eum accipiunt. Politicae auctoritates possunt ratione
boni communis, cuius suscipiunt munus, exercitium iuris emigrationis
diversis condicionibus subiicere iuridicis, praesertim observantiae
officiorum emigrantis erga nationem adoptionis. Immigrans tenetur
cum gratitudine patrimonium observare materiale et spirituale
nationis eum accipientis, eius oboedire legibus et ad eius conferre
onera. 2242 Civis conscientia tenetur ne
praescriptiones auctoritatum civilium sequatur, cum haec praecepta
exigentiis ordinis moralis, iuribus fundamentalibus personarum vel
doctrinis Evangelii contraria sunt. Recusatio oboedientiae
auctoritatibus civilibus, cum earum exigentiae illis rectae
conscientiae sunt contrariae, suam invenit iustificationem in
distinctione inter servitium Dei et servitium politicae
communitatis. « Reddite [...], quae sunt Caesaris, Caesari et, quae
sunt Dei, Deo » (Mt 22,21). « Oboedire oportet Deo magis quam
hominibus » (Act 5,29):
« Ubi autem a publica auctoritate, suam competentiam excedente, cives
premuntur, ipsi, quae a bono communi obiective postulantur, ne recusent;
fas vero sit eis contra abusum huius auctoritatis sua conciviumque
suorum iura defendere, illis servatis limitibus, quos Lex naturalis et
evangelica delineat ». 162
2243 Actio resistendi oppressioni
potestatis politicae ad arma legitime non recurret, nisi simul
inveniantur condiciones quae sequuntur: 1. in casu in quo certo,
graviter et continuo iura violantur fundamentalia; 2. postquam omnes
alii recursus exhausti sunt; 3. dummodo ne peiores provocentur
inordinationes; 4. cum spes fundata habetur prosperi exitus; 5. si
impossibile est meliores solutiones rationabiliter praevidere.
Communitas politica et Ecclesia 2244 Omnis
institutio inspiratur, saltem implicite, quadam hominis eiusque
destinationis visione ex qua illa suas iudicii trahit relationes,
suam valorum hierarchiam, suam agendi normam. Pleraeque societates
suas institutiones ad quamdam retulerunt praeeminentiam hominis
super res. Sola divinitus revelata Religio in Deo, Creatore et
Redemptore, originem et destinationem hominis clare agnovit.
Ecclesia politicas invitat potestates ut sua iudicia suasque
decisiones huic referant inspirationi veritatis de Deo et de homine.
Societates quae hanc inspirationem ignorant vel eam, nomine suae
independentiae relate ad Deum, reiiciunt, ducuntur ad quaerendam in se
ipsis vel commodato assumendam ideologiam suarum relationum et suae
destinationis et, non admittentes ut criterium boni et mali defendatur
obiectivum, sibi totalitariam tribuunt potestatem super hominem et eius
destinationem, modo manifesto vel occulto, sicut historia id ostendit.
163
2245 « Ecclesia, quae, ratione sui muneris et
competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, [...]
simul signum est et tutamentum transcendentiae personae humanae ».
164 Ecclesia « politicam civium libertatem et
responsabilitatem reveretur atque promovet ». 165
2246 Ad missionem pertinet Ecclesiae « iudicium morale ferre,
etiam de rebus quae ad ordinem politicum respiciunt, quando personae
iura fundamentalia aut animarum salus id exigant, omnia et sola
subsidia adhibens, quae Evangelio et omnium bono secundum temporum
et condicionum diversitatem congruant ». 166
Compendium 2247 « Honora patrem tuum et
matrem » (Dt 5,16; Mc 7,10). 2248
Iuxta quartum praeceptum, voluit Deus, ut post Ipsum nostros
honoremus parentes illosque quos Ipse, pro nostro bono, induit
auctoritate. 2249 Coniugalis communitas super
foedus et consensum stabilitur coniugum. Matrimonium et familia ad
coniugum ordinantur bonum, ad filiorum procreationem et educationem.
2250 « Salus personae et societatis humanae ac christianae
arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris
connectitur ». 167 2251 Filii suis
parentibus reverentiam debent, gratitudinem, iustam oboedientiam et
adiutorium. Filialis reverentia harmoniam fovet totius vitae
familiaris. 2252 Parentes primi sunt
responsabiles educationis suorum filiorum in fide, in orationibus
atque in omnibus virtutibus. Officium habent providendi, quoad
possunt, necessitatibus physicis et spiritualibus suorum filiorum.
2253 Parentes suorum filiorum observare debent vocationem
eique favere. Memores erunt atque docebunt, Iesum sequi, primam
christiani esse vocationem. 2254 Publica
auctoritas iura fundamentalia personae humanae et condiciones
exercitii eius libertatis observare tenetur. 2255
Civium est officium cum potestatibus civilibus in societate
aedificanda adlaborare spiritu veritatis, iustitiae, solidarietatis
et libertatis. 2256 Civis conscientia obligatur
ad praescriptiones auctoritatum civilium non sequendas, cum haec
praecepta postulatis ordinis moralis sunt contraria. «
Oboedire oportet Deo magis quam hominibus » (Act 5,29).
2257 Omnis societas sua iudicia et suum agendi modum ad
quamdam hominis eiusque finis refert visionem. Extra Evangelii lumen
de Deo et de homine, societates facile efficiuntur «
totalitariae ».
(136) Cf Mc 7,8-13.
(137) Cf Dt 5,16.
(138) Cf Dt 5,16.
(139) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 21:
AAS 74 (1982) 105; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen
gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.
(140) Cf Eph 5,21–6,4; Col 3,18-21; 1 Pe 3,1-7.
(141) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
52: AAS 58 (1966) 1073.
(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
47: AAS 58 (1966) 1067.
(143) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
52: AAS 58 (1966) 1073.
(144) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
46: AAS 74 (1982) 137-138.
(145) Cf Eph 3,15.
(146) Cf Prv 1,8; Tb 4,3-4.
(147) Cf Ex 20,12.
(148) Cf Eph 6,1.
(149) Cf Mc 7,10-12.
(150) Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis,
3: AAS 58 (1966) 731.
(151) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio,
36: AAS 74 (1982) 126.
(152) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 36: AAS
83 (1991) 838. (153)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS
57 (1965) 16; cf CIC canon 1136.
(154) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965) 16.
(155) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
48: AAS 58 (1966) 1069.
(156) Cf Mt 18,21-22; Lc 17,4.
(157) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis,
6: AAS 58 (1966) 733.
(158) Cf Mt 16,25.
(159) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25:
AAS 83 (1991) 823. (160)
Cf Rom 13,1-2.
(161) Epistula ad Diognetum, 5, 5; 5, 10; 6, 10: SC 33, 62-66
(Funk 1, 398-400). (162)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS
58 (1966) 1096. (163) Cf
Ioannes Paulus II, 13, 1997 Litt. enc. Centesimus annus,
45-46: AAS 83 (1991) 849-851.
(164) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
76: AAS 58 (1966) 1099.
(165) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
76: AAS 58 (1966) 1099.
(166) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
76: AAS 58 (1966) 1100.
(167) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
47: AAS 58 (1966) 1067. |