CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 6 SEXTUM PRAECEPTUM
« Non moechaberis » (Ex 20,14). 217
« Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". Ego autem
dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,27-28).
I. « Masculum et feminam creavit eos... »
2331 « Deus est amor in Seque vivit Ipse ex mysterio personalis
amoris communionis. Ad Suam imaginem creans [...] humanam naturam
viri et mulieris, Deus indidit ei vocationem ac propterea
potestatem et officium, cum conscientia coniunctum, amoris
atque communionis ». 218 « Et creavit
Deus hominem ad imaginem Suam; [...] masculum et feminam creavit eos
» (Gn 1,27); « Crescite et multiplicamini » (Gn 1,28);
« In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen
eorum Adam in die, quo creati sunt » (Gn 5,1-2).
2332 Sexualitas omnes personae humanae afficit rationes,
in unitate corporis eius eiusque animae. Speciatim ad vim affectivam
spectat, ad capacitatem amandi et procreandi et, generaliore modo,
ad aptitudinem vincula communionis cum alio nectendi.
2333 Ad unumquemque, virum et mulierem, pertinet suam sexualem
identitatem agnoscere et accipere. Differentia et
complementaritas physicae, morales et spirituales ad bona
matrimonii ordinantur et ad vitae familiaris progressum. Utriusque
coniugis et societatis harmonia partim dependet e modo quo
complementaritas inter sexus, necessitas mutua et mutuum adiutorium
deducuntur in vitam. 2334 « Deus, homines
creans "masculum et feminam", pari donavit personali dignitate virum
et mulierem ». 219 « Homo persona est, pariter vir et
mulier: ambo namque ad imaginem et similitudinem Dei personalis
creati sunt ». 220 2335
Uterque sexus, pari dignitate, licet modo diverso, imago est
potentiae et teneritatis Dei. Viri et mulieris unio in
matrimonio quidam est modus, in carne, imitandi generositatem et
fecunditatem Creatoris: « Relinquet vir patrem suum et matrem et
adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2,24).
Ab hac unione omnes humanae generationes procedunt. 221
2336 Iesus venit ut creationem in puritate eius originis
restauraret. In sermone montano, propositum Dei modo interpretatur
rigoroso: « Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". Ego autem
dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,27-28). Homo non debet
separare quod Deus coniunxit. 222
Ecclesiae Traditio sextum intellexit praeceptum sicut sexualitatis
humanae comprehendens complexum.
II. Vocatio ad castitatem 2337
Castitas integrationem sexualitatis in persona significat obtentam
atque ideo interiorem hominis unitatem in eius corporali et
spirituali realitate. Sexualitas, in qua exprimitur hominem ad
mundum corporalem et biologicum pertinere, personalis et vere humana
fit, cum in relatione inseritur personae ad personam, in dono mutuo
integro et temporaliter illimitato viri et mulieris.
Castitatis igitur virtus integritatem implicat personae et
totalitatem doni. Personae integritas
2338 Persona casta integritatem servat virium vitae et amoris,
quae in ea sunt positae. Haec integritas unitatem personae praestat,
ea omni procedendi opponitur modo qui illam vulneraret. Nec duplicem
vitam nec duplicem tolerat sermonem. 223
2339 Castitas implicat dominii sui tirocinium, quod
libertatis humanae est paedagogia. Optio est clara: homo aut suas
regit passiones et pacem obtinet, aut se in servitutem redigi
permittit per eas et miser fit. 224 « Dignitas igitur
hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat,
personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco
impulsu interno vel sub mera externa coactione. Talem vero
dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum captivitate
liberans, finem suum in boni libera electione persequitur et apta
subsidia efficaciter ac sollerti industria sibi procurat ». 225
2340 Qui sui Baptismi promissionibus fidelis vult permanere et
tentationibus resistere, incumbet ut ad id adhibeat media:
sui cognitionem, exercitium ascesis aptatae condicionibus in quibus
versatur, oboedientiam praeceptis divinis, virtutum moralium
operationem et fidelitatem orationi. « Per continentiam quippe
colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus ».
226 2341 Virtus castitatis dependet
ex virtute cardinali temperantiae, quae sensibilitatis
humanae passiones et appetitus intendit ratione imbuere.
2342 Dominium sui est longae constantiae opus. Numquam
considerandum est tamquam in perpetuum iam adquisitum. Nisum
implicat in omnibus vitae aetatibus iterum atque iterum
suscipiendum. 227 Requisitus nisus quibusdam temporibus
potest esse intensior, ut cum personalitas formatur, in pueritia et
adulescentia. 2343 Castitas cognoscit
incrementi leges, quae per gradus procedunt imperfectione
signatos et nimis frequenter peccato. Homo castus et virtutis
studiosus « de die in diem quasi exstruitur pluribus cum suis
optionibus: ergo cognoscit, diligit, perficit morale bonum secundum
incrementi eius gradus ». 228 2344
Castitas laborem constituit quam maxime personalem, ea nisum
culturalem etiam implicat, quia revera « apparet humanae
personae profectum et ipsius societatis incrementum ab invicem
pendere ». 229 Castitas observantiam praesupponit iurium
personae, praesertim iuris ad informationem et educationem
recipiendas, quae morales et spirituales vitae humanae observent
rationes. 2345 Castitas virtus moralis
est. Est etiam donum Dei, gratia, fructus operis spiritualis.
230 Spiritus Sanctus puritatem Christi ei concedit imitari
231 quem Baptismi regeneravit aqua.
Totalitas doni sui ipsius 2346
Caritas est omnium virtutum forma. Sub eius influxu, castitas
tamquam schola apparet doni personae. Dominium sui ad sui ordinatur
donum. Castitas ducit eum, qui eam exercitat, ut coram proximo
testis fiat fidelitatis et teneritatis Dei.
2347 Castitatis virtus in amicitia expanditur. Discipulo
indicat quomodo sequatur et imitetur Illum qui nos tamquam Suos
proprios elegit amicos, 232 Se nobis totaliter donavit
nosque participes effecit Suae divinae condicionis. Castitas
immortalitatis est promissio. Castitas
praesertim in amicitia erga proximum exprimitur. Amicitia,
inter personas eiusdem sexus vel diversorum sexuum exculta, magnum
pro omnibus bonum constituit. Ad spiritualem perducit communionem.
Diversa castitatis genera 2348 Omnis
baptizatus ad castitatem vocatur. Christianus Christum induit,
233 omnis castitatis exemplar. Omnes christifideles vocantur
ut vitam castam ducant secundum suum peculiarem vitae statum.
Christianus, in sui Baptismi momento, se obligavit ad suam
affectivam vim in castitate regendam. 2349
Castitate « pro variis vitae suae statibus homines ornari debent:
alteri virginitatem aut coelibatum Deo sacrum profitentes, qua
quidem eminenti ratione ipsi facilius uni Deo vacare indiviso corde
possunt; alteri vero vitam agentes ea forma, quae omnibus lege
morali statuitur, prout matrimonio iunguntur aut sunt caelibes ».
234 Personae matrimonio coniunctae vocantur ut in castitate
coniugali vivant; ceterae castitatem colunt in continentia:
« Docemur itaque triplicem castitatis esse virtutem:
unam coniugalem, aliam viduitatis, tertiam virginitatis; non enim sic
aliam praedicamus, ut excludamus alias. [...] In hoc Ecclesiae est
opulens disciplina ». 235
2350 Sponsi vocantur ut
castitatem colant in continentia. In hac subiectione ad probationem
videbunt detegi mutuam observantiam, tirocinium fidelitatis et spei
se a Deo mutuo recipiendi. Ad matrimonii tempus servabunt
manifestationes teneritudinis, quae amoris coniugalis sunt
specificae. Se mutuo adiuvabunt ut in castitate crescant.
Contra castitatem offensae 2351
Luxuria est inordinata cupiditas vel intemperans delectatio
voluptatis venereae. Voluptas sexualis moraliter est inordinata, cum
per se ipsam quaeritur, a procreationis et unionis dissociata
finibus. 2352 Masturbationis
nomine intelligere oportet voluntariam organorum genitalium
excitationem, ad obtinendam ex ea veneream voluptatem. « Revera tum
Ecclesiae Magisterium — per decursum constantis traditionis — tum
moralis christifidelium sensus sine dubitatione firmiter tenent
masturbationem esse actum intrinsece graviterque inordinatum ». «
Quaecumque est ipsa agendi causa, deliberatus usus facultatis
sexualis extra rectum coniugale commercium essentialiter eius fini
contradicit ». Delectatio sexualis tunc quaeritur extra relationem
sexualem, « quae ordine morali postulatur, quae nempe ad effectum
deducit integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis
in contextu veri amoris ». 236 Ad
aequum iudicium de responsabilitate morali subiectorum efformandum
et ad pastoralem actionem recte ducendam, perpendentur immaturitas
affectiva, vis habituum contractorum, angustiae status vel alia
elementa psychica vel socialia, quae possunt moralem minuere,
fortasse etiam ad minimum reducere, culpabilitatem.
2353 Fornicatio unio est carnalis extra matrimonium inter
virum et mulierem liberos. Ea est personarum dignitati graviter
contraria atque sexualitati humanae ad bonum coniugum et ad filiorum
generationem et educationem naturaliter ordinatae. Est praeterea
grave scandalum, cum iuvenum habetur corruptio.
2354 Pornographia consistit in actibus sexualibus,
realibus vel simulatis, ab agentium intimitate substrahendis, ad
eosdem deliberate aliis personis exhibendos. Castitatem offendit
quia actum coniugalem, intimum coniugum mutuum donum, pervertit.
Graviter dignitatem attentat eorum qui se ei tradunt (actores,
negotiatores, spectatores), siquidem alius pro alio obiectum
efficitur vulgaris voluptatis et illiciti lucri. Alios et alios in
illusionem submergit mundi fictitii. Culpa gravis est. Auctoritates
civiles debent productionem et distributionem prohibere rerum
pornographicarum. 2355 Prostitutio
attentat personae, quae prostituitur, dignitatem, redactam ad
voluptatem veneream, quae ab illa obtinetur. Qui pecunia retribuit,
graviter contra se ipsum peccat: castitatem frangit, ad quam eius
Baptismus obligat, et corpus inquinat suum, Spiritus Sancti templum.
237 Prostitutio sociale constituit flagellum. Generatim
mulieres afficit, sed etiam viros, pueros vel adulescentes (in his
duobus ultimis casibus, peccatum scandalo duplicatur). Etsi semper
graviter peccato obnoxium sit se tradere prostitutioni, miseria,
minaciae et socialis sollicitatio imputabilitatem culpae attenuare
possunt. 2356 Stuprum ingressum
indicat per vim, cum violentia, in sexualem alicuius personae
intimitatem. Iustitiam attentat et caritatem. Stuprum profunde
uniuscuiusque violat ius ad observantiam, ad libertatem, ad physicam
et moralem integritatem. Damnum causat grave, quod victimam per
totam eius vitam potest signare. Actus est semper intrinsece malus.
Adhuc gravius est stuprum a propinquis commissum (cf incestus) vel
ab educatoribus erga pueros ipsis concreditos.
Castitas et homosexualitas 2357
Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui
sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga
eiusdem sexus personas. Per saecula et culturas, formas induit valde
diversas. Eius psychica origo manet magna ex parte non explicata.
Traditio, sacra nitens Scriptura, quae eos tamquam graves
depravationes praesentat, 238 semper declaravit « actus
homosexualitatis suapte intrinseca natura esse inordinatos ».
239 Legi naturali sunt contrarii. Actum sexualem dono
praecludunt vitae. E vera complementaritate affectiva et sexuali non
procedunt. Nullo in casu possent accipere approbationem.
2358 Virorum et mulierum numerus non exiguus tendentias
homosexuales praesentat profunde radicatas. Haec propensio,
obiective inordinata, pro maiore eorum parte constituit probationem.
Excipiendi sunt observantia, compassione et suavitate. Relate ad eos
vitandum est quodlibet iniustae discriminationis signum. Hae
personae vocantur ad voluntatem Dei in sua vita efficiendam, et, si
ipsae christianae sunt, ad coniungendas cum Sacrificio crucis Domini
difficultates quas in facto suae condicionis possunt invenire.
2359 Personae homosexuales ad castitatem vocantur. Ipsae,
dominii virtutibus quae libertatem educant interiorem, quandoque
amicitiae gratuitae auxilio, oratione et gratia sacramentali,
possunt et debent ad perfectionem christianam gradatim et obfirmate
appropinquare.
III. Coniugum amor 2360
Sexualitas ad coniugalem ordinatur amorem viri et mulieris. In
matrimonio, corporalis coniugum intimitas signum et pignus fit
spiritualis communionis. Inter baptizatos, matrimonii vincula
sacramento sanctificantur. 2361 «
Sexualitas [...], per quam vir ac femina se dedunt vicissim actibus
coniugum propriis sibi ac peculiaribus, minime quiddam est dumtaxat
biologicum, sed tangit personae humanae ut talis veluti nucleum
intimum. Sexualitas modo vere humano expletur tantummodo, si est
pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad
mortem obstringunt »: 240
« Exsurrexit Thobias de lecto et dixit [...] [Sarae]:
"Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos
misericordiam et sanitatem". Et surrexit, et coeperunt orare et
deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere:
"Benedictus es, Deus patrum nostrorum [...]. Tu fecisti Adam et dedisti
illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et
dixisti non esse bonum hominem solum: Faciamus ei adiutorium simile
sibi. Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam, sed in
veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus
pariter sani". Et dixerunt: "Amen, amen!". Et dormierunt per noctem » (Tb
8,4-9).
2362 « Actus [...], quibus coniuges
intime et caste inter se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo
vere humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent, qua
sese invicem laeto gratoque animo locupletant ». 241
Sexualitas fons est gaudii et delectationis:
« Idem Creator [...] etiam disposuit coniuges, pro hoc
munere [generationis], in corpore et in spiritu delectationem invenire
et felicitatem. Coniuges igitur, hanc delectationem quaerentes istaque
fruentes, nihil operantur mali. Ipsi id accipiunt quod Creator eis
destinavit. Tamen etiam coniuges scire debent, se intra limites iustae
moderationis tenere ». 242
2363 Coniugum unione, duplex
matrimonii finis ducitur in rem: ipsorum coniugum bonum et vitae
transmissio. Hae duae significationes seu valores matrimonii
separari non possunt, quin vita spiritualis coniugum alteretur et
matrimonii bona atque familiae futurum in discrimen adducantur.
Sic amor coniugalis viri et mulieris sub duplici exigentia
fidelitatis et fecunditatis est positus.
Coniugalis fidelitas 2364 Ab utroque
coniugum constituitur « intima communitas vitae et amoris
coniugalis, [quae] a Creatore condita suisque legibus instructa,
foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur ».
243 Uterque, alter alteri, se donat definitive et totaliter.
Amplius duo non sunt, sed unam iam constituunt carnem. Foedus libere
a coniugibus contractum eis imponit obligationem illud unum et
indissolubile conservandi. 244 « Quod [...] Deus
coniunxit, homo non separet » (Mc 10,9). 245
2365 Fidelitas constantiam exprimit in verbo dato servando. Deus
fidelis est. Matrimonii sacramentum virum et mulierem introducit in
fidelitatem Christi erga Eius Ecclesiam. Castitate coniugali coram
mundo testimonium praebent huius mysterii.
Sanctus Ioannes Chrysostomus iuvenibus uxoratis suggerit
ut suis uxoribus hos proferant sermones: « Te sum amplexus et te diligo,
et meae etiam animae praefero. Nihil est enim vita praesens, oroque et
hortor et omnia facio, ut nos ita digni habeamur qui praesentem agamus
vitam, ut illic etiam possimus in futuro saeculo cum magna securitate
simul versari. [...] Ego dilectionem tuam praefero omnibus; neque est
quidquam mihi aeque molestum quam a te umquam dissidere ». 246
Matrimonii fecunditas
2366 Fecunditas quoddam est donum, quidam matrimonii finis,
quia amor coniugalis naturaliter ad id tendit ut fecundus sit.
Filius mutuo coniugum amori extrinsece addendus non accedit; surgit
in ipso corde huius mutui doni, cuius ipse fructus est et
adimpletio. Sic Ecclesia, quae « a vitae parte consistit », 247
docet « necessarium esse, ut quilibet matrimonii usus ad
vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat ». 248
« Huiusmodi doctrina, quae ab Ecclesiae Magisterio saepe exposita
est, in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua
sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et
significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt
». 249 2367 Coniuges, ad vitam
dandam vocati, potentiam creatricem et paternitatem participant Dei.
250 « In officio humanam vitam transmittendi atque educandi,
quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt
se cooperatores esse amoris Dei Eiusque veluti interpretes. Ideo
humana et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ».
251 2368 Peculiaris huius
responsabilitatis ratio ad procreationem regulandam refertur.
Coniuges, iustis de causis, 252 possunt suorum filiorum
procreationes intervallis separare velle. Ad eos pertinet comprobare
eorum optatum ex caeco sui amore (ex « egoismo ») non promanare, sed
illud iustae generositati paternitatis responsabilis esse conformem.
Praeterea suum agendi modum secundum criteria moralitatis regulabunt
obiectiva:
« Moralis [...] indoles rationis agendi, ubi de
componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur,
non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed
obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis,
determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae
procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi
virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur ». 253
2369 « Quodsi utraque eiusmodi
essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur,
usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad
celsissimum paternitatis munus omnino retinet ». 254
2370 Continentia periodica, methodi ad procreationem regulandam
fundatae super auto-observationem et recursum ad periodos
infecundas, 255 sunt criteriis obiectivis moralitatis
conformes. Hae methodi corpus verentur coniugum, teneritudinem
promovent inter eos et educationi favent authenticae libertatis. E
contra, est intrinsece malus quivis « actus qui, cum coniugale
commercium vel praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales
exitus ducit, id tamquam finem obtinendum aut viam adhibendam
intendat, ut procreatio impediatur »: 256
« Naturali verbo, quod reciprocam plenamque coniugum
donationem declarat, conceptuum impeditio verbum opponit obiectivae
contradictionis, videlicet nullius plenae sui donationis alteri factae:
hinc procedit non sola recusatio certa ac definita mentis ad vitam
apertae, verum simulatio etiam interioris veritatis ipsius amoris
coniugalis, qui secundum totam personam dirigitur ad sese donandum.
[...] Discrimen anthropologicum simulque morale, quod inter conceptuum
impeditionem et observationem intervallorum temporis intercedit [...],
implicat duas personae ac sexualitatis species, quae inter se nequeunt
conciliari ». 257
2371 « Omnibus vero compertum sit
vitam hominum et munus eam transmittendi non ad hoc saeculum tantum
restringi neque eo tantum commensurari et intelligi posse, sed ad
aeternam hominum destinationem semper respicere ». 258
2372 Status responsabilis est prosperitatis civium. Hoc titulo,
legitimum est eum intervenire ad incolarum incrementum ordinandum.
Id obiectiva et observanti informatione facere potest, sed nequaquam
via imperiosa et constringenti. Legitime non potest se substituere
pro incepto coniugum, qui primi sunt responsabiles procreationis et
educationis suorum filiorum. 259 In hoc dominio,
auctoritate caret ut mediis interveniat quae legi morali sunt
contraria. Donum filii
2373 Sacra Scriptura et traditionalis praxis Ecclesiae in
familiis numerosis signum vident benedictionis divinae et
generositatis parentum. 260 2374
Magnus est dolor matrimonio coniunctorum qui se steriles detegunt. «
Quid dabis mihi? », quaerit Abram a Deo. « Ego vadam absque
liberis... » (Gn 15,2). « Da mihi liberos, alioquin moriar »,
clamat Rachel ad suum maritum Iacob (Gn 30,1).
2375 Investigationes quae humanam minuere intendunt
sterilitatem, fovendae sunt, si deserviant « personae humanae, eius
iuribus inalienabilibus eiusque vero atque integro bono, secundum
Dei consilium ac voluntatem ». 261
2376 Technicae artes, quae parentum provocant dissociationem per
interventum personae a matrimonio alienae (spermatis vel ovocyti
donum, uteri commodatum) graviter sunt inhonestae. Hae technicae
artes (inseminatio vel fecundatio artificiales heterologae) filii
laedunt ius nascendi e patre et matre ab ipso cognitis et inter se
matrimonio coniunctis. Ius produnt « ad hoc ut alter pater aut mater
fiat solummodo per alterum ». 262
2377 Hae technicae artes intra matrimonium exercitae
(inseminatio et fecundatio artificiales homologae) fortasse minus
sunt damnosae, sed moraliter manent inacceptabiles. Actum sexualem
ab actu dissociant procreativo. Actus, filii fundans exsistentiam,
iam non est actus quo duae personae se mutuo donant, ipse « vitam
identitatemque embryonum humanorum in potestatem redegit medicorum
atque biologorum, sicque rei technicae dominatum quemdam in personae
humanae originem et sortem instaurat. Huiusmodi dominatus suapte
natura contradicit dignitati et aequalitati, quae parentibus et
filiis communes esse debent ». 263 « Eadem vero
procreatio tunc debita sua perfectione destituitur sub aspectu
morali, cum animo non intenditur ut fructus coniugalis actus seu
illius gestus qui est proprius unionis coniugum. [...] Praeterea
solummodo observantia erga vinculum quod inter significationes actus
coniugalis intercedit, et observantia erga viventis humani unitatem
id efficiunt, ut procreatio habeatur, quae congruat cum humanae
personae dignitate ». 264 2378
Filius non est quid debitum, sed donum. « Donum [...]
praestantissimum [...] matrimonii » est persona humana. Filius
nequit considerari quasi proprietatis obiectum, ad quod induceret
agnoscere ambitum « ius ad filium ». In hoc campo, solummodo filius
vera possidet iura: illud « ad exsistendum tamquam fructus
proveniens ex actu coniugalis amoris proprio suorum parentum,
idemque ius habet ad observantiam sibi tamquam personae tribuendam
inde a momento conceptionis ». 265
2379 Evangelium ostendit physicam sterilitatem malum absolutum
non esse. Coniuges, qui, exhaustis legitimis ad medicinam
recursibus, infecunditatem patiuntur, se Domini sociabunt cruci,
quae omnis fecunditatis spiritualis est fons. Suam significare
possunt generositatem, filios relictos adoptando et aspera pro aliis
adimplendo servitia.
IV. Offensae contra matrimonii dignitatem
2380 Adulterium. Hoc verbum infidelitatem designat
coniugalem. Cum duo, quorum saltem alter est matrimonio coniunctus,
relationem sexualem, etiam fugacem, nectunt inter se, adulterium
committunt. Christus adulterium damnat, etiam illud simplicis
optati. 266 Sextum praeceptum et Novum Testamentum
absolute adulterium proscribunt. 267 Prophetae eius
denuntiant gravitatem. In adulterio perspiciunt figuram peccati
idololatriae. 268 2381
Adulterium quaedam est iniustitia. Qui illud committit, a suis
deficit obligationibus. Foederis frangit signum quod vinculum est
matrimoniale, alterius coniugis laedit ius et matrimonii attentat
institutionem, contractum violans qui illam fundat. Bonum
generationis humanae adducit in discrimen atque filiorum qui unione
parentum egent stabili. Divortium
2382 Dominus Iesus originali institit intentioni Creatoris qui
matrimonium volebat indissolubile. 269 Abrogat
tolerantias quae in Legem veterem irrepserant. 270
Inter baptizatos, « Matrimonium ratum et consummatum nulla humana
potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest ».
271 2383 Coniugum separatio,
vinculo matrimoniali permanente, quibusdam in casibus iure canonico
praevisis, potest esse legitima. 272
Si divortium civile unus restat modus ad quaedam iura legitima
praestanda, filiorum curam vel patrimonii defensionem, potest
tolerari quin culpam constituat moralem. 2384
Divortium gravis est contra legem naturalem offensa. Contractum
simul usque ad mortem vivendi, libere a coniugibus initum, frangere
conatur. Divortium iniuriam infert salutis Foederi, cuius
sacramentale Matrimonium est signum. Novam contrahere unionem,
etiamsi haec a lege civili agnoscatur, rupturae addit gravitatem:
coniux iterum matrimonio iunctus tunc in statu versatur publici et
permanentis adulterii:
« Non licet viro, uxore dimissa, aliam ducere: neque fas
est repudiatam a marito, ab alio duci uxorem ». 273
2385 Divortium suam indolem pravam
etiam habet ex inordinatione quam in familiarem cellulam introducit
et in societatem. Haec inordinatio damna gravia secum fert: pro
coniuge, qui se derelictum invenit; pro filiis, parentum separatione
profunde vulneratis, et saepe subiectis contentione inter eosdem;
propter suum contagionis effectum, qui ex eo veram plagam efficit
socialem. 2386 Fieri potest ut alter ex
coniugibus victima sit innocens divortii lege civili declarati; hic
tunc praeceptum morale non infringit. Notabilis est differentia
inter coniugem qui cum sinceritate nisus est ut Matrimonii
sacramento esset fidelis et se iniuste videt derelictum, et illum
qui, gravi culpa e parte sua, canonice validum destruit Matrimonium.
274 Aliae contra dignitatem matrimonii
offensae 2387 Tragoedia intelligitur
illius qui, ad Evangelium volens converti, se perspicit obligatum ad
unam vel plures repudiandas mulieres, cum quibus vitae coniugalis
particeps fuit per annos. Attamen polygamia cum lege morali
non concordat. Coniugali « communioni funditus polygamia adversatur:
haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis
revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris
repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro
ideoque ex se unico et exclusorio ». 275 Christianus, qui
prius fuit polygamus, graviter iustitia tenetur ad obligationes
relate ad suas antiquas uxores et suos filios contractas honorandas.
2388 Incestus relationes indicat intimas inter
consanguineos et propinquos, in gradu qui matrimonium vetat inter
illos. 276 Sanctus Paulus huic culpae speciatim gravi
inurit notam: « Omnino auditur inter vos fornicatio et talis
fornicatio [...] ut uxorem patris aliquis habeat. [...] Iam iudicavi
[...], in nomine Domini nostri Iesu, [...] tradere huiusmodi Satanae
in interitionem carnis... » (1 Cor 5,1.3-5). Incestus
relationes corrumpit familiares et ad animalitatem obsignat
regressionem. 2389 Ad incestum referri
possunt abusus sexuales ab adultis patrati in pueros et adulescentes
eorum custodiae concreditos. Culpa tunc duplicatur scandaloso
facinore peracto contra psychicam et moralem integritatem iuvenum,
qui illo, sua vita perdurante, manebunt signati, et violatione
responsabilitatis educativae. 2390
Libera iunctio habetur, cum vir et mulier recusant iuridicam et
publicam dare formam relationi intimitatem sexualem implicanti.
Locutio fallax est: quidnam potest significare iunctio in qua
personae invicem non obligantur et sic defectum testantur fiduciae
in alteram, in se ipsam vel in futurum? Locutio
ad diversas extenditur condiciones: concubinatum, reiectionem
matrimonii qua talis, incapacitatem se obligationibus vinculandi ad
longum tempus. 277 Omnes hae condiciones dignitatem
offendunt matrimonii; ipsam familiae destruunt ideam; sensum
fidelitatis debilitant. Eaedem contrariae sunt legi morali: actus
sexualis locum habere debet solummodo in matrimonio; extra illud,
grave semper constituit peccatum et a communione excludit
sacramentali. 2391 Plures hodie speciem
quamdam « iuris ad experimentum » tunc postulant, cum
intentio habetur matrimonium contrahendi. Quaecumque est propositi
firmitas eorum qui se his praematuris vinciuntur relationibus
sexualibus, « hae iunctiones non sinunt, ut sinceritas ac fidelitas
mutuae necessitudinis inter viri et mulieris personas in tuto
ponantur, nec praesertim ut haec necessitudo a cupiditatum et
arbitrii mobilitate protegatur ». 278 Unio carnalis
moraliter est solummodo legitima, cum vitae definitivae inter virum
et mulierem instaurata est communitas. Amor humanus « experimentum »
non tolerat. Totale et definitivum exigit donum personarum inter se.
279 Compendium
2392 « Amor est princeps et naturalis cuiusque hominis
vocatio ». 280 2393
Deus, creaturam humanam virum creans et mulierem, utrumque pari
donavit personali dignitate. Ad unumquemque pertinet, ad virum et
mulierem, suam sexualem agnoscere et acceptare identitatem.
2394 Christus est castitatis exemplar. Omnis baptizatus
vocatur ad vitam castam ducendam, unusquisque secundum suum proprium
vitae statum. 2395 Castitas
integrationem sexualitatis significat in persona. Dominii personalis
secum fert tirocinium. 2396 Inter
peccata graviter castitati contraria, notare oportet masturbationem,
fornicationem, pornographiam et homosexuales usus.
2397 Foedus, quod coniuges libere contraxerunt, amorem
implicat fidelem. Ipsum eis obligationem infert matrimonium suum
custodire indissolubile. 2398
Fecunditas quoddam est matrimonii bonum, donum, finis. Coniuges,
vitam donantes, Dei participant paternitatem.
2399 Nativitatum regulatio quemdam responsabilium
paternitatis et maternitatis repraesentat aspectum. Legitimitas
intentionum coniugum recursum non iustificat ad media moraliter
inacceptabilia (exempli gratia ad sterilizationem directam vel ad
contraconceptionem). 2400
Adulterium et divortium, polygamia et libera iunctio graves sunt
offensae contra matrimonii dignitatem.
(217) Cf Dt 5,18.
(218) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11:
AAS 74 (1982) 91-92. (219)
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 22: AAS 74
(1982) 107; cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et
spes, 49: AAS 58 (1966) 1070.
(220) Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 6: AAS
80 (1988) 1663. (221) Cf
Gn 4,1-2.25-26; 5,1.
(222) Cf Mt 19,6.
(223) Cf Mt 5,37.
(224) Cf Eccli 1,22.
(225) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
17: AAS 58 (1966) 1037-1038.
(226) Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 29, 40: CCL 27,
176 (PL 32,796). (227) Cf
Tit 2,1-6. (228)
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 34: AAS 74
(1982) 123. (229)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS
58 (1966) 1045. (230) Cf
Gal 5,22-23. (231) Cf
1 Io 3,3. (232) Cf
Io 15,15. (233) Cf
Gal 3,27. (234) Sacra
Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 11: AAS
68 (1976) 90-91. (235)
Sanctus Ambrosius, De viduis 23: Sancti Ambrosii Episcopi
Mediolanensis opera, v. 141 (Milano-Roma 1989) p. 266 (PL 16,
241-242). (236) Sacra
Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 9: AAS
68 (1976) 86. (237) Cf
1 Cor 6,15-20. (238)
Cf Gn 19,1-29; Rom 1,24-27; 1 Cor 6,9-10; 1
Tim 1,10. (239) Sacra
Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 8: AAS
68 (1976) 85. (240)
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11: AAS 74
(1982) 92. (241) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS 58 (1966)
1070. (242) Pius XII,
Allocutio iis quae interfuerunt Conventui Unionis Catholicae
Italicae inter Ostetrices, (29 octobris 1951): AAS 43 (1951)
851. (243) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966)
1067. (244) Cf CIC canon
1056. (245) Cf Mt
19,1-12; 1 Cor 7,10-11.
(246) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Ephesios,
homilia 20, 8: PG 62, 146-147.
(247) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 30:
AAS 74 (1982) 116. (248)
Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 11: AAS 60 (1968) 488.
(249) Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 12: AAS 60 (1968)
488; cf Pius XI, Litt. enc. Casti connubii: DS 3717.
(250) Cf Eph 3,14-15; Mt 23,9.
(251) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
50: AAS 58 (1966) 1071.
(252) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
50: AAS 58 (1966) 1071.
(253) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
51: AAS 58 (1966) 1072.
(254) Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 12: AAS 60 (1968)
489. (255) Cf Paulus VI,
Litt. enc. Humanae vitae, 16: AAS 60 (1968) 491-492.
(256) Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, 14: AAS 60 (1968)
490. (257) Ioannes Paulus
II, Adh. ap. Familiaris consortio, 32: AAS 74 (1982) 119-120.
(258) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
51: AAS 58 (1966) 1073.
(259) Cf Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio, 37: AAS
59 (1967) 275-276; Id., Litt. enc. Humanae vitae, 23: AAS 60
(1968) 497-498. (260) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS
58 (1966) 1071. (261)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae,
Introductio, 2: AAS 80 (1988) 73.
(262) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2,
1: AAS 80 (1988) 87. (263)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 5: AAS
80 (1988) 93. (264)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 4: AAS
80 (1988) 91. (265)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 2, 8: AAS
80 (1988) 97. (266) Cf
Mt 5,27-28. (267) Cf
Mt 5,32; 19,6; Mc 10,11-12; 1 Cor 6,9-10.
(268) Cf Os 2,7; Ier 5,7; 13,27.
(269) Cf Mt 5,31-32; 19,3-9; Mc 10,9; Lc 16,18;
1 Cor 7,10-11. (270)
Cf Mt 19,7-9. (271)
CIC canon 1141. (272) Cf
CIC canones 1151-1155.
(273) Sanctus Basilius Magnus, Moralia, regula 73: PG 31,
852. (274) Cf Ioannes
Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 84: AAS 74 (1982)
185. (275) Ioannes Paulus
II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS 74 (1982) 102; cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS
58 (1966) 1067. (276) Cf
Lv 18,7-20. (277) Cf
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 81: AAS 74
(1982) 181-182. (278)
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana,
7: AAS 68 (1976) 82. (279)
Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 80: AAS
74 (1982) 180-181. (280)
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 11: AAS 74
(1982) 92.
|