CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 7 SEPTIMUM PRAECEPTUM
« Non furtum facies » (Ex 20,15). 281
« Non facies furtum » (Mt 19,18).
2401 Septimum praeceptum vetat bonum
proximi iniuste sumere vel retinere atque proximo damnum in suis
bonis inferre, quocumque modo id fiat. In bonis terrestribus
fructibusque laboris hominum gerendis iustitiam praescribit et
caritatem. Propter bonum commune, observantiam et destinationem
universalem postulat bonorum atque ius ad proprietatem privatam.
Vita christiana nititur ut huius mundi bona ad Deum et ad caritatem
dirigat fraternam.
I. Destinatio universalis et proprietas privata bonorum
2402 Initio, Deus terram eiusque opes concredidit humano generi
communiter gerendas ut ipsum de ea adhiberet curam, ei per suum
laborem dominaretur et eius frueretur fructibus. 282
Creationis bona toti generi destinantur humano. Tamen terra inter
homines distribuitur ad praestandam eorum vitae securitatem, positae
in discrimen penuriae et minis subiectae per violentiam. Bonorum
appropriatio legitima est ad libertatem praestandam et dignitatem
personarum, ad iuvandos singulos ut suis necessitatibus subveniant
fundamentalibus et necessitatibus eorum erga quos habent officium.
Illa permittere debet ut solidarietas inter homines manifestetur
naturalis. 2403 Ius ad proprietatem
privatam, aequo modo acquisitam aut acceptam, originalem terrae
donationem ad generis humani complexum non abolet. Bonorum
universalis destinatio permanet primordialis, licet boni
communis promotio observantiam exigat proprietatis privatae, iuris
ad eam atque exercitii eiusdem. 2404 «
Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non
tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere
debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant
». 283 Proprietas cuiusdam boni possessorem eius efficit
providentiae administratorem ut id fructificare faciat et eius
beneficia communicet aliis, imprimis suis proximis.
2405 Productionis bona — materialia vel immaterialia — sicut
agri vel fabricae, competentiae vel artes, curas requirunt suorum
possessorum ut eorum fecunditas quam plurimis proficiat. Qui usus et
consumptionis possident bona, illis cum temperantia uti debent,
optimam partem hospiti, aegroto vel pauperi reservantes.
2406 Auctoritas politica ius habet et officium moderandi,
bonum commune perspiciendo, legitimum exercitium iuris proprietatis.
284
II. Personarum et earum bonorum observantia
2407 In re oeconomica, dignitatis humanae observantia exercitium
exigit virtutis temperantiae, ad studium bonorum huius mundi
moderandum; virtutis iustitiae, ad iura praeservanda proximi
ipsique tribuendum quod ei debetur; et solidarietatis,
secundum regulam auream et secundum liberalitatem Domini qui propter
nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia nos divites
essemus. 285 Observantia bonorum
alienorum 2408 Septimum praeceptum
prohibet furtum, id est, usurpationem boni alieni contra
rationabilem domini voluntatem. Furtum non habetur, si consensus
potest praesumi vel si recusatio est rationi contraria et universali
bonorum destinationi. Talis est casus evidentis et urgentis
necessitatis in qua solum medium necessitatibus subveniendi
immediatis et essentialibus (nutrimento, habitationi, indumento...)
est de bonis alienis decernere eisque uti. 286
2409 Omnis modus iniuste sumendi vel retinendi bonum alienum,
licet legis civilis non contradicat dispositionibus, septimo
praecepto est contrarius. Sic bona commodata deliberate retinere vel
res amissas; in commercio fraudare; 287 iniusta solvere
salaria; 288 pretia augere ex ignorantia vel indigentia
alienis lucra faciendo. 289 Moraliter
illicita sunt etiam: lucrosa negotiatio qua quis agit ad
aestimationem bonorum modo artificiali mutandam, ut commodum
obtineat in alius detrimentum; corruptio qua iudicium amovetur eorum
qui iuxta ius decisiones sumere debent; appropriatio et usus
privatus bonorum socialium cuiusdam negotii; opera male peracta,
fiscalis fraus, mandatorum nummariorum et rationum mercium
adulteratio, immodica dispendia, nimius sumptus. Proprietatibus
privatis vel publicis voluntarie damnum infligere est legi morali
contrarium et reparationem exigit. 2410
Promissiones sunt tenendae et contractus stricte servandi
quatenus obligatio sumpta est moraliter iusta. Magna vitae socialis
et oeconomicae pars a contractuum inter physicas et morales personas
dependet valore. Sic mercatorii contractus venditionis et emptionis;
contractus locationis et laboris. Omnis contractus bona fide est
contrahendus et exsequendus. 2411
Contractus submittuntur iustitiae commutativae quae commercia
regulat inter personas et inter institutiones, exacta eorum iurium
observantia. Iustitia commutativa stricte obligat; tutelam exigit
iurium proprietatis, solutionis debitorum et praestationis
obligationum libere contractarum. Sine iustitia commutativa, nulla
alia iustitiae forma possibilis est. Iustitia
commutativa a iustitia distinguitur legali quae ad id
refertur quod civis communitati aequitative debet, et a iustitia
distributiva quae id regulat quod communitas civibus debet
proportionaliter ad eorum contributiones et ad eorum necessitates.
2412 Propter iustitiam commutativam, commissae iniustitiae
reparatio restitutionem exigit boni surrepti ad eius
proprietarium: Iesus Zacchaeo propter eius
decisionem benedicit: « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum
» (Lc 19,8). Illi, qui modo directo vel indirecto potiti sunt
alieno bono, id restituere tenentur, aut aliud aequivalens in natura
vel specie reddere, si res disparuit, et etiam fructus et commoda
quae dominus eius legitime ex eo obtinuisset. Pariter restituere
tenentur, proportionaliter ad suam responsabilitatem et ad suum
lucrum, omnes qui furtum quolibet participaverunt modo aut ex eo
conscienter utilitatem perceperunt; exempli gratia, illi qui id
mandaverint, vel ad id adiuvaverint, vel id celaverint.
2413 Fortunae ludi (chartularum ludus, etc.) vel
sponsiones in se ipsis iustitiae non sunt contrariae. Moraliter
efficiuntur non accipiendae, cum personam eo privant quod ipsi est
necessarium ad eius necessitatibus subveniendum atque illis aliorum.
Lusionis passio in discrimine versatur ne gravis efficiatur
servitus. Iniuste facere sponsionem vel in ludis fraudare materiam
constituit gravem, nisi damnum inflictum ita leve sit ut is qui
illud subit, illud tamquam magni ponderis non possit rationabiliter
considerare. 2414 Septimum praeceptum
actus vetat et incepta quae, quacumque ex causa, a caeco sui amore
mota (« egoistica ») vel ideologica, mercatoria vel totalitaria,
ad creaturas humanas subiiciendas ducunt, ad earum dignitatem
personalem non agnoscendam, ad illas emendas, vendendas et
permutandas sicut mercimonia. Easdem per violentiam ad valorem usus
vel ad fontem lucri reducere peccatum est contra personarum
dignitatem earumque iura fundamentalia. Sanctus Paulus cuidam domino
christiano mandabat ut suum christianum servum tractaret « iam non
ut servum sed [...] carissimum fratrem [...] et in carne et in
Domino » (Philm 16). Observantia
integritatis creationis 2415 Septimum
praeceptum observantiam postulat integritatis creationis. Animalia,
et etiam plantae atque entia inanimata bono communi destinantur
generis humani praeteriti, praesentis et futuri. 290 Opum
mineralium, vegetalium et animalium mundi universi usus ab
exigentiarum moralium observantia nequit disiungi. Concessus homini
a Creatore dominatus super entia inanimata et alia viventia
absolutus non est; is a cura qualitatis vitae proximi,
generationibus futuris inclusis, debet mensurari; integritatis
creationis religiosam postulat observantiam. 291
2416 Animalia creaturae sunt Dei. Ipse ea Sua
providentiali amplectitur sollicitudine. 292 Ea, sua mera
exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant. 293
Etiam homines eis debent benevolentiam. In memoriam revocare oportet
qua accurata consideratione sancti, sicut sanctus Franciscus
Assisiensis vel sanctus Philippus Neri, animalia tractabant.
2417 Deus animalia procurationi concredidit illius quem Ipse ad
Suam creavit imaginem. 294 Legitimum igitur est
animalibus uti ad nutrimentum vel ad vestes conficiendas. Ea
mansuefacere licet ut homini in eius laboribus vel in eius otiis
assistant. Medica et scientifica experimenta in animalibus sunt
exercitia moraliter acceptabilia, si intra rationabiles permaneant
limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas.
2418 Humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter
dolores inferre et eorum dilapidare vitas. Indignum pariter est pro
illis pecuniae expendere summas quae potius hominum miserias
deberent sublevare. Animalia amare licet; affectio solis personis
debita ad ea averti non deberet.
III. Socialis doctrina Ecclesiae 2419
« Revelatio christiana [...] ad altiorem vitae socialis legum
intelligentiam nos perducit ». 295 Ecclesia ab Evangelio
plenam accipit revelationem veritatis de homine. Ipsa, cum suam
implet missionem nuntiandi Evangelium, homini, nomine Christi, eius
propriam testatur dignitatem eiusque vocationem ad personarum
communionem; eum docet exigentias iustitiae et pacis, secundum
divinam sapientiam. 2420 Ecclesia
iudicium fert morale in re oeconomica et sociali, « quando personae
iura fundamentalia aut animarum salus id exigant ». 296
Ipsa in ordine moralitatis e missione agit diversa ab illa
auctoritatum politicarum: Ecclesia curam habet de boni communis
aspectibus temporalibus ratione eorum ordinationis ad Bonum
excelsum, nostrum ultimum finem. Ipsa nititur habitudines inspirare
iustas relate ad bona terrestria et in relationibus
socialibus-oeconomicis. 2421 Socialis
doctrina Ecclesiae saeculo XIX est explicata in occursu Evangelii
cum societate moderna machinalis industriae, cum eius novis
structuris pro productione bonorum consumendorum, cum eius novo
societatis, Status et auctoritatis conceptu, cum eius novis formis
laboris et proprietatis. Explicatio doctrinae Ecclesiae, in re
oeconomica et sociali, valorem permanentem doctrinae testatur
Ecclesiae, insimul sensum verum eius Traditionis semper vivae et
activae. 297 2422 Socialis
doctrina Ecclesiae implicat doctrinae corpus quod contexitur prout
Ecclesia eventus decursu historiae interpretatur, sub lumine totius
verbi a Christo Iesu revelati, cum assistentia Spiritus Sancti.
298 Haec doctrina eo acceptabilior pro bonae voluntatis fit
hominibus, quo magis modum agendi inspirat fidelium.
2423 Socialis doctrina Ecclesiae principia proponit reflexionis;
deducit criteria pro iudicio; consilia praebet pro actione:
Omne systema, secundum quod relationes sociales elementis
oeconomicis prorsus determinarentur, naturae personae humanae et
eius actuum est contrarium. 299
2424 Theoria quae e lucro regulam efficit exclusivam et finem
ultimum activitatis oeconomicae, moraliter acceptabilis non est.
Inordinatus pecuniae appetitus suos effectus perversos producere non
desinit. Ipse est una inter causas plurimorum conflictuum qui
ordinem socialem perturbant. 300
Systema quod « iura fundamentalia personarum singularum et coetuum
organizationi productionis collectivae » postponit 301
dignitati hominis est contrarium. Omnis actio quae personas reducit
ita ut pura sint media ad lucrum obtinendum, hominem subiicit, ducit
ad pecuniae idololatriam et confert ad atheismum propagandum. « Non
potestis Deo servire et mammonae » (Mt 6,24; Lc
16,13). 2425 Ecclesia ideologias
totalitarias reiecit et atheas, temporibus modernis, « communismo »
vel « socialismo » sociatas. Ceterum, in « capitalismi » exercitio
individualismum recusavit et absolutum primatum legis mercatus super
laborem humanum. 302 Oeconomiae moderatio per solam
praestitutam ordinationem in unum conglobatam fundamentum pervertit
vinculorum socialium; eius moderatio per solam mercatus legem
iustitiam offendit socialem, quia « quaedam exsistunt postulata
humana quae ad mercaturam non attinent ». 303
Moderationem mercatus rationabilem et incepta oeconomica, secundum
iustam valorum hierarchiam atque ad bonum commune attendendo,
oportet propugnare.
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
2426 Activitatum oeconomicarum progressus et productionis
augmentum destinantur ad creaturarum humanarum subveniendum
necessitatibus. Vita oeconomica non dirigitur solummodo ad bona
producta multiplicanda et ad lucrum augendum vel potentiam; ea
imprimis ad servitium ordinatur personarum, totius integri hominis
et totius communitatis humanae. Navitas oeconomica, secundum
methodos et leges proprias ducenda, intra limites ordinis moralis,
iustitiam socialem sequendo, debet exerceri, ut consilio Dei de
homine correspondeat. 304 2427
Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem
Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis
opus creationis prorogent terrae dominando. 305 Labor
igitur est officium: « Si quis non vult operari, nec manducet » (2
Thess 3,10). 306 Labor dona honorat Creatoris et
accepta talenta. Potest etiam redemptivus esse. Homo, poenam
sustinens 307 laboris in unione cum Iesu, operario ex
Nazareth et crucifixo in Calvario, quodammodo cum Filio Dei
collaborat in Eius opere redemptivo. Sese Christi manifestat
discipulum, crucem quotidie gestans in activitate ad quam vocatur
adimplendam. 308 Labor esse potest sanctificationis
medium et realitatum terrestrium animatio in Christi Spiritu.
2428 Persona, in labore, exercet et perficit partem facultatum
in sua natura inscriptarum. Valor primordialis laboris pertinet ad
hominem, qui eius auctor est et scopus. Labor est pro homine, non
homo pro labore. 309 Unusquisque in
labore debet media haurire posse ad subveniendum suae vitae eique
suorum, et ad reddendum communitati humanae servitium.
2429 Unusquisque ius ad oeconomicum inceptum habet,
unusquisque suis legitime utetur talentis ut conferat ad abundantiam
omnibus proficuam et ut suorum nisuum iustos fructus colligat.
Curabit ut se conformet ordinationibus prolatis ab auctoritatibus
legitimis propter bonum commune. 310
2430 Vita oeconomica diversas movet utilitates, saepe
oppositas inter se. Ex hoc intelligitur enasci dimicationes quae
eius sunt propriae. 311 Niti oportet ut hae dimicationes
reducantur per negotiationem quae iura observet et officia
uniuscuiusque partis socialis: illorum qui sunt officinarum
responsabiles, illorum qui mercede conductos repraesentant, exempli
gratia consociationes operariorum et, si res ferat, publicae
potestates. 2431 Responsabilitas
Status. « Oeconomica [...] actio, potissimum quae mercatum
respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis
et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit
de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam
stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum
munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum
confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus
efficaciter honesteque faciendum concitentur. [...] Civitas porro
vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica
provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem
spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros,
quibus coagmentatur societas ». 312
2432 Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam
suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem.
313 Tenentur bonum personarum considerare et non solum
incrementum lucrorum. Haec tamen necessaria sunt. Ipsa
permittunt impendere pecuniam quae officinarum futurum spondet. Ipsa
occupationem praestant. 2433 Accessus
ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta
discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus,
sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis.
314 Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, debet
adiuvare ut laborem sibi et officium comparent. 315
2434 Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud
recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere.
316 Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad
necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. « Ita remunerandus
est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam
materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi,
spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae
condicionibus et bono communi ». 317 Partium consensio
non sufficit ad salarii summam moraliter iustificandam.
2435 Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum
tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius,
propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis
cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non
directe cum condicionibus laboris coniuncti vel bono communi
contrarii. 2436 Iniustum est organismis
securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus
legitimis statutas. Occupationis privatio
propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est
victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio minitatio.
Praeter damnum personaliter toleratum, plura pericula ex ea pro eius
promanant familia. 318
V. Iustitia et solidarietas inter populos
2437 In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et
mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum
provocet « hiatum ». 319 Ex altera parte sunt illi qui
progressionis media retinent et augent, ex alia vero illi qui debita
accumulant. 2438 Causae diversae indolis
religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem
quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...]
pertinere ». 320 Solidarietas necessaria est inter
populos, quorum actiones politicae iam inter se dependentes sunt.
Eadem fit etiam pernecessaria cum agitur de « machinationibus
perversis » intercludendis qui progressionem obstruunt populorum qui
minus sunt promoti. 321 Opus est systemata nummaria
abusiva vel etiam usuraria, 322 iniquas commercii
relationes inter populos, cursum ad arma apparanda, substituere nisu
communi ad subsidia impellenda versus scopos moralis, culturalis et
oeconomicae progressionis « illustratis prius potioribus rebus
necnon bonorum gradibus secundum quos [...] capienda sunt consilia
». 323 2439 Nationes
divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae
per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea
tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est
solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae obligatio si
prosper nationum divitum status ex subsidiis provenit quae aequo
modo soluta non sunt. 2440 Directum
adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis,
extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis,
pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna
quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum
necessitatibus modo durabili. Oportet etiam reformare
institutiones oeconomicas et nummarias internationales ut ipsae
aequas relationes melius promoveant cum populis qui minus sunt
progressi. 324 Nisus sustinendus est pauperum populorum
qui ad suum incrementum et ad suam adlaborant liberationem. 325
Haec doctrina postulat ut applicetur modo valde particulari in
ambitu laboris agricolarum. Agricolae, maxime in tertio mundo,
pauperum praevalentem constituunt multitudinem.
2441 Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum
pertinet totius integrae progressionis societatis humanae.
Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium
collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum
abusum. Facit ut identitatum culturalium et apertionis ad
transcendentiam crescat observantia. 326
2442 Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione
politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc
munus pars est vocationis fidelium laicorum, qui suo proprio
incepto cum suis concivibus agunt. Actio socialis pluralitatem
viarum concretarum potest implicare. Illa semper ad bonum commune
ordinata esse debet et nuntio evangelico conformis atque Ecclesiae
doctrinae. Ad fideles laicos pertinet « cum christiani officii
diligentia res temporales veluti animare in iisque ostendere se
testes esse et operatores pacis atque iustitiae ». 327
VI. Amor pauperum 2443 Deus
benedicit illis qui in pauperum veniunt adiutorium reprobatque illos
qui ab hoc avertuntur: « Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a
te, ne avertaris » (Mt 5,42). « Gratis accepistis, gratis
date » (Mt 10,8). Iesus Christus Suos agnoscet electos in eo
quod pro pauperibus fecerint. 328 Cum « pauperes
evangelizantur » (Mt 11,5), 329 signum est
praesentiae Christi. 2444 « Ecclesiae in
pauperes studium [...] in eiusdem translaticiis consuetudinibus
usque continuatur ». 330 Idem inspiratur beatitudinum
Evangelio, 331 Iesu paupertate 332 et Eius
erga pauperes sollicitudine. 333 Pauperum studium inter
motiva etiam est officii laborandi ad habendum unde tribuatur
necessitatem patienti. 334 Illud ad paupertatem
materialem non extenditur solummodo, sed etiam ad plures paupertatis
culturalis et religiosae formas. 335
2445 Pauperum amor cum immoderato amore divitiarum vel cum earum
usu ad se solum spectanti (« egoistico ») componi nequit:
« Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae
advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra
a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo
eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut
ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui
messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et
clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda
vestra in die occisionis. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit
vobis » (Iac 5,1-6).
2446 Sanctus Ioannes Chrysostomus id
fortiter commemorat: « Non erogare pauperibus, est rapinam in illos
exercere, illorumque fraudare vitam; [...] non nostras, sed illorum
res detinemus ». 336 « Exigentiis iustitiae praeprimis
satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae
titulo iam debentur »: 337
« Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua
illis reddimus, non nostra largimur; iustitiae potius debitum solvimus,
quam misericordiae opera implemus ». 338
2447 Opera misericordiae
actiones sunt caritativae per quas in auxilium nostri proximi
venimus in eius necessitatibus corporalibus et spiritualibus.
339 Instruere, consilia dare, consolari, confortare opera sunt
spiritualis misericordiae, sicut dimittere et cum patientia
tolerare. Opera corporalis misericordiae speciatim consistunt in
esurientibus nutriendis, in hospitio carentibus hospitandis, in
pannosis vestiendis, in aegrotis et captivis visitandis, in mortuis
sepeliendis. 340 Inter haec opera, eleemosyna pauperibus
facta 341 unum ex praecipuis testimoniis est fraternae
caritatis: eadem est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet:
342
« Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet
escas, similiter faciat » (Lc 3,11). « Verumtamen, quae insunt,
date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis » (Lc 11,41). «
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem
aliquis de vobis illis: "Ite in pace, calefacimini et saturamini", non
dederit autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? » (Iac
2,15-16). 343
2448 « Extrema inopia bonorum
materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines,
demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt
manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae
peccatum, homo versatur, itemque sunt signum necessitatis salutis;
quae miseriae ideo misericordiam Christi Salvatoris attraxerunt, qui
voluit eas portare, Seipsum assimulans "fratribus Suis minimis" (Mt
25,40.45). Propterea, in eos quos percutit miseria, potiore
dilectione fertur Ecclesia quae iam ab initio, non obstantibus
peccatis multorum membrorum, nunquam ab officio suo destitit eos
consolandi, defendendi et liberandi. Id fecit quidem innumeris
beneficentiae subsidiis, quae semper et ubique sunt necessaria ».
344 2449 Inde a Vetere Testamento,
iuridicae omnis generis ordinationes (annus remissionis, prohibitio
fenerandi et retinendi pignus, obligatio decimam dandi, quotidiana
solutio stipendii mercenario, ius racemationis et spicilegii)
adhortationi respondent Deuteronomii: « Non deerunt pauperes in
terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias
manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua »
(Dt 15,11). Iesus hoc verbum facit Suum: « Pauperes enim
semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis » (Io
12,8). Ipse vehementiam veterum oraculorum non ideo reddit caducam:
« ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis
[...] vendamus...? » (Am 8,6), sed nos invitat ad Eius
praesentiam agnoscendam in pauperibus qui Eius sunt fratres:
345
Sancta Rosa de Lima, die qua eius mater eam reprendit
quia pauperes et aegrotos domum accipiebat, illi respondit: « Christi
bonus odor sumus dum ministramus infirmis ». 346
Compendium
2450 « Furtum non facies » (Dt 5,19). « Neque
fures neque avari [...] non rapaces Regnum Dei possidebunt
» (1 Cor 6,10). 2451 Septimum
praeceptum iustitiae et caritatis praescribit exercitium in bonis
terrestribus et fructibus laboris hominum gerendis.
2452 Bona creationis generi humano destinantur universo. Ius
ad privatam proprietatem destinationem bonorum universalem non
abolet. 2453 Septimum praeceptum
furtum vetat. Furtum est usurpatio boni alieni contra rationabilem
domini voluntatem. 2454 Omnis
modus iniuste sumendi bonum alienum vel eo utendi est septimo
praecepto contrarius. Iniustitia commissa reparationem exigit.
Iustitia commutativa restitutionem exigit boni subrepti.
2455 Lex moralis actus vetat qui, propter mercatorios vel
totalitarios fines, ad creaturas humanas in servitutem redigendas
ducunt, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia.
2456 Dominatus subsidiorum mineralium, vegetalium et
animalium universi mundi a Creatore concessus ab observantia
separari nequit moralium obligationum, illis inclusis erga futuras
generationes. 2457 Animalia curae
concreduntur hominis, qui eis benevolentiam debet. Illa iustae
satisfactioni necessitatum hominis inservire possunt.
2458 Ecclesia in re oeconomica et sociali fert iudicium, cum
iura fundamentalia personae vel salus animarum id exigunt. Ipsa de
hominum bono communi temporali adhibet curam propter eius
ordinationem ad supremum Bonum, nostrum ultimum finem.
2459 Ipse homo auctor, centrum est et scopus totius vitae
oeconomicae et socialis. Caput maximi momenti in quaestione sociali
est ut bona a Deo pro omnibus creata ad omnes revera perveniant,
secundum iustitiam et cum caritatis adiutorio.
2460 Valor primordialis laboris pendet ab homine, qui eius
auctor est et scopus. Homo per suum laborem opus creationis
participat. Labor, Christo coniunctus, potest esse redemptivus.
2461 Vera progressio est illa totius hominis integri. Agitur
de augenda uniuscuiusque personae capacitate respondendi vocationi
eius, nempe Deo vocanti. 347
2462 Eleemosyna pauperibus facta caritatis christianae est
testimonium: ea est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet.
2463 Quomodo, in multitudine creaturarum humanarum sine pane,
sine tecto, sine loco, Lazarus parabolae mendicus esuriens non
agnoscatur? 348 Quomodo Iesus non audiatur: «
Nec mihi fecistis » (Mt 25,45)?
(281) Cf Dt 5,19.
(282) Cf Gn 1,26-29.
(283) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
69: AAS 58 (1966) 1090.
(284) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
71: AAS 58 (1966) 1093; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo
rei socialis, 42: AAS 80 (1988) 572-574; Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 40: AAS 83 (1991) 843; Ibid., 48: AAS
83 (1991) 852-854. (285)
Cf 2 Cor 8,9. (286)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 69:
AAS 58 (1966) 1090-1091.
(287) Cf Dt 25,13-16.
(288) Cf Dt 24,14-15; Iac 5,4.
(289) Cf Am 8,4-6.
(290) Cf Gn 1,28-31.
(291) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
37-38: AAS 83 (1991) 840-841.
(292) Cf Mt 6,26.
(293) Cf Dn 3,79-81.
(294) Cf Gn 2,19-20; 9,1-4.
(295) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
23: AAS 58 (1966) 1044.
(296) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
76: AAS 58 (1966) 1100.
(297) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 3:
AAS 83 (1991) 794-796.
(298) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
1: AAS 80 (1988) 513-514; Ibid., 41: AAS 80 (1988) 570-572.
(299) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 24:
AAS 83 (1991) 821-822.
(300) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
63: AAS 58 (1966) 1085; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem
exercens, 7: AAS 73 (1981) 592-594; Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 35: AAS 83 (1991) 836-838.
(301) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
65: AAS 58 (1966) 1087.
(302) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 10:
AAS 83 (1991) 804-806; Ibid., 13: AAS 83 (1991) 809-810;
Ibid., 44: AAS 83 (1991) 848-849.
(303) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 34: AAS
83 (1991) 836. (304) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 64: AAS
58 (1966) 1086. (305) Cf
Gn 1,28; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
34: AAS 58 (1966) 1052-1053; Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 31: AAS 83 (1991) 831-832.
(306) Cf 1 Thess 4,11.
(307) Cf Gn 3,14-19.
(308) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 27:
AAS 73 (1981) 644-647.
(309) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 6:
AAS 73 (1981) 589-592.
(310) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 32:
AAS 83 (1991) 832-833; Ibid., 34: AAS 83 (1991) 835-836.
(311) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 11:
AAS 73 (1981) 602-605.
(312) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS
83 (1991) 852-853. (313)
Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 37: AAS 83
(1991) 840. (314) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 19: AAS 73
(1981) 625-629; Ibid., 22-23: AAS 73 (1981) 634-637.
(315) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48:
AAS 83 (1991) 852-854.
(316) Cf Lv 19,13; Dt 24,14-15; Iac 5,4.
(317) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
67: AAS 58 (1966) 1088-1089.
(318) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 18:
AAS 73 (1981) 622625.
(319) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
14: AAS 80 (1988) 526-528.
(320) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
9: AAS 80 (1988) 520521.
(321) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
17: AAS 80 (1988) 532-533; Ibid., 45: AAS 80 (1988) 577-578.
(322) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 35:
AAS 83 (1991) 836-838.
(323) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 28: AAS
83 (1991) 828. (324) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 16:
AAS 80 (1988) 531. (325)
Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 26: AAS 83
(1991) 824-826. (326) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 32:
AAS 80 (1988) 556-557; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 51:
AAS 83 (1991) 856-857.
(327) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis,
47: AAS 80 (1988) 582; cf Ibid., 42: AAS 80 (1988) 572-574.
(328) Cf Mt 25,31-36.
(329) Cf Lc 4,18.
(330) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57: AAS
83 (1991) 862-863. (331)
Cf Lc 6,20-22.
(332) Cf Mt 8,20.
(333) Cf Mc 12,41-44.
(334) Cf Eph 4,28.
(335) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57:
AAS 83 (1991) 863. (336)
Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Lazarum, concio 2, 6: PG 48,
992. (337) 3 Concilium
Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 8: AAS 58
(1966) 845. (338) Sanctus
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 3, 21, 45: SC 382, 394
(PL 77, 87). (339) Cf
Is 58,6-7; Heb 13,3.
(340) Cf Mt 25,31-46.
(341) Cf Tb 4,5-11; Eccli 17,18.
(342) Cf Mt 6,2-4.
(343) Cf 1 Io 3,17.
(344) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis
conscientia, 68: AAS 79 (1987) 583.
(345) Cf Mt 25,40.
(346) P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis
Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 200.
(347) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 29:
AAS 83 (1991) 828-830.
(348) Cf Lc 16,19-31. |