CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 8 OCTAVUM PRAECEPTUM
« Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium »
(Ex 20,16).
« Dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem
Domino iuramenta tua" » (Mt 5,33).
2464 Octavum praeceptum veritatem in
relationibus cum aliis prohibet deturpare. Haec moralis praescriptio
ex vocatione provenit populi sancti, ut testis sit Dei sui qui est
veritas et qui veritatem vult. Offensae contra veritatem exprimunt,
verbis vel actibus, reiectionem se in rectitudine morali obligandi:
fundamentales sunt infidelitates Deo et, hoc sensu, Foederis
suffodiunt fundamenta.
I. Vivere in veritate 2465 Vetus
Testamentum testatur: Deus est omnis veritatis fons. Eius
Verbum est veritas. 349 Eius Lex est veritas. 350
« In generationem et generationem veritas Tua » (Ps 119,90).
351 Quia Deus est « Verax » (Rom 3,4), membra populi
Eius vocantur ut in veritate vivant. 352
2466 Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse,
plenus gratiae et veritatis, 353 est « lux mundi » (Io
8,12). Ipse est veritas. 354 Omnis qui credit in
Eum, in tenebris non manet. 355 Iesu discipulus manet in
sermone Eius, ut cognoscat veritatem quae liberat 356 et
sanctificat. 357 Iesum sequi est de Spiritu veritatis
vivere 358 quem Pater mittit in nomine Eius 359
et qui deducit « in omnem veritatem » (Io 16,13). Iesus Suos
discipulos docet amorem absolutum veritatis: « Sit autem sermo
vester: "Est, est" "Non, non" » (Mt 5,37).
2467 Homo naturaliter ad veritatem tendit. Illam honorare et
testari tenetur. « Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia
personae sunt, [...] sua ipsorum natura impelluntur necnon morali
tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam imprimis quae
religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere
atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare ».
360 2468 Veritas, tamquam rectitudo
in modo agendi et in sermone humano nomen habet veracitatis,
sinceritatis vel aperti animi. Veritas seu veracitas virtus est quae
in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis
dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.
2469 « Non [...] possent homines ad invicem convivere nisi sibi
invicem crederent, tamquam sibi invicem veritatem
manifestantibus ». 361 Virtus veritatis alteri iuste
reddit quod ei debetur. Veritas iustum medium tenet inter id quod
exprimi debet, et secretum quod servandum est: honestatem implicat
et discretionem. In iustitia, « ex honestate unus homo alteri debet
veritatis manifestationem ». 362
2470 Christi discipulus « vivere in veritate » acceptat, id est,
in simplicitate vitae conformis exemplo Domini et permanentis in
Eius veritate. « Si dixerimus quoniam communionem habemus cum Eo et
in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem » (1 Io
1,6).
II. « Testimonium perhibere veritati »
2471 Christus, coram Pilato, proclamat Se ad hoc venisse in
mundum, ut testimonium perhibeat veritati. 363
Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » (2 Tim
1,8). Christianus, in casibus qui testimonium exigunt fidei, illam
debet sine ambiguitate profiteri, secundum exemplum sancti Pauli
coram iudicibus. Oportet eum « sine offendiculo conscientiam habere
ad Deum et ad homines » (Act 24,16).
2472 Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo
impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum
quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis
et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit veritatem
vel efficit ut ipsa cognoscatur: 364
« Omnes [...] christifideles ubicumque vivunt, exemplo
vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per Baptismum induerunt,
et virtutem Spiritus Sancti, a quo per Confirmationem roborati sunt,
[...] manifestare tenentur ». 365
2473 Martyrium testimonium
est supremum veritati fidei perhibitum; ipsum denotat testimonium
quod usque ad mortem procedit. Martyr testimonium perhibet Christo,
mortuo et resuscitato, cui ipse caritate est coniunctus. Testimonium
perhibet veritati fidei et doctrinae christianae. Mortem tolerat per
fortitudinis actum. « Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum
consequi licet ». 366 2474
Ecclesia, maxima cura, memorias collegit eorum qui usque ad finem ad
suam fidem testandam processerunt. Haec sunt martyrum acta.
Veritatis constituunt archiva litteris scripta sanguinis:
« Nihil mihi proderunt mundi fines neque huius saeculi
regna. Praestat mihi in Christo Iesu mori, quam finibus terrae imperare.
Illum quaero, qui pro nobis mortuus est; Illum volo, qui propter nos
resurrexit. Partus mihi instat... ». 367
« Benedico Tibi, quoniam me hac die et hac hora dignatus
es, ut in numero martyrum acciperem partem [...]. Adimplevisti, Deus,
mendacii nescius ac verax. Quapropter de omnibus Te laudo, Tibi
benedico, Te glorifico per sempiternum et caelestem Pontificem Iesum
Christum, dilectum Tuum Filium, per quem Tibi cum Ipso et in Spiritu
Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen ». 368
III. Contra veritatem offensae 2475
Discipuli Christi induerunt « novum hominem, qui secundum Deum
creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Eph 4,24).
« Deponentes mendacium » (Eph 4,25), reiicere debent « omnem
malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes
detractiones » (1 Pe 2,1). 2476
Falsum testimonium et periurium. Assertio veritati contraria,
cum publice emittitur, peculiarem induit gravitatem. Id, coram
tribunali, falsum testimonium fit. 369 Cum id iureiurando
fit, agitur de periurio. Hi agendi modi conferunt sive ad innocentem
damnandum sive ad culpabilem excusandum sive ad augendam sanctionem
quam accusatus incurrit. 370 Graviter in discrimen ducunt
exercitium iustitiae et aequitatem sententiae a iudicibus prolatae.
2477 Observantia existimationis personarum omnem vetat
habitudinem omneque verbum quae iniustum damnum possunt illis
inferre. 371 Culpabilis fit:
— iudicii temerarii, qui, etiam tacite, defectum moralem in
proximo, tamquam verum, sine sufficienti admittit fundamento;
— detractionis, qui sine ratione obiective valida defectus
aliorum vel culpas personis ea ignorantibus manifestat; 372
— calumniae, qui assertionibus veritati contrariis existimationi
nocet aliorum et occasionem praebet falsis iudiciis de illis.
2478 Ad iudicium vitandum temerarium, unusquisque, quantum fieri
potest, sensu favorabili, cogitationes, verba et actiones proximi
sui curabit interpretari:
« Supponendum est, christianum unumquemque pium debere
promptiore animo sententiam seu propositionem obscuram alterius in bonam
trahere partem, quam damnare. Si vero nulla eam ratione tutari possit,
exquirat dicentis mentem; et si minus recte sentiat vel intelligat,
corripiat benigne; hoc nisi sufficit, vias omnes opportunas tentet,
quibus illum sanum intellectu, ac securum reddat ab errore ». 373
2479 Detractio et calumnia
existimationem et honorem proximi destruunt. Honor autem est
sociale testimonium dignitati humanae praestitum, et unusquisque
iure gaudet naturali ad sui nominis honorem, ad suam existimationem
et ad observantiam. Sic detractio et calumnia virtutes laedunt
iustitiae et caritatis. 2480 Omne verbum
omnisque habitudo sunt vetanda quae, assentatione, adulatione vel
obsequentia alium excitant et confirmant in malitia actuum eius
et in perversitate eius agendi modi. Adulatio culpa est gravis, si
complex vitiorum et peccatorum gravium efficiatur. Optatum reddendi
servitium vel amicitia duplicitatem sermonis non iustificant.
Adulatio peccatum est veniale cum ipsa solummodo intendit ut grata
sit, ut malum vitet, ut cuidam occurrat necessitati, ut commoda
obtineat legitima. 2481 Iactantia
vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum
est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo
ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.
2482 « Enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam
manifestum est esse mendacium ». 374 Dominus opus
diabolicum denuntiat in medacio: « Vos ex patre Diabolo estis [...].
Non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur,
quia mendax est et pater eius » (Io 8,44).
2483 Mendacium est directissima contra veritatem offensa.
Mentiri est contra veritatem loqui vel agere ad inducendum in
errorem. Mendacium, relationem hominis ad veritatem et ad proximum
laedens, fundamentali nocet relationi hominis eiusque verbi ad
Dominum. 2484 Mendacii gravitas
mensuratur secundum naturam veritatis quam deformat, secundum
circumstantias, intentiones illius qui id committit, et damna quae
ii patiuntur qui eius sunt victimae. Si mendacium in se peccatum
constituit solummodo veniale, efficitur mortale, cum graviter
iustitiae et caritatis laedit virtutes. 2485
Mendacium sua natura est damnabile. Profanatio est verbi quod habet
tamquam scopum aliis cognitam communicare veritatem. Propositum
deliberatum, assertis veritati contrariis, proximum inducendi in
errorem constituit iustitiae et caritatis defectum. Maior est
culpabilitas, cum intentio decipiendi in periculo versatur ne
funestas habeat consequentias illis qui avertuntur a vero.
2486 Mendacium (quia violatio est virtutis veracitatis) est vera
violentia alii illata. Illum vulnerat in eius cognoscendi capacitate
quae condicio est omnis iudicii omnisque decisionis. In germine
continet spirituum divisionem omniaque mala quae illa suscitat.
Mendacium funestum est omni societati; inter homines suffodit
fiduciam et relationum socialium scindit intextum.
2487 Quaelibet culpa contra iustitiam et veritatem commissa
postulat reparationis officium, etiamsi eius auctori tributa
sit venia. Cum impossibile est culpam publice reparare, id secreto
facere opus est; si illi, qui damnum subiit, id directe non potest
rependi, opus est illi moraliter satisfacere, ratione caritatis. Hoc
reparationis officium etiam refertur ad culpas contra alius
existimationem commissas. Haec moralis et quandoque materialis
reparatio aestimanda est secundum mensuram damni quod illatum est.
Illa in conscientia obligat.
IV. Veritatis observantia 2488
Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque
suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet
conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum
oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.
2489 Caritas et veritatis observantia debent responsum
determinare omni postulationi informationis vel communicationis.
Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum
commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet
cognosci vel ad sermone utendum prudenti. Officium vitandi scandalum
saepe strictum ordinat silentium. Nemo tenetur ad veritatem
revelandam ei qui ius ad illam cognoscendam non habet. 375
2490 Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec
sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile
est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et
quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem ». 376
2491 Secreta officiosa — illa quae, exempli gratia, ab
hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur — vel
quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt,
praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna
causaret gravissima ei qui illud concredidit, ei qui illud recepit
vel tertiae personae, quaeque solum per veritatis evulgationem
possint vitari. Informationes privatae, etiam si sub secreti sigillo
non committantur, aliis damnosae evulgari non debent sine motivo
gravi et proportionato. 2492 Unusquisque
iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam
personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare
proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium
observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum
activitati politicae vel publicae deditarum damnabilis est quatenus
earum intimitati et libertati insidiatur.
V. Usus mediorum communicationis socialis
2493 In moderna societate, media communicationis socialis
maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in
formatione. Hae partes augentur propter technicae artis
progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum
evulgatorum, propter influxum in opinionem publicam exercitum.
2494 Informatio per media est in servitium boni communis.
377 Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate,
libertate, iustitia et solidarietate:
« Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut,
quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et
caritate servatis, integra; praeterea quoad modum, sit honesta et
conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et
dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet
». 378
2495 « Necesse est ut omnia
societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in
provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope,
contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas
». 379 Solidarietas apparet tamquam consequentia verae et
iustae communicationis, atque liberi cursus idearum, quae aliorum
cognitioni favent et observantiae. 2496
Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa)
quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum
vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum.
Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad
media pro hominum massa. Conscientiam sibi debent efformare
illustratam et rectam quo facilius influxibus minus honestis
resistant. 2497 Responsabiles
ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in
informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non
laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites
iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi succumbere.
2498 « Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis
obstringitur ratione boni communis [...]. Eiusdem enim auctoritatis
est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem [...]
defendere ac tutari ». 380 Publicae potestates, leges
promulgando et earum applicationi vigilando, praestabunt « ne ex
horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et
societatis progressui obveniant ». 381 Violationem
punient iurium uniuscuiusque ad existimationem et ad vitae privatae
secretum. Opportune et honeste informationes praebebunt quae bonum
respiciunt generale vel iustis respondent incolarum inquietudinibus.
Nihil potest iustificare recursum ad falsas informationes ut publica
opinio artificiose deformetur per media. Hi interventus libertati
individuorum et coetuum inferre non debent vulnus.
2499 Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui
systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent
dominatum per media, « artificiose deformant » accusatos et testes
publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur
praecidendo et reprimendo quidquid ipsi tamquam « opinionis delicta
» considerant.
VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra
2500 Gratuita spiritualis delectatio et pulchritudo moralis
exercitium comitantur boni. Pariter, veritas secum fert gaudium et
splendorem pulchritudinis spiritualis. Veritas est per se ipsam
pulchra. Verbi veritas, rationalis expressio cognitionis realitatis
creatae et increatae, homini intelligentia praedito est necessaria,
sed veritas alias etiam formas potest invenire expressionis humanae,
ut complementum, maxime cum agitur de suggerendo id quod illa
ineffabile implicat, cordis humani profunditates, animae
elevationes, Dei mysterium. Deus, etiam priusquam Se homini verbis
revelet veritatis, eidem revelatur per universalem sermonem
creationis, operis Verbi Sui, Sapientiae Suae: a mundi universi
ordine et harmonia — quae et puer et homo scientificus detegunt —, «
a magnitudine [...] et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter
potest Creator horum videri » (Sap 13,5), « speciei enim
principium et auctor constituit ea » (Sap 13,3).
« Halitus est enim [Sapientia] virtutis Dei et emanatio
claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et
imago bonitatis Illius » (Sap 7,25-26). « Est enim haec
speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata
invenitur splendidior: illi enim succedit nox, Sapientiam autem non
vincit malitia » (Sap 7,29-30). « Amator factus sum formae illius
» (Sap 8,2).
2501 Homo « ad imaginem Dei creatus
», 382 veritatem suae relationis ad Deum Creatorem per
suorum artificiosorum operum etiam exprimit pulchritudinem. Ars,
re vera, expressionis proprie humanae est forma; ultra conatum
necessitatibus vitalibus satisfaciendi, qui omnibus creaturis
viventibus est communis, ipsa est superabundantia gratuita
interiorum divitiarum creaturae humanae. Ars, e talento praestito a
Creatore et ex ipsius hominis nisu orta, forma est sapientiae
practicae, cognitionem et industriam coniungens 383 ad
formam praebendam veritati realitatis in sermone pervio ad visum et
ad auditum. Sic ars quamdam implicat similitudinem cum activitate
Dei in creatione, quatenus rerum veritate inspiratur et amore. Ars,
sicut quaelibet alia humana activitas, finis in se ipsa non est
absolutus, sed ultimo hominis ordinatur fini eoque nobilitatur.
384 2502 Ars sacra vera est
et pulchra, cum per suam formam suae propriae correspondet
vocationi: in fide et adoratione, suggerere et glorificare
transcendens mysterium Dei, supereminentis invisibilis
pulchritudinis veritatis et amoris, quae apparuit in Christo qui est
« splendor gloriae et figura substantiae Eius » (Heb 1,3), in
quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col
2,9), qui pulchritudo est spiritualis in beatissima Virgine Maria,
angelis et sanctis resplendens. Vera ars sacra hominem ad
adorationem ducit, ad orationem et ad amorem Dei Creatoris et
Salvatoris, Sancti et Sanctificatoris. 2503
Hac de causa, debent Episcopi, per se ipsos vel per delegatos,
vigilare ut ars sacra, antiqua et nova, in omnibus suis promoveatur
formis, et, cum eadem cura religiosa, ut a liturgia et a cultus
aedificiis removeatur omne quod veritati fidei et authenticae
pulchritudini artis sacrae conforme non est. 385
Compendium 2504 « Non loqueris
contra proximum tuum falsum testimonium » (Ex 20,16).
Christi discipuli induerunt « novum hominem, qui secundum
Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Eph
4,24). 2505 Veritas seu veracitas
virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus
ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et
hypocrisim vitando. 2506
Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » (2
Tim 1,8) opere et verbo. Martyrium supremum est testimonium
veritati fidei perhibitum. 2507
Observantia existimationis et honoris personarum omnem habitudinem
omneque vetat verbum detractionis vel calumniae.
2508 Mendacium est falsum dicere cum intentione fallendi
proximum. 2509 Culpa contra
veritatem commissa reparationem postulat.
2510 Regula aurea, in casibus concretis, adiuvat ad
discernendum utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.
2511 « Sacramentale sigillum inviolabile est ». 386
Secreta officiosa servanda sunt. Informationes secretae aliis
damnosae evulgari non debent. 2512
Societas ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia
habet ius. Oportet sibi moderationem imponere et disciplinam in usu
mediorum communicationis socialis. 2513
Pulchrae artes, sed praecipue ars sacra « natura sua ad
infinitam puchritudinem divinam spectant, humanis operibus
aliquomodo exprimendam, et Deo Eiusdemque laudi et gloriae
provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est,
quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas
maxime conferant ». 387
(349) Cf Prv 8,7; 2 Sam 7,28.
(350) Cf Ps 119,142.
(351) Cf Lc 1,50.
(352) Cf Ps 119,30.
(353) Cf Io 1,14.
(354) Cf Io 14,6.
(355) Cf Io 12,46.
(356) Cf Io 8,31-32.
(357) Cf Io 17,17.
(358) Cf Io 14,17.
(359) Cf Io 14,26.
(360) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2:
AAS 58 (1966) 931. (361)
Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a.
3, ad 1: Ed. Leon. 9, 418.
(362) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q.
109, a. 3, c: Ed. Leon. 9, 418.
(363) Cf Io 18,37.
(364) Cf Mt 18,16.
(365) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 11: AAS 58
(1966) 959. (366) Sanctus
Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 4, 1: SC 10bis, p.
110 (Funk 1, 256). (367)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1: SC
10bis, p. 114 (Funk 1, 258-260).
(368) Martyrium Polycarpi, 14, 2-3: SC 10bis, p. 228 (Funk 1,
330-332). (369) Cf Prv
19,9. (370) Cf Prv
18,5. (371) Cf CIC canon
220. (372) Cf Eccli
21,28. (373) Sanctus
Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 22: MHSI 100, 164.
(374) Sanctus Augustinus, De mendacio, 4, 5: CSEL 41, 419 (PL
40, 491). (375) Cf
Eccli 27,17; Prv 25,9-10.
(376) CIC canon 983, § 1.
(377) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 11:
AAS 56 (1964) 148-149.
(378) Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 5: AAS 56
(1964) 147. (379)
Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 8: AAS 56
(1964) 148. (380)
Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56
(1964) 149. (381)
Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56
(1964) 149. (382) Cf Gn
1,26. (383) Cf Sap
7,17. (384) Cf Pius XII,
Nuntius radiophonicus (24 decembris 1955): AAS 48 (1956) 26-41;
Id., Nuntius radiophonicus sociis sodalitatis iuvenum operariorum
christianorum (J.O.C.) (3 septembris 1950): AAS 42 (1950)
639-642. (385) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
122-127: AAS 56 (1964) 130-132.
(386) CIC canon 983, § 1.
(387) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
122: AAS 56 (1964) 130-131. |