CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 9 NONUM PRAECEPTUM
« Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis
uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia,
quae illius sunt » (Ex 20,17).
« Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).
2514 Sanctus Ioannes tres
cupiditatis seu concupiscentiae distinguit species: concupiscentiam
carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. 388
Secundum catholicam catecheticam traditionem, nonum praeceptum
concupiscentiam vetat carnalem; decimum concupiscentiam prohibet
boni alieni. 2515 Sensu etymologico, «
concupiscentia » omnem formam potest indicare humani optati.
Theologia christiana eidem sensum particularem tribuit motus
appetitus sensibilis qui operi rationis humanae adversatur. Sanctus
Paulus eam rebellioni comparat quam « caro » ducit adversus «
spiritum ». 389 Illa ab inoboedientia procedit primi
peccati. 390 Eadem facultates morales perturbat hominis
et, quin culpa sit in se ipsa, hunc ad peccata inclinat committenda.
391 2516 Iam in homine, quia ipse
ens compositum est, spiritus et corpus, quaedam inest
contentio, quaedam tendentiarum initur pugna inter « spiritum » et «
carnem ». Sed, revera, haec lucta ad hereditatem pertinet peccati,
eius est consequentia et insimul confirmatio. Ipsa ad quotidianam
experientiam dimicationis spiritualis pertinet:
« Liquet Apostolum nec discriminare nec condemnare
corpus, quod cum anima spirituali efficit naturam hominis eiusque
subiectivam indolem personalem; sed contra tractare de operibus
vel potius de stabilibus habitibus — virtutibus et vitiis — moraliter
bonis aut malis, quae sunt fructus oboedientiae (in priore
casu) aut renisus (in altero casu) quoad actionem salvificam
Spiritus Sancti. Quare Apostolus scribit: "Si vivimus Spiritu,
Spiritu et ambulemus" (Gal 5,25) ». 392
I.
Purificatio cordis 2517 Cor sedes
est personalitatis moralis: « De corde enim exeunt cogitationes
malae, homicidia, adulteria, fornicationes » (Mt 15,19).
Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis
et exercitium temperantiae:
« Simplicitatem tene et innocens esto et eris sicut
infantes, qui ignorant nequitiam vitam hominum perdentem ». 393
2518 Sexta beatitudo proclamat: «
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8). «
Munda corda » illos indicant qui suum intellectum suamque voluntatem
sanctitatis Dei conformant exigentiis, praecipue in tribus
ambitibus: in caritate, 394 in castitate seu sexuali
rectitudine, 395 in amore veritatis et orthodoxiae fidei.
396 Vinculum est inter puritatem cordis, corporis et fidei:
Fideles Symboli credere debent articulos, « ut credendo
subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent,
corde mundato quod credunt intellegant ». 397
2519 « Mundis cordibus » promittitur
videre Deum facie ad faciem Eique esse similes. 398
Cordis puritas condicio est praevia visioni. Hinc iam nobis praebet
ut secundum Deum videamus, alterum accipiamus tamquam «
proximum »; nobis permittit ut corpus humanum percipiamus, nostrum
et illud proximi, tamquam templum Spiritus Sancti, manifestationem
divinae pulchritudinis.
II. Pro puritate dimicatio 2520
Baptismus ei, qui illum recipit, confert gratiam purificationis
omnium peccatorum. Sed baptizatus pergere debet contra carnis
concupiscentiam et cupiditates inordinatas certare. Cum gratia Dei
ad id pervenit:
— virtute et dono castitatis, quia castitas corde recto et sine
divisione amare permittit;
— intentionis puritate, quae consistit in intendendo ad verum
hominis finem: baptizatus, oculo simplici, in omnibus voluntatem Dei
invenire et adimplere nititur; 399
— puritate intuitus, exterioris et interioris; disciplina sensuum
et imaginationis; reiectione omnis obsequentiae in impuris
cogitationibus quae inclinant ad se avertendum a mandatorum divinorum
via: « Aspectus insensatis in concupiscentiam venit » (Sap 15,5);
— oratione:
« Propriarum virium credebam esse continentiam, quarum
mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem [...] neminem
posse esse continentem, nisi Tu dederis. Utique dares, si gemitu interno
pulsarem aures Tuas et fide solida in Te iactarem curam meam ». 400
2521 Puritas postulat pudorem.
Hic temperantiae est pars integralis. Pudor intimitatem praeservat
personae. Indicat reiectionem develandi id quod occultum debet
manere. Ad castitatem ordinatur, cuius etiam testatur
circumspectionem. Intuitus et gestus dirigit dignitati personarum
unionisque earum conformes. 2522 Pudor
mysterium protegit personarum et amoris earum. Ad patientiam invitat
et ad moderationem in amoris relatione; postulat ut condiciones
serventur doni et definitivae obligationis viri et mulieris inter
se. Pudor est modestia. Vestium inspirat electionem. Silentium vel
circumspectionem tenet, cum morbidae curiositatis pellucet
periculum. Ipsa fit discretio. 2523
Sensuum exstat pudor sicut etiam corporis. Ipse insurgit, exempli
gratia, contra corporis humani exhibitiones quae illud ad insanam
curiositatem fovendam in quibusdam pervulgationibus ostentant vel
contra sollicitationem quorumdam mediorum communicationis ad nimis
longe progrediendum in intimis secretis amicaliter commissis
revelandis. Pudor quemdam vivendi modum inspirat qui permittit
resistere sollicitationibus hodierni moris et impulsibus
ideologiarum dominantium. 2524 Formae,
quas pudor induit, ab alia in aliam culturam variant. Ubique tamen
ipse dignitatis spiritualis homini propriae permanet praesensio.
Nascitur expergefactione conscientiae subiecti. Pueros et
adulescentes docere pudorem est personae humanae suscitare
observantiam. 2525 Puritas christiana
purificationem socialis atmospherae postulat. A communicationis
socialis mediis informationem exigit quae observantiae et
discretionis habeant curam. Cordis puritas ab erotismo liberat
grassante et spectacula amovet quae insanae curiositati et indecoris
imaginibus favent. 2526 Id, quod morum
permissivus animus appellatur, super erroneum sistit conceptum
humanae libertatis; haec, ad se aedificandam, eget ut prius se lege
morali educari permittat. Oportet ab educationis responsabilibus
postulare ut iuvenibus tribuant institutionem, quae veritatem,
qualitates cordis et dignitatem moralem et spiritualem hominis
observet. 2527 « Bonum Christi nuntium
hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat, et errores ac
mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat et
removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat. Animi
ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis divitiis
velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo
restaurat ». 401
Compendium 2528 « Omnis, qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in
corde suo » (Mt 5,28). 2529
Nonum praeceptum contra cupiditatem seu concupiscentiam carnalem ad
vigilantiam excitat. 2530 Pugna
contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et
exercitium temperantiae. 2531
Puritas cordis nobis Deum videre praebebit: eadem hinc iam nobis
praebet ut omnia secundum Deum videamus.
2532 Cordis purificatio orationem exigit, castitatis
exercitium, puritatem intentionis et intuitus.
2533 Puritas cordis postulat pudorem, qui patientia est,
modestia et discretio. Pudor intimitatem praeservat personae.
(388) Cf 1 Io 2,16 (Vulgata).
(389) Cf Gal 5,16.17.24; Eph 2,3.
(390) Cf Gn 3,11.
(391) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 5: DS 1515.
(392) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem,
55: AAS 78 (1986) 877-878.
(393) Hermas, Pastor, 27, 1 (mandatum 2, 1): SC 53,
146 (Funk 1, 70). (394) Cf
1 Thess 4,3-9; 2 Tim 2,22.
(395) Cf 1 Thess 4,7; Col 3,5; Eph 4,19.
(396) Cf Tit 1,15; 1 Tim 1,3-4; 2 Tim 2,23-26.
(397) Sanctus Augustinus, De fide et Symbolo, 10, 25: CSEL
25, 32 (PL 40, 196). (398)
Cf 1 Cor 13,12; 1 Io 3,2.
(399) Cf Rom 12,2; Col 1,10.
(400) Sanctus Augustinus, Confessiones, 6, 11, 20: CCL 27, 87
(PL 32, 729-730). (401)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 58: AAS
58 (1966) 1079. |