CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
2558 « Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo
Apostolorum profitetur (pars prima) et in liturgia celebrat
sacramentali (pars secunda), ut fidelium vita Christo fiat in
Spiritu Sancto conformis ad gloriam Dei Patris (pars tertia).
Hoc igitur mysterium exigit ut fideles illud credant, illud
celebrent et ex illo vivant in relatione viva et personali cum Deo
vivo et vero. Haec relatio est oratio.
QUID EST ORATIO?
« Pro me oratio est impetus cordis, est simplex
intuitus ad caelum missus, clamor est gratitudinis et amoris tam in
probatione quam in gaudio ».1
Oratio tamquam donum Dei
2559 « Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae
consentanea sunt postulatio a Deo ».2 Unde loquimur
orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis
altitudine an « de profundis » (Ps 130,1) cordis humilis et
contriti? Qui humiliatur, exaltatur.3 Humilitas
est orationis fundamentum. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus »
(Rom 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum
gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei.4
2560 « Si scires donum Dei! » (Io 4,10). Orationis
mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad
nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis
creaturae humanae, Ipse primus est qui nos quaerat et bibere petat.
Iesus sitit, Eius petitio e profunditatibus venit Dei qui nos
desiderat. Oratio, sive id scimus sive nescimus, occursus est sitis
Dei et sitis nostrae. Deus sitit nos Ipsum sitire.5
2561 « Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam »
(Io 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum,
responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: « Me
dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas,
cisternas dissipatas » (Ier 2,13), fidei responsio ad
gratuitam salutis Promissionem,6 responsio amoris ad
unici Filii sitim.7 Oratio tamquam
Foedus 2562 Unde hominis venit
oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat
homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de
anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde (plus
quam millies). Cor orat. Si idem longe est a Deo, vana est
orationis expressio. 2563 Cor mansio est
ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem:
quo « descendo »). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile
nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud
perscrutari et cognoscere. Locus est decisionis, in profundissimis
nostrarum psychicarum tendentiarum. Veritatis est locus, ubi vitam
eligimus vel mortem. Idem locus est occursus, propterea quod, ad Dei
imaginem cum simus, in relatione vivimus: locus est Foederis.
2564 Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et
hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a
nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate
humana Filii Dei hominis facti. Oratio
tamquam communio 2565 In Novo
Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre
infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto.
Gratia Regni est « Sanctae regiaeque Trinitatis [...] totamque Se
cum tota mente miscentis, contemplatio ».8 Sic orationis
vita est habitualiter esse in Dei ter Sancti praesentia et in
communione cum Eodem. Haec vitae communio semper possibilis est,
quia, per Baptismum, unum sumus effecti cum Christo.9
Oratio est christiana quatenus communio est cum Christo et
dilatatur in Ecclesia quae Eius est corpus. Eius dimensiones illae
sunt amoris Christi.10
(1) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit C, 25r:
Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 389-390.
(2) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De
fide orthodoxa 3, 24]: PTS 12, 167 (PG 94, 1089).
(3) Cf Lc 18,9-14.
(4) Cf Sanctus Augustinus, Sermo 56, 6, 9: ed. P. Verbraken:
Revue Bénédictine 68 (1958) 31 (PL 38, 381).
(5) Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 25: SC 358,
261 (PG 36, 398); Sanctus Augustinus, De diversis quaestionibus
octoginta tribus, 64, 4: CCL 44A, 140 (PL 40, 56).
(6) Cf Io 7,37-39; Is 12,3; 51,1.
(7) Cf Io 19,28; Zach 12,10; 13,1.
(8) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 16, 9: PG 35, 945.
(9) Cf Rom 6,5.
(10) Eph 3,18-21. |