CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT PRIMUM ORATIONIS REVELATIO
ARTICULUS 2 IN PLENITUDINE TEMPORIS
2598 Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro
factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti
per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est
ad sanctum Dominum Iesum nos accedere sicut ad rubum ardentem: Ipsum
imprimis in oratione contemplari, deinde auscultare quomodo Ille nos
orare doceat, ad cognoscendum, denique, quomodo Ille nostram
exaudiat orationem. Iesus orat
2599 Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis
cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae
« magna » Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur
suo.51 Ipse verbis orat et rhythmis orationis populi Sui,
in synagoga Nazareth et in Templo. Sed Eius oratio ex secretiore
oritur fonte, sicut Ipse id, aetate duodecim annorum, praesentire
sinit: « In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse » (Lc
2,49). Hic revelari incipit novitas orationis in temporum
plenitudine: filialis oratio, quam Pater e filiis exspectabat
Suis, denique ducetur in vitam ab Ipso Filio unico in Eius
humanitate cum hominibus et pro hominibus.
2600 Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus
Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante
missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium
praebeat in Eius Baptismo52 atque in Eius
Transfiguratione,53 et priusquam per Suam passionem
consilium amoris Patris adimpleat.54 Orat etiam ante
momenta definitiva quae Apostolorum Eius devincient missionem:
antequam Duodecim eligat et vocet,55 antequam Petrus Eum
tamquam « Christum Dei » confiteatur56 atque ne principis
Apostolorum fides deficiat in tentatione.57 Iesu oratio
ante salutis eventus, quos Pater ab Eo petit adimplendos, humilis et
confidens est deditio Eius humanae voluntatis in voluntatem Patris
amore plenam. 2601 « Cum esset [Iesus] in
loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum:
"Domine, doce nos orare" » (Lc 11,1). Nonne Christi
discipulus, suum Magistrum prius contemplans orantem, cupit orare?
Tunc potest id discere ab orationis Magistro. Contemplantes
et auscultantes Filium, filii discunt Patrem orare.
2602 Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem,
potissimum noctu, ad orandum.58 In oratione Sua
homines portat, propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique
sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum offerendo. Ipse,
Verbum quod « carnem assumpsit », in Sua oratione humana totum id
participat quod « fratres Eius »59 experiuntur in vita;
eorum compatitur infirmitatibus ut eos ab illis liberet.60
Ad hoc Pater Eum misit. Eius verba Eiusque opera tunc apparent
tamquam visibilis manifestatio Eius orationis « in abscondito ».
2603 Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio,
orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit
gratiarum actione. In priore,61 Iesus Patrem confitetur,
Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis
abscondit qui se sapientes putabant atque ea prorsus « parvulis »
revelavit (pauperibus beatitudinum). Eius commotio « Ita, Pater! »
intimum exprimit Eius cordis, Eius adhaesionis « beneplacito »
Patris, quasi echo illius « Fiat » Matris Eius in Ipsius
conceptione et quasi prolusio illius quem Ipse Patri in Sua dicet
agonia. Tota Iesu oratio in hac amore plena est adhaesione Eius
cordis humani « mysterio voluntatis » Patris.62
2604 Altera oratio a sancto Ioanne refertur63 ante
Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater,
gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam
petitionem semper exaudire; atque Iesus statim addit: « Ego autem
sciebam quia semper me audis », quod implicat Iesum, e parte Sua,
constanter petere. Sic Iesu oratio ducta a gratiarum actione
nobis revelat quomodo sit petendum: priusquam donetur donum,
Iesus Ei adhaeret qui donat quique in donis Suis Se donat. Donator
dono largito est pretiosior, Ipse est « Thesaurus » et in Eo est cor
Filii Eius; donum donatur « per additionem ».64
Iesu « sacerdotalis » oratio65 in Oeconomia salutis locum
obtinet singularem. Eadem considerabitur in fine primae sectionis.
Ipsa utique semper actualem nostri Summi Sacerdotis revelat
orationem atque simul continet quod Ipse nos docet in nostra ad
Patrem oratione, quae in secunda explicabitur sectione.
2605 Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet
consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit
profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater...
non mea voluntas, sed Tua »: Lc 22,42), sed usque ad Sua
ultima verba in cruce, ubi orare Seseque donare nonnisi unum
sunt: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt » (Lc
23,34); « Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso » (Lc
23,43); « Mulier, ecce filius tuus. [...] Ecce mater tua » (Io
19,26-27); « Sitio » (Io 19,28); « Deus meus, ut quid
dereliquisti me? » (Mc 15,34);66 « Consummatum est
» (Io 19,30); « Pater, in manus Tuas commendo spiritum meum »
(Lc 23,46), usque ad illam « vocem magnam » qua tradens
spiritum exspiravit.67 2606
Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et
mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc
Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et,
ultra omnem spem, illas exaudit Suum resuscitans Filium. Sic drama
orationis in creationis et salutis Oeconomia adimpletur et
consummatur. Psalterium nobis clavem huius dramatis praebet in
Christo. In hodie Resurrectionis, Pater dicit: « Filius meus est tu;
ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes
hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » (Ps
2,7-8).68
Epistula ad Hebraeos locutionibus exprimit dramaticis
quomodo Iesu oratio victoriam operetur salutis: « Qui in diebus carnis
Suae, preces supplicationesque ad Eum, qui possit salvum Illum a morte
facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro Sua
reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est,
oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus Sibi
auctor salutis aeternae » (Heb 5,7-9).
Iesus orare docet
2607 Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via
nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium
explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam
paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad
Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab
illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt
Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc
novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in
Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et
de Spiritu Sancto. 2608 Inde a sermone
montano, Iesus de cordis conversione insistit: de
reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare
praesentetur,69 de amore inimicorum et oratione pro
persequentibus,70 de orando Patrem « in abscondito » (Mt
6,6), de non repetendo saepius in multiloquio,71 de
parcendo ex imo corde in oratione,72 de cordis puritate
et Regni inquisitione.73 Haec conversio tota ad Patrem
dirigitur, ipsa filialis est. 2609 Cor,
sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide. Fides
adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus.
Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem
aperit accessum. Ipse a nobis petere potest ut « quaeramus » et «
pulsemus », quia Ipse porta est et via.74
2610 Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius
recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: « Omnia
quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » (Mc
11,24). Talis est orationis vis, « omnia possibilia credenti » (Mc
9,23), fide quae non haesitat.75 Quo Iesus tristitia
afficitur « propter incredulitatem » Suorum propinquorum (Mc
6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum,76 eo
etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani77
et mulieris Chananaeae.78 2611
Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur « Domine,
Domine », sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris.79
Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio divino
sollicitudinem in oratione ferant.80
2612 In Iesu « appropinquavit Regnum Dei » (Mc 1,15),
Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam.
Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et qui venit
in memoria Ipsius primi Adventus in humilitate carnis et in spe
Ipsius secundi reditus in gloria.81 Oratio discipulorum,
in communione cum eorum Magistro, est dimicatio, atque in oratione
vigilando ingressus in tentationem non fit.82
2613 Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto
Luca traduntur: Prima, « amicus importunus »,83
ad instantem invitat orationem: « Pulsate, et aperietur vobis
». Sic oranti Pater de caelo dabit, quidquid ille necessarium habet,
et maxime Spiritum Sanctum qui omnia continet dona.
Secunda, « vidua importuna »,84 ut centrum habet unam e
qualitatibus orationis: « oportet semper orare et non deficere »,
cum fidei patientia. « Verumtamen Filius hominis veniens,
putas, inveniet fidem in terra? ». Tertia, «
Pharisaeus et publicanus »,85 ad cordis orantis respicit
humilitatem: « Deus, propitius esto mihi peccatori ». Ecclesia
non desinit hanc orationem facere suam: « Kyrie eleison! ».
2614 Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte
concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse
debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit.
Nunc novum est « petere in nomine Eius ».86 Fides
in Eum discipulos in cognitionem Patris introducit, quia Iesus est «
Via et Veritas et Vita » (Io 14,6). Fides suum fert fructum
in amore: Eius verbum servare, Eius praecepta, cum Ipso manere in
Patre qui nos in Ipso diligit usque ad manendum in nobis. In hoc
Novo Foedere, certitudo nos in nostris exaudiri petitionibus, super
Iesu fundatur orationem.87 2615
Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis
praebet « alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum,
Spiritum veritatis » (Io 14,16-17). Haec orationis eiusque
condicionum novitas apparet per discessus salutationem.88
In Spiritu Sancto, oratio christiana est amoris communio cum Patre,
non solum per Christum, sed etiam in Ipso: « Usque modo non
petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium
vestrum sit plenum » (Io 16,24). Iesus
orationem exaudit 2616 Ad Iesum
oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa
quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus
exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso;89 a
Iairo;90 a Chananaea;91 a bono latrone92)
vel silentio (a ferentibus paralyticum;93 ab
haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum;94 lacrimis et
unguento mulieris peccatricis95). Instans caecorum
petitio: « Miserere nostri, fili David » (Mt 9,27) vel « Fili
David Iesu, miserere mei » (Mc 10,47) iterum in traditione
sumitur Orationis ad Iesum: « Iesu, Christe, Fili Dei,
Domine, miserere mei, peccatoris! ». Aegritudines sanando vel
peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum
fide deprecatur: « Vade in pace; fides tua te salvum fecit! ».
Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones
mirabiliter compendiat: « Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in
nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo
et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis ».96
Oratio Virginis Mariae
2617 Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis
temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus
Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti
cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione,97
in Pentecoste pro formatione Ecclesiae, corporis Christi.98
Donum Dei, in fide Eius humilis ancillae invenit acceptionem quam
Ipse a temporum initio exspectabat. Illa, quam Omnipotens « gratia
plenam » effecit, respondet totali sui ipsius oblatione: « Ecce
ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». « Fiat »
christiana est oratio: esse totaliter Eius quia Ipse totaliter
noster est. 2618 Evangelium nobis revelat
quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana,99
Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi
alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae,
Sponsae Suae, Suum corpus Suumque donat sanguinem. In Novi Foederis
hora, iuxta crucem, 100 exauditur Maria, tamquam Mulier,
Nova Eva, vera « Mater viventium ». 2619
Hac de causa, Mariae canticum, 101 « Magnificat »
latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris
Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei,
canticum actionis gratiarum ob plenitudinem gratiarum in Oeconomia
salutis diffusarum, canticum « pauperum » quorum spes impleta est
per adimpletionem promissionum factarum nostris patribus « Abraham
et semini eius in saecula ».
Compendium 2620 In Novo
Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet
oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio
plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem
et absolutam fiduciam ut exaudiatur. 2621
Iesus in Sua doctrina discipulos Suos docet orare corde purificato,
fide viva et perseveranti, audacia filiali. Illos ad vigilantiam
vocat atque invitat ut suas petitiones Deo in Eius praesentent
nomine. Ipse Iesus Christus orationes exaudit quae Ei diriguntur.
2622 Virginis Mariae oratio, in eius « Fiat »
et in eius Magnificat, generosa insignitur sui ipsius totali
oblatione in fide.
(51) Cf Lc 1,49; 2,19.51.
(52) Cf Lc 3,21.
(53) Cf Lc 9,28.
(54) Cf Lc 22,41-44.
(55) Cf Lc 6,12.
(56) Cf Lc 9,18-20.
(57) Cf Lc 22,32.
(58) Cf Mc 1,35; 6,46; Lc 5,16.
(59) Cf Heb 2,12.
(60) Cf Heb 2,15; 4,15.
(61) Cf Mt 11,25-27 et Lc 10,21-22.
(62) Cf Eph 1,9.
(63) Cf Io 11,41-42.
(64) Cf Mt 6,21.33.
(65) Cf Io 17. (66)
Cf Ps 22,2. (67) Cf
Mc 15,37; Io 19,30.
(68) Cf Act 13,33.
(69) Cf Mt 5,23-24.
(70) Cf Mt 5,44-45.
(71) Cf Mt 6,7.
(72) Cf Mt 6,14-15.
(73) Cf Mt 6,21.25.33.
(74) Cf Mt 7,7-11.13-14.
(75) Cf Mt 21,21.
(76) Cf Mt 8,26.
(77) Cf Mt 8,10.
(78) Cf Mt 15,28.
(79) Cf Mt 7,21.
(80) Cf Mt 9,38; Lc 10,2; Io 4,34.
(81) Cf Mc 13; Lc 21,34-36.
(82) Cf Lc 22,40.46.
(83) Cf Lc 11,5-13.
(84) Cf Lc 18,1-8.
(85) Cf Lc 18,9-14.
(86) Cf Io 14,13.
(87) Cf Io 14,13-14.
(88) Cf Io 14,23-26; 15,7.16; 16,13-15.23-27.
(89) Cf Mc 1,40-41.
(90) Cf Mc 5,36.
(91) Cf Mc 7,29.
(92) Cf Lc 23,39-43.
(93) Cf Mc 2,5.
(94) Cf Mc 5,28.
(95) Cf Lc 7,37-38.
(96) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 85, 1: CCL 39,
1176 (PL 36, 1081); cf Institutio generalis de liturgia Horarum,
7: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1973) p. 24.
(97) Cf Lc 1,38.
(98) Cf Act 1,14.
(99) Cf Io 2,1-12.
(100) Cf Io 19,25-27.
(101) Cf Lc 1,46-55. |