CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT PRIMUM ORATIONIS REVELATIO
ARTICULUS 3 IN TEMPORE ECCLESIAE 2623
Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui
« erant omnes pariter in eodem loco » (Act 2,1), Eum
exspectantes « omnes [...] perseverantes unanimiter in oratione » (Act
1,14). Spiritus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus
dixit, 102 eam etiam ad orationis vitam est formaturus.
2624 In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant
[...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in
fractione panis et orationibus » (Act 2,42). Colligatio
characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica
et consignata caritate, ipsa in Eucharistia nutritur. 2625
Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in
Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim
psalmorum, ab earum adimpletione in Christo 103
procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum Eius Ecclesiae
commemorat oranti, illam etiam deducit in omnem veritatem novasque
suscitat formulas quae inscrutabile Christi expriment mysterium,
quod in vita, in sacramentis et in Eius Ecclesiae missione operatur.
Hae formulae in magnis traditionibus liturgicis et spiritualibus
explicabuntur. Orationis formae, quales Scripturae
apostolicae revelant canonicae, normativae permanebunt pro oratione
christiana. I.
Benedictio et adoratio 2626 Benedictio
imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est
occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque
coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei:
quia Deus benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Ei
qui omnis benedictionis est fons. 2627 Duae formae
fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a
Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe
qui nobis benedixit); 104 tum gratiam supplicat Spiritus
Sancti qui per Christum a Patre descendit (Ipse nobis benedicit).
105 2628 Adoratio est prima habitudo
hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem
extollit Domini qui nos fecit 106 et omnipotentiam
Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio
coram « Rege gloriae » 107 et silentium obsequiosum coram
Deo qui « semper [...] maior est ». 108 Adoratio Dei ter
Sancti et sublimiter amabilis confundit humilitate atque securitatem
supplicationibus nostris praebet.
II. Oratio petitionis 2629 Supplicationis
lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere,
expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et
etiam « in oratione concertare ». 109 Sed forma
frequentissima, quippe quae maxime spontanea, est petitio. Per
petitionis orationem conscientiam patefacimus nostrae relationis cum
Deo: ut creaturae, nostra non sumus origo, neque adversitatum
domini, neque noster ultimus finis, sed etiam ut peccatores, scimus,
utpote christiani, nos a Patre nostro averti. Petitio est iam quidam
ad Eum reditus. 2630 Novum Testamentum fere non
continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento
frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio
fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie
convertere nos oporteat. Petitio christiana ab alia oritur
profunditate, ab illa quam sanctus Paulus appellat gemitum:
est ille creaturae quae « congemiscit et comparturit » (Rom
8,22), est etiam noster qui exspectat « redemptionem corporis
nostri. Spe enim salvi facti sumus » (Rom 8,23-24), sunt
denique gemitus inenarrabiles Ipsius Spiritus Sancti qui « adiuvat
infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom
8,26). 2631 Veniae petitio primus est orationis
petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi
peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae
praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis cum
Patre et Eius Filio Iesu Christo et ad invicem: 110 tunc
« quodcumque petierimus, accipimus ab Eo » (1 Io 3,22).
Veniae petitio praevia est liturgiae eucharisticae, sicut etiam
orationi personali. 2632 Petitio christiana habet, ut
centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum
Iesu doctrinam. 111 Hierarchia in petitionibus habetur:
imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et
ad cooperandum Adventui eius. Haec cum Christi et Spiritus Sancti
missione cooperatio, quae nunc est illa Ecclesiae, obiectum est
orationis communitatis apostolicae. 112 Oratio Pauli,
apostoli per excellentiam, nobis revelat quomodo divina omnium
Ecclesiarum sollicitudo orationem christianam debeat animare.
113 Oratione, omnis baptizatus adlaborat ad Regni Adventum.
2633 Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur
omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus
qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus
quas Patri in Eius offerimus Nomine. 114 Hac securitate,
Iacobus 115 et Paulus nos hortantur ad orandum in omni
occasione. 116
III. Oratio intercessionis 2634 Intercessio
oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse
unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter
pro peccatoribus. 117 Ipse « salvare in perpetuum potest
accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum
pro eis » (Heb 7,25). Ipse Spiritus Sanctus « interpellat
[...], quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom
8,26-27). 2635 Intercedere, petere pro aliis, proprium
est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In
Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat:
expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non
considerat « quae sua sunt, [...] sed et ea, quae aliorum » (Phil
2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt. 118
2636 Priores christianae communitates intense secundum hanc
partitionis vixerunt formam. 119 Apostolus Paulus eas hoc
modo suum Evangelii ministerium participare facit, 120
sed etiam pro eis intercedit. 121 Christianorum
intercessio limites non agnoscit: « pro omnibus hominibus, pro [...]
omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1), pro
persecutoribus, 122 pro salute illorum qui Evangelium
reiiciunt. 123
IV. Oratio actionis gratiarum 2637 Gratiarum
actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id
manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis
opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam
iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius
gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum
Capitis. 2638 Sicut in oratione petitionis, quilibet
eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum
effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur
actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. «
In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu
erga vos » (1 Thess 5,18). « Orationi instate, vigilantes in
ea in gratiarum actione » (Col 4,2).
V. Laudis oratio 2639 Laus forma est orationis
quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter
Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE
EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide
diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum
nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei, 124
testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem
Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas
ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: « Unus Deus Pater,
ex quo omnia et nos in Illum » (1 Cor 8,6). 2640
Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi
commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus
Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis
Hierosolymitanae, 125 claudi a Petro et Ioanne sanati,
126 turbae quae Deum propterea glorificat, 127
gentilium Pisidiae qui « gaudebant et glorificabant verbum Domini »
(Act 13,48). 2641 « Loquentes vobismetipsis in
psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes
in cordibus vestris Domino » (Eph 5,19). 128 Sicut
Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates
christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes
mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica
ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo:
Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius
Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam. 129
Ab his « mirabilibus » totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit,
Dei laus. 130 2642 Revelatio eorum « quae
oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae
caelestis, 131 sed etiam intercessione « testium »
(martyrum). 132 Prophetae et sancti, omnes qui in terra
propter Iesu testimonium interfecti sunt, 133 turba
immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos
praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super
Thronum et Agni. 134 In communione cum eis, Ecclesia
terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In
petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et
gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit.
135 Sic fides est pura laus. 2643 Eucharistia
omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio
munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; 136
eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est «
sacrificium laudis ». Compendium
2644 Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia
suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat,
suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes:
benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et
laudem. 2645 Quia Deus ei benedicit, potest cor
hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.
2646 Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni
quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.
2647 Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis.
Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.
2648 Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et
quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae
illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In
omnibus gratias agite » (1 Thess 5,18). 2649
Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se
Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia
IPSE EST.
(102) Cf Io 14,26.
(103) Cf Lc 24,27.44.
(104) Cf Eph 1,3-14; 2 Cor 1,3-7; 1 Pe 1,3-9.
(105) Cf 2 Cor 13,13; Rom 15,5-6.13; Eph
6,23-24. (106) Cf Ps
95,1-6. (107) Cf Ps
24,9-10. (108) Sanctus
Augustinus, Enarratio in Psalmum 62, 16: CCL 39, 804 (PL 36,
758). (109) Cf Rom
15,30; Col 4,12.
(110) Cf 1 Io 1,7–2,2.
(111) Cf Mt 6,10.33; Lc 11,2.13.
(112) Cf Act 6,6; 13,3.
(113) Cf Rom 10,1; Eph 1,16-23; Phil 1,9-11;
Col 1,3-6; 4,3-4.12.
(114) Cf Io 14,13.
(115) Cf Iac 1,5-8.
(116) Cf Eph 5,20; Phil 4,6-7; Col 3,16-17;
1 Thess 5,17-18. (117)
Cf Rom 8,34; 1 Io 2,1; 1 Tim 2,5-8.
(118) Cf Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf
Act 7,60; Lc 23,28.34.
(119) Cf Act 12,5; 20,36; 21,5; 2 Cor 9,14.
(120) Cf Eph 6,18-20; Col 4,3-4; 1 Thess 5,25.
(121) Cf 2 Thess 1,11; Col 1,3; Phil 1,3-4.
(122) Cf Rom 12,14.
(123) Cf Rom 10,1.
(124) Cf Rom 8,16.
(125) Cf Act 2,47.
(126) Cf Act 3,9.
(127) Cf Act 4,21.
(128) Cf Col 3,16.
(129) Cf Phil 2,6-11; Col 1,15-20; Eph 5,14;
1 Tim 3,16; 6,15-16; 2 Tim 2,11-13.
(130) Cf Eph 1,3-14; 3,20-21; Rom 16,25-27; Ids
24-25. (131) Cf Apc
4,8-11; 5,9-14; 7,10-12.
(132) Cf Apc 6,10.
(133) Cf Apc 18,24.
(134) Cf Apc 19,1-8.
(135) Cf Iac 1,17.
(136) Cf Mal 1,11. |