CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO
2650 Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non
reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod
Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc
vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam (sanctam
Traditionem), Dei filios in credenti et oranti Ecclesia 137
orare docet. 2651 Orationis christianae
traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei,
praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba
Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda
penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur. 138
(137) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8:
AAS 58 (1966) 821. (138)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 821. |