CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO
ARTICULUS 1 AD ORATIONIS FONTES 2652
Spiritus Sanctus est « aqua viva » quae, in corde orantis, « salit
in vitam aeternam ». 139 Idem nos docet eam accipere in
ipso fonte: Christo. In vita autem christiana, fontis habentur
canales, in quibus Christus nos exspectat ut nos Spiritu Sancto
adaquet: Verbum Dei 2653 Ecclesia «
christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut
frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu
Christi" (Phil 3,8) ediscant [...]. Meminerint autem
orationem concomitari debere sacrae Scripturae lectionem, ut fiat
colloquium inter Deum et hominem; nam "Illum alloquimur, cum oramus;
Illum audimus, cum divina legimus oracula" ». 140
2654 Patres spirituales, paraphrasi Mt 7,7
interpretantes, sic cordis a Verbo Dei in oratione enutriti
compendiant dispositiones: « Quaerite legendo, et invenietis
meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando ».
141 Liturgia Ecclesiae 2655 Missio
Christi et Spiritus Sancti, qui, in sacramentali Ecclesiae liturgia,
salutis mysterium annuntiat, efficit actuale et communicat, in corde
prosequitur oranti. Patres spirituales quandoque cor altari
comparant. Oratio liturgiam reddit interiorem et sibi propriam, eius
perdurante celebratione et post eius celebrationem. Oratio, etiam
cum in vitam ducitur « in abscondito » (Mt 6,6), semper est
Ecclesiae oratio, eadem communio est cum Sanctissima Trinitate.
142 Virtutes theologales 2656
Ingressus fit in orationem sicut in liturgiam: per portam angustam
fidei. Vultum Domini, per Eius praesentiae signa, quaerimus et
exoptamus, Eius verbum audire volumus et custodire. 2657
Spiritus Sanctus, qui nos liturgiam celebrare docet in exspectatione
reditus Christi, nos instituit ut in spe oremus. Vicissim,
oratio Ecclesiae et oratio personalis nostram alunt spem. Psalmi
omnino peculiariter, suo sermone concreto et vario, nos docent in
Deo spem nostram defigere: « Exspectans exspectavi Dominum, et
intendit mihi » (Ps 40,2). « Deus autem spei repleat vos omni
gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus
Sancti » (Rom 15,13). 2658 « Spes autem non
confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom 5,5).
Oratio, formata a vita liturgica, omnia haurit in amore quo in
Christo diligimur et qui nobis concedit ut Eidem respondeamus
diligendo sicut nos Ipse dilexit. Amor unus est orationis
fons: qui ab eo haurit, orationis culmen attingit:
« Ego Te diligo, Deus meus, et meum unicum desiderium est Te usque ad
extremum vitae meae halitum diligere. Te diligo, Deus infinite amabilis,
et malo mori Te diligendo, quam vivere quin Te diligam. Te diligo,
Domine, et sola gratia, quam a Te postulo, est Te aeterne diligere.
[...] Deus meus, etsi lingua mea singulis momentis nequit dicere, me Te
amare, volo ut cor meum Tibi id repetat quoties respiro ». 143
« Hodie » 2659 Quibusdam momentis
orare discimus Domini Verbum audiendo et Eius Paschale participando
mysterium, sed semper, in uniuscuiusque diei eventibus, Eius
Spiritus nobis offertur qui efficiat ut oriatur oratio. Iesu
doctrina de oratione ad nostrum Patrem in eadem habetur linea ac
illa de providentia: 144 tempus in manibus est Patris; in
praesenti Illum invenimus, neque heri neque cras, sed hodie: «
Utinam hodie vocem Eius audiatis: Nolite obdurare corda vestra » (Ps
95,8). 2660 In uniuscuiusque diei et uniuscuiusque
momenti eventibus orare unum est ex Regni secretis quae revelata
sunt « parvulis », Christi servis, pauperibus beatitudinum. Iustum
et bonum est orare ut Adventus Regni iustitiae et pacis influxum
exerceat in historiae progressu, sed magni momenti etiam est massam
humilium quotidianarum condicionum oratione subigere. Omnes
orationis formae illud possunt esse fermentum cui Dominus Regnum
comparavit. 145 Compendium
2661 Per viventem transmissionem, per Traditionem, Spiritus
Sanctus filios Dei, in Ecclesia, docet orare. 2662
Dei Verbum, Ecclesiae liturgia, fidei, spei et caritatis virtutes
fontes sunt orationis.
(139) Cf Io 4,14. (140)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 25: AAS 58
(1966) 829; cf Sanctus Ambrosius, De officiis ministrorum, 1,
88: ed. N. Testard (Paris 1984) p. 138 (PL 16, 50).
(141) Guigo II Cartusiensis, Scala claustralium, 2, 2: PL
184, 476. Haec tamen verba non accipiuntur in textu editionis
criticae SC 163, 84; vide ibi apparatum criticum.
(142) Cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 9:
Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1973) p. 25.
(143) Sanctus Ioannes Maria Vianney, Oratio, apud B. Nodet,
Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 45.
(144) Cf Mt 6,11.34.
(145) Cf Lc 13,20-21. |