CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT TERTIUM ORATIONIS VITA
2697 Oratio vita est cordis novi. Eadem nos singulis momentis
animare debet. Tamen Illius obliviscimur qui nostra est Vita et
nostrum Totum. Hac de causa, Patres spirituales, in Deuteronomii et
Prophetarum traditione, de oratione insistunt tamquam de «
recordatione Dei », frequenti excitatione « memoriae cordis ». « Dei
recordandum saepius quam respirandum ». 178 Sed orare «
omni tempore » possibile non est, nisi quibusdam momentis oratio
fiat, eam volendo: haec firma sunt tempora orationis christianae in
intensitate et diuturnitate. 2698
Ecclesiae Traditio fidelibus proponit rhythmos orationis destinatos
ad continuam nutriendam orationem. Quidam quotidiani sunt: oratio
matutina et vespertina, ante et post prandium, liturgia Horarum.
Dominica, cuius centrum est Eucharistia, praecipue oratione
sanctificatur. Cyclus anni liturgici eiusque magnae festivitates
rhythmi sunt vitae orationis christianorum fundamentales.
2699 Dominus singulas ducit personas viis et modo quae Ei
placent. Unusquisque fidelis Eidem respondet etiam secundum cordis
sui determinationem et expressiones personales orationis suae. Tamen
traditio christiana tres expressiones vitae orationis retinuit
maiores: orationem vocalem, meditationem et orationem
contemplativam. Illis lineamentum fundamentale est commune: cordis
recollectio. Haec vigilantia ad Verbum custodiendum et ad
permanendum in praesentia Dei efficit ut hae tres expressiones
fortia sint vitae orationis tempora.
(178) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 27 (theologica
1), 4: SC 250, 78 (PG 36, 16). |