CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT TERTIUM ORATIONIS VITA
ARTICULUS 2 ORATIONIS DIMICATIO
2725 Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra.
Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante
Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent:
orationem dimicationem esse. Contra quem? Contra nosmetipsos et
contra dolos Tentatoris qui omnia molitur ad hominem ab oratione
avertendum, ab unione cum Deo eius. Unusquisque orat sicut vivit,
quia unusquisque vivit sicut orat. Si quis habitualiter secundum
Christi Spiritum agere non vult, neque poterit habitualiter in Eius
orare nomine. « Spiritualis dimicatio » novae vitae christiani est
ab orationis dimicatione inseparabilis.
I. Obiectiones ad orationem 2726
In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et
circa nos, conceptionibus orationis erroneis. Quidam in ea
simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis
nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam in habitus et
verba redigunt ritualia. In multorum christianorum inconscio animo,
orare est occupatio quae componi nequit cum omnibus quae agere
debent: tempore carent. Qui Deum oratione quaerunt, cito deficiunt
animo, quia orationem etiam a Spiritu Sancto provenire ignorant et
non ab illis solis. 2727 Etiam debemus
obsistere modis cogitandi « mundi huius »; isti nos
penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset
verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est
quod nostram conscientiam nostrumque inconscium superat animum);
valores productionis et proventus (oratio productiva non est, ergo
est inutilis); sensualismus et commoditates tamquam criteria veri,
boni et pulchri (sed oratio, « amor Pulchritudinis » [philocália],
a gloria Dei viventis et veri est capta); in reactione contra
activismum, ecce oratio tamquam fuga mundi praesentata (sed oratio
christiana exitus ab historia non est neque divortium cum vita).
2728 Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas
tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi
defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non
omnia Domino dedimus, quia « possessiones multas » habemus, 194
frustrationi quia secundum nostram propriam voluntatem non
exaudimur, vulneri nostrae superbiae quae in nostra tamquam
peccatores induratur indignitate, falsae perceptioni quoad
gratuitatem orationis etc. Conclusio semper est eadem: ad quid
orandum? Ad haec vincenda obstacula, oportet humilitate, fiducia et
perseverantia dimicare.
II. Humilis vigilantia cordis Coram
orationis difficultatibus 2729
Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio.
Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest
profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica
vel personali), in meditatione et in oratione contemplativa.
Procedere ad mentis evagationes persequendas in earum esset incidere
insidias, cum in nostrum redire sufficiat cor: mentis evagatio nobis
revelat id cui sumus astricti et haec adquisitio conscientiae
humilis coram Deo nostrum amorem debet excitare potiorem erga Eum,
Ei nostrum resolute offerentes cor ut illud Ipse purificet. Ibi
ponitur dimicatio, electio Domini cui serviendum est. 195
2730 Positive dimicatio contra nostrum possessivum et
dominatorem animum est vigilantia, cordis sobrietas. Cum
Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius
Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: ad « Hodie ». Sponsus
venit media nocte; lux, quae exstingui non debet, est illa fidei: «
De Te dixit cor meum: "Exquirite faciem meam" » (Ps 27,8).
2731 Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt
orare, est siccitas. Partem constituit orationis in qua cor
est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et
affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est fidei purae, quae
fideliter cum Iesu permanet in agonia et sepulcro. Granum frumenti,
« si [...] mortuum fuerit, multum fructum affert » (Io
12,24). Si siccitas defectui debetur radicis, quia verbum super
petram cecidit, dimicatio ad conversionem refertur. 196
Coram tentationibus in oratione 2732
Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus.
Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia
de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere
aestimantur, sese tamquam primaria exhibent; iterum tunc est
momentum veritatis cordis et eius amoris potioris. Interdum ad
Dominum vertimur tamquam ad ultimum recursum; at numquid id vere
creditur? Interdum Dominum tamquam foedere sociatum sumimus, sed cor
adhuc in arrogantia permanet. In omnibus casibus, noster fidei
defectus revelat, nos illam humilis cordis nondum habere
dispositionem: « Sine me nihil potestis facere » (Io 15,5).
2733 Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia.
Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt
formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis
debetur negligentiae. « Spiritus [...] promptus est, caro autem
infirma » (Mt 26,41). Quo ex maiore quis decidit altitudine,
eo maiore afficitur malo. Animi defectio, dolorosa, aversa est
arrogantiae frons. Qui humilis est, suam non demiratur miseriam,
ipsa eum ad maiorem ducit fiduciam, ad firmum in constantia
manendum.
III. Filialis fiducia 2734
Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione. 197
Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis, in
intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt,
quia cogitant suam petitionem non exaudiri. Hic duae ponuntur
quaestiones: Cur cogitamus nostram petitionem exauditam non esse?
Quomodo nostra oratio exauditur, est « efficax »?
Cur non exaudiri querimur? 2735
Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere.
Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus
gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit
grata. E contra, effectum nostrae petitionis exigimus videre.
Quaenam est igitur imago Dei quae nostram movet orationem: medium
adhibendum an Pater Domini nostri Iesu Christi?
2736 Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet
nescimus » (Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »?
Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab
Eo, 198 sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius
filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum
Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius
desiderium. 199 2737 « Non
habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo
quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » (Iac
4,2-3). 200 Si corde petimus diviso, « adultero »,
201 Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum,
nostram vitam. « Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad
invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"? » (Iac
4,5). Deus noster est « zelotes » nostri, id quod signum est
veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et
exaudiemur:
« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim
exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in
oratione ». 202
Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum,
quo possimus capere, quod praeparat dare ». 203
Quomodo oratio nostra efficax sit?
2738 Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem
inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per
excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii.
Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, cum Eius
consilio amoris erga homines. 2739 Apud
sanctum Paulum, haec fiducia audax est, 204 fundata super
oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis
Suum Filium donavit unicum. 205 Cordis orantis
transformatio petitioni nostrae est prima responsio.
2740 Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit
efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia
Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud
filiorum adoptionis donis adhaereat potius quam Donanti?
2741 Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum
profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt
in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione,
et hac de causa intercedere non desinit pro nobis ad Patrem.
206 Si nostra oratio est cum illa Iesu firmiter coniuncta in
fiducia et audacia filiali, totum id, quod in Eius petimus nomine,
obtinemus, multo magis quam hoc vel illud: Ipsum Spiritum Sanctum,
qui omnia continet dona.
IV. In amore perseverare 2742 «
Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17), « gratias agentes
semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
» (Eph 5,20), « per omnem orationem et obsecrationem orantes
omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et
obsecratione pro omnibus sanctis » (Eph 6,18). « Semper
quidem operari, vigilare, ieiunare, non fuit nobis praeceptum; at
sine intermissione orare Lex sanxit ». 207 Hic ardor
indefessus non nisi ab amore potest provenire. Contra nostram
segnitiem et nostram pigritiam, dimicatio orationis illa est
amoris humilis, fidentis et perseverantis. Hic amor nostra
aperit corda ad tres fidei evidentias, luminosas et vivificantes.
2743 Orare semper possibile est: christiani tempus est
illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » (Mt
28,20), quaecumque sunt procellae. 208 Nostrum tempus in
manu est Dei:
« Licet etiam viro in foro versanti aut iter facienti
attente precari: alteri itidem in officina sedenti ac coria suenti
animam ad Deum erigere: licet servo obsonanti, ac sursum deorsum
cursitanti, vel in culina ministranti [...] precationem intentam ex imo
pectore ciere ». 209
2744 Orare vitalis necessitas
est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos
a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati.
210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si cor
nostrum longe est ab Eo?
« Nihil enim precationi aequale: ea quippe est quae ex
impossibilibus possibilia facit, ex difficilibus facilia [...].
Impossibile est [...] hominem [...] precantem [...] umquam in peccatum
incidere ». 211 « Qui orat, certo salvatur; qui non orat,
certo damnatur ». 212
2745 Oratio et vita christianae
sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem
abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti
conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti in
Spiritu Sancto qui nos semper magis Christo Iesu conformat. De eodem
erga omnes homines amore, de hoc amore quo Iesus nos dilexit. « Ut
quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Haec mando
vobis, ut diligatis invicem » (Io 15,16-17).
« Ille sine intermissione orat, qui debitis operibus
orationem iungit, orationique convenientes actiones; istud enim, sine
intermissione orate, hoc uno modo ut praeceptum possibile possumus
accipere ». 213
V. Oratio
Horae Iesu 2746 Iesus, cum Eius
venisset Hora, Patrem orat. 214 Eius oratio, longissima
quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et
salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque
Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet illa Eius, sicut
etiam Eius Pascha, quod, cum « semel pro semper » evenerit, praesens
permanet in Ecclesiae Eius liturgia. 2747
Traditio christiana eam merito orationem appellat « sacerdotalem »
Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab
Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu (« Paschate ») in quo
Ipse totus ad Patrem plene « consecratur ». 215
2748 In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso «
recapitulatur »: 216 Deus et mundus, Verbum et caro, vita
aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit,
discipuli praesentes et qui in Eum credent per verbum eorum,
exinanitio et gloria. Oratio est Unitatis.
2749 Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut
Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem.
Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum
consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, totus
traditur Patri et simul cum libertate excelsa Se exprimit 217
propter potestatem quam Pater Ei dedit in omnem carnem. Filius, qui
est factus Servus, est Dominus, Pantocrátor. Noster Summus
Sacerdos, qui pro nobis orat, est etiam Ille qui in nobis orat et
Deus qui nos exaudit. 2750 Sanctum Nomen
Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem
quam Ipse nos docet: « Pater noster! ». Eius oratio sacerdotalis, ab
intus, magnas petitiones orationis « Pater » inspirat: curam de
Nomine Patris, 218 ardorem Regni Eius (gloriae 219),
adimpletionem voluntatis Patris, Eius consilii salutis, 220
et liberationem a malo. 221 2751
In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet
inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » 222 quae
ipsum mysterium est vitae orationis.
Compendium 2752 Oratio nisum
praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris
dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali
dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum
Christi agendum: unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque
vivit sicut orat. 2753 In
orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis
conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae
nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium
suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere
oportet humilitate, fiducia et perseverantia.
2754 Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt
evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et
vigilantia cordis. 2755 Duae
frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia,
quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi
debetur et ad animi ducit defectionem.
2756 Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus,
non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos
de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus.
2757 « Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17).
Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et
vita christiana sunt inseparabiles. 2758
Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis »
appellata, 223 totam creationis et salutis
compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis
« Pater noster ».
(194) Cf Mc 10,22.
(195) Cf Mt 6,21.24.
(196) Cf Lc 8,6.13.
(197) Cf Rom 5,3-5.
(198) Cf Mt 6,8.
(199) Cf Rom 8,27.
(200) Cf totus contextus Iac 1,5-8; 4,1-10; 5,16.
(201) Cf Iac 4,4.
(202) Evagrius Ponticus, De oratione, 34: PG 79,1173.
(203) Sanctus Augustinus, Epistula 130, 8, 17: CSEL 44, 59
(PL 33, 500). (204) Cf
Rom 10,12-13. (205) Cf
Rom 8,26-39. (206) Cf
Heb 5,7; 7,25; 9,24.
(207) Evagrius Ponticus, Capita practica ad Anatolium, 49: SC
171, 610 (PG 40, 1245).
(208) Cf Lc 8,24.
(209) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 6: PG
54, 668. (210) Cf Gal
5,16-25. (211) Sanctus
Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 5: PG 54, 666.
(212) Sanctus Alfonsus Maria de Liguori, Del gran mezzo della
preghiera, pars 1, c. 1, ed. G. Cacciatore (Roma 1962) p. 32.
(213) Origenes, De oratione, 12, 2: GCS 3, 324-325 (PG 11,
452). (214) Cf Io
17. (215) Cf Io
17,11.13.19. (216) Cf
Eph 1,10. (217) Cf
Io 17,11.13.19.24.
(218) Cf Io 17,6.11.12.26.
(219) Cf Io 17,1.5.10.22.23-26.
(220) Cf Io 17,2.4.6.9.11.12.24.
(221) Cf Io 17,15.
(222) Cf Io 17,3.6-10.25.
(223) Cf Io 17. |