CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
2759 « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit,
dixit unus ex discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare, sicut
et Ioannes docuit discipulos suos" » (Lc 11,1). Dominus, huic
petitioni respondens, orationem christianam fundamentalem Suis
discipulis Suaeque concredit Ecclesiae. Illius sanctus Lucas textum
praebet brevem (quinque petitionum), 224 sanctus
Matthaeus versionem explicatiorem (septem petitionum). 225
Traditio liturgica Ecclesiae textum sancti Matthaei retinuit: (Mt
6,9-13).
Pater noster qui es in caelis: sanctificetur Nomen
Tuum; adveniat Regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in
caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a
Malo.
2760 Usus liturgicus valde cito
Orationem Domini conclusit doxologia. In Didaché: « Quia Tua est
potestas et gloria in saecula ». 226 Constitutiones
apostolicae addunt initio: « Regnum », 227 et haec
formula in oratione oecumenica nostris diebus servata est. Traditio
Byzantina post « gloria » addit « Patris et Filii et Spiritus Sancti
». Missale Romanum ultimam petitionem evolvit 228 in
perspectiva exspectationis beatae spei 229 et Adventus
Iesu Christi Domini nostri, postea acclamatio subsequitur
congregationis vel resumitur doxologia Constitutionum apostolicarum.
(224) Cf Lc 11,2-4.
(225) Cf Mt 6,9-13.
(226) Didaché, 8, 2: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici
1, 20). (227)
Constitutiones apostolicae, 7, 24, 1: SC 336, 174 (Funk,
Didascalia et Constitutiones Apostolorum 1, 410).
(228) Cf Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472.
(229) Cf Tit 2,13. |