CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO
CHRISTIANA SECTIO
SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
ARTICULUS 1 «BREVIARIUM TOTIUS EVANGELII»
2761 « Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii »
comprehenditur. 230 Dominus « post traditam orandi
disciplinam, petite, inquit, et accipietis (Io
16,24), et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa
legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accedentium
desideriorum, ius est superstruendi extrinsecus petitiones ».
231 I. In
Scripturarum centro 2762 Sanctus Augustinus,
postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum
sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis « Pater noster »
confluant, concludit:
« Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum
existimo, nihil invenies, quod non ista dominica contineat et concludat
Oratio ». 232
2763 Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi)
in Christo adimplentur. 233 Evangelium hic est « Bonus
Nuntius ». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in
sermone montano. 234 Oratio igitur ad Patrem nostrum in
centro est huius nuntiationis. In hoc contextu unaquaeque
illustratur petitio orationis a Domino legatae:
« Oratio dominica perfectissima est [...]. In Oratione autem dominica
non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo
ordine quo desideranda sunt: ut sic haec Oratio non solum instruat
postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus ». 235
2764 Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio
dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet
formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram
animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam docet vitam et
instruit ut hanc oratione petamus. A nostrae orationis rectitudine
pendebit illa nostrae vitae in Ipso.
II. « Oratio Domini » 2765 Locutio
traditionalis « Oratio dominica » (id est, « Oratio Domini »)
significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et
datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est «
Domini ». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis,
revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit: 236 Ipse est
nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum,
quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum
cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae
orationis. 2766 Sed Iesus nobis non relinquit formulam
machinali modo repetendam. 237 Sicut in omni oratione
vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum
Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis
filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur
« spiritus [...] et vita » (Io 6,63). Immo, filialis nostrae
orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater « misit [...]
Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!"
» (Gal 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra
interpretatur coram Patre, etiam Ille, « qui [...] scrutatur corda
», Pater, « scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum
postulat pro sanctis » (Rom 8,27). Oratio ad Patrem nostrum
in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.
III. Oratio Ecclesiae 2767 Ecclesia donum hoc
indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in
fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in
vitam. Primae communitates Orationem Domini « ter in die » 238
precantur, loco « Decem et octo benedictionum » quibus pietas
utebatur Iudaica. 2768 Secundum apostolicam
Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur
liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non
enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster,
pro communi corpore supplicationes emittens ». 239
In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars
est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles
ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis
evidenter apparet: 2769 In Baptismate et
Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam
divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui
Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt « renati [...] per Verbum Dei vivum »
(1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod
Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia
sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super
eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum
filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars
de oratione « Pater noster » ad catechumenos dirigitur et neophytos.
Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus « modo
genitorum infantium » ille est qui orat et misericordiam obtinet.
240 2770 In eucharistica liturgia, Oratio
Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus
revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem
eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte
omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu
expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni,
quod Communio sacramentalis anticipabit. 2771 In
Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat
eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria «
ultimorum temporum », salutis temporum quae Spiritus Sancti
inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad
Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis
nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo
crucifixo et resuscitato. 2772 Ex hac infragili fide
oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem
gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae
atque exspectationis, quo durante « nondum manifestatum est quid
erimus » (1 Io 3,2). 241 Eucharistia et « Pater »
ad Domini tendunt Adventum, « donec veniat » (1 Cor 11,26).
Compendium 2773 Iesus, Suorum discipulorum
respondens petitioni (« Domine, doce nos orare »: Lc
11,1), orationem christianam fundamentalem « Pater noster
» eis concredit. 2774 « Revera in Oratione
[Domini] breviarium totius Evangelii »
comprehenditur, 242 ipsa « perfectissima
est ». 243 In centro est Scripturarum.
2775 Eadem « Oratio dominica » appellatur, quia
nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et
exemplar. 2776 Oratio dominica precatio est
Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum
Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum:
Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta,
indolem manifestat « eschatologicam » suarum
petitionum, in exspectatione Domini, « donec veniat » (1
Cor 11,26).
(230) Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1,
1255). (231) Tertullianus,
De oratione, 10: CCL 1, 263 (PL 1, 1268-1269).
(232) Sanctus Augustinus, Epistula 130, 12, 22: CSEL 44, 66
(PL 33, 502). (233) Cf
Lc 24,44. (234) Cf
Mt 5-7. (235) Sanctus
Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 83, a. 9, c: Ed.
Leon. 9, 201. (236) Cf
Io 17,7. (237) Cf
Mt 6,7; 1 Reg 18,26-29.
(238) Didaché, 8, 3: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici,
1, 20). (239) Sanctus
Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG 57,
278. (240) Cf 1 Pe
2,1-10. (241) Cf Col
3,4. (242) Tertullianus,
De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255).
(243) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9,
c: Ed. Leon. 9, 201. |