CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA
SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
ARTICULUS 3 SEPTEM PETITIONES
2803 Postquam ante Deum Patrem nostrum venimus ad Eum adorandum,
Eum amandum Eique benedicendum, Spiritus filialis efficit ut e
nostris cordibus septem petitiones, septem benedictiones, ascendant.
Tres primae, quae magis sunt theologales, nos in gloriam attrahunt
Patris, quattuor postremae, tamquam viae ad Eum, Eius gratiae
nostram offerunt miseriam. « Abyssus abyssum invocat » (Ps
42,8). 2804 Primus motus ad Eum, pro Eo,
nos fert: Nomen Tuum, Regnum Tuum, voluntas Tua!
Proprium est amoris imprimis cogitare de Eo quem amamus. In
unaquaque ex his tribus petitionibus « nos » non nominamus, sed «
desiderium ardens », « anxietas » ipsa, Filii dilecti pro Eius
Patris gloria nos prehendit. 278 « Sanctificetur [...].
Adveniat [...]. Fiat... »: hae tres supplicationes in sacrificio
Christi Salvatoris sunt iam exauditae, sed eadem exinde in suam
finalem impletionem vertuntur in spe, dum Deus nondum est omnia in
omnibus. 279 2805 Secunda
petitionum congeries in motu evolvitur quarumdam Epiclesium
eucharisticarum: nostrarum exspectationum est oblatio et Patris
misericordiarum attrahit intuitum. A nobis ascendit et iam nunc, in
hoc mundo, attinet ad nos: « Da nobis [...]; dimitte nobis
[...]; ne nos inducas [...]; libera nos... ».
Petitiones quarta et quinta ad nostram attinent vitam, qua talem,
sive ad illam nutriendam, sive ad illam a peccato sanandam; duae
postremae ad nostram attinent colluctationem pro vitae victoria, ad
ipsam orationis colluctationem. 2806
Tribus primis petitionibus in fide confirmamur, spe implemur et
caritate inflammamur. Creaturae et adhuc peccatores, petere debemus
pro nobis, hoc « nobis » vocabulo ad mensuram mundi et historiae,
quos immenso nostri Dei amori offerimus. Nam Pater noster, per Nomen
Christi Sui et Regnum Sui Spiritus Sancti Suum salutis adimplet
consilium pro nobis et pro universo mundo.
I. « Sanctificetur Nomen Tuum » 2807
Verbum « sanctificare » debet hic intelligi, non imprimis suo sensu
causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue
sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic
in adoratione, haec invocatio quandoque tamquam laus intelligitur et
gratiarum actio. 280 Sed Iesus nos hanc docuit petitionem
tamquam optativam formam: petitionem, desiderium et exspectationem
in qua Deus et homo innectuntur. Inde a prima petitione orationis in
intimum Eius divinitatis immergimur mysterium et in drama salutis
humanitatis nostrae. Petere ut Nomen Eius sanctificetur nos implicat
in « beneplacitum Eius quod proposuit » (Eph 1,9), « ut
essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate » (Eph
1,4). 2808 Deus, in definitivis Suae
Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum
adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non
efficitur, nisi Eius Nomen a nobis et in nobis sanctificetur.
2809 Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii
aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in
historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem.
281 Deus, hominem « ad imaginem et similitudinem » (Gn
1,26) faciens Suam, eum gloria coronavit, 282 sed homo
peccans « eget gloria Dei ». 283 Exinde Deus Suam
ostendet sanctitatem, homini Suum revelans ac donans Nomen, ut eum
restauret « secundum imaginem Eius, qui creavit eum » (Col
3,10). 2810 In Promissione Abrahae facta
et in iureiurando, quod eam comitatur, 284 Deus Se
obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit
285 idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis
salvans: « Gloriose [...] magnificatus est » (Ex 15,1). Post
Sinai Foedus, hic populus est « Eius » et debet esse « gens sancta »
(seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum) 286 quia
Nomen Dei in eo habitat. 2811 Populus
tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus 287
semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen
sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et «
polluit Nomen sanctum Eius in gentibus ». 288 Propterea
iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et
Prophetae Eius Nominis ardebant passione.
2812 In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et
datum, in carne, tamquam Salvator: 289 revelatum ab eo
quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio. 290
Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, « pro eis ego
sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io
17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse « sanctificat », 291
nobis Nomen Patris « manifestat ». 292 Ad Eius Paschatis
finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus
est Dominus in gloriam Dei Patris. 293
2813 In Baptismatis aqua, fuimus « abluti [...], sanctificati
[...], iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu
Dei nostri » (1 Cor 6,11). Per totam nostram vitam, Pater
noster nos vocat « in sanctificationem » (1 Thess 4,7), et
quia ex Ipso sumus in Christo Iesu, « qui factus est [...] nobis
[...] sanctificatio » (1 Cor 1,30), de Eius gloria agitur et
de nostra vita in eo quod Eius Nomen sanctificetur in nobis et a
nobis. Sic urget nostra prima petitio.
« Ceterum a quo Deus sanctificatur qui Ipse sanctificat?
Sed quia Ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" (Lv
11,44), id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in
eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est
enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta
nostra sanctificatione adsidua repurgemus. [...] Haec sanctificatio ut
in nobis permaneat oramus ». 294
2814 A nostra vita et a nostra
oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes
sanctificetur:
« Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod
sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. [...] Hoc Nomen
est quod mundo perdito dat salutem. Sed petimus ut Nomen Dei actu
nostro sanctificetur in nobis. Nobis enim bene agentibus benedicitur
Nomen Dei, male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: "Nomen
Dei per vos blasphematur in gentibus" (Rom 2,24). 295
Petimus ergo, petimus ut quantum Nomen Dei sanctum est, tantum nos Eius
mereamur in nostris moribus sanctitatem ». 296
« Cum dicimus: "Sanctificetur Nomen Tuum", id petimus, ut
sanctificetur in nobis, qui in Illo sumus, simul et in ceteris, quos
adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro
omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione
non dicentes: sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus ». 297
2815 Haec petitio, quae omnes
continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae
petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est
oratio, si in nomine Iesu oratur. 298 Iesus in Sua
oratione sacerdotali petit: « Pater Sancte, serva eos in Nomine Tuo,
quod dedisti mihi » (Io 17,11).
II. « Adveniat Regnum Tuum » 2816
In Novo Testamento, idem verbum basileia verti potest ut «
regalitas » (nomen abstractum), « regnum » (nomen concretum) vel «
regnatio » (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo
incarnato appropinquavit, per totum Evangelium est annuntiatum, in
morte et resurrectione Christi advenit. Regnum Dei venit inde a
Sancta Coena et in Eucharistia, idem est in medio nostri. Regnum
veniet in gloria, cum Christus illud Patri reddet Suo:
« Potest vero [...] et Ipse Christus esse Regnum Dei quem
venire cotidie cupimus, cuius Adventus ut cito nobis repraesentetur
optamus. Nam cum Resurrectio Ipse sit, quia in Illo resurgimus, sic et
Regnum Dei potest Ipse intellegi, quia in Illo regnaturi sumus ».
299
2817 Haec petitio illud est «
Marana tha », clamor Spiritus et Sponsae: « Veni, Domine Iesu »:
« Etiam si praefinitum in oratione non esset de
postulando Regni Adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad
spei nostrae complexum. Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub
altari: "Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de
incolis terrae?" (Apc 6,10). Nam utique ultio illorum a saeculi
fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, Domine, Regnum Tuum ».
300
2818 In Oratione Domini praecipue
agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum. 301
Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit
missione, eam potius ad illam obligat. Etenim inde a Pentecoste,
Adventus Regni est opus Spiritus Domini, « qui, opus Suum in mundo
perficiens, omnem sanctificationem » complet. 302
2819 « Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in
Spiritu Sancto » (Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus
sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter
« carnem » et Spiritum committitur definitiva: 303
« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum
Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum
in mortali vestro corpore" (Rom 6,12); et seipsum opere,
cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat
Regnum Tuum" ». 304
2820 In discretione secundum
Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum
et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec
distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non
supprimit, sed roborat eius officium suas vires in praxim ducendi
atque media quae a Creatore recepit ad in mundo serviendum iustitiae
et paci. 305 2821 Haec petitio
sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea, 306 quae
praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova
vita secundum beatitudines. 307
III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
2822 Patris nostri voluntas est « omnes homines [...] salvos
fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Ipse «
patienter agit [...], nolens aliquos perire » (2 Pe 3,9).
308 Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod
nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem,
sicut Ipse dilexit nos. 309 2823
Ipse « notum [...] [fecit] nobis mysterium voluntatis Suae, secundum
beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, [...] recapitulare omnia in
Christo [...]; in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati
secundum propositum Eius, qui omnia operatur secundum consilium
voluntatis Suae » (Eph 1,9-11). Instanter petimus ut hoc
benevolens consilium in terra plene adimpleatur sicut iam factum est
in caelo. 2824 Voluntas Patris, in
Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro
semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce
venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (Heb 10,7).
310 Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei,
facio semper » (Io 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus
huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (Lc
22,42). 311 Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro
peccatis nostris [...] secundum voluntatem Dei » (Gal 1,4). «
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi
Iesu » (Heb 10,10). 2825 Iesus, «
cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » (Heb
5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo
filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, nostram voluntatem
cum illa Filii Eius coniungere ad Eius adimplendam voluntatem, Eius
consilium salutis pro mundi vita. Ad id radicaliter sumus
impotentes, sed Iesu coniuncti et cum Eius Spiritus Sancti potentia
possumus Ei nostram tradere voluntatem et statuere illud eligere
quod Eius Filius semper elegit: id facere quod Patri placet:
312
« Possumus [...] Ei adhaerendo unus cum Ipso spiritus
fieri, et ita Eius capere voluntatem ut, quomodo perfecta est in caelo,
sic perficiatur et in terra ». 313
« Viden quomodo [Iesus Christus] modeste agere doceat,
ostendens virtutem non ex nostro studio tantum, sed etiam ex superna
gratia pendere? Itemque totius orbis sollicitudinem, nos qui oramus
singulos gerere praecipit. Neque enim dixit, "Fiat voluntas Tua" in me,
aut in vobis; sed, ubique terrarum, ut error avellatur et veritas
inseratur, omnisque nequitia eliminetur, virtus revertatur, atque in ea
colenda nihil deinceps differat caelum a terra ». 314
2826 In oratione discernere possumus
quid sit voluntas Dei 315 et obtinere patientiam ad eam
implendam. 316 Iesus nos docet in caelorum Regnum ingredi
non verbis, sed faciendo « voluntatem Patris mei, qui in caelis est
» (Mt 7,21). 2827 « Si quis Dei
[...] voluntatem [...] facit, hunc exaudit » (Io 9,31).
317 Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius
Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio
cum sanctissima Matre Dei 318 et cum omnibus sanctis qui
Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:
« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat
voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro
Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem
implevit, ita et in femina quae illi desponsata est ». 319
IV. « Panem nostrum cotidianum da nobis hodie »
2828 « Da nobis »: pulchra haec est fiducia filiorum qui
omnia a suo exspectant Patre: « Solem Suum oriri facit super malos
et bonos et pluit super iustos et iniustos » (Mt 5,45) et
omnibus viventibus dat « escam in tempore suo » (Ps 104,27).
Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat
Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit
bonus. 2829 « Da nobis » est etiam
Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed
hoc verbum « nos » Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum
et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum
necessitatibus eorumque doloribus. 2830 «
Panem nostrum ». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis
nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona « convenientia
», materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc
filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae.
320 Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit, 321
sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni
sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:
« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit
apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse
non desit ». 322
2831 Sed praesentia eorum, qui panis
inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama
famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad
efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum
personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana
familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis
pauperis Lazari 323 et Iudicii ultimi. 324
2832 Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet
Spiritu Christi perfundere. 325 Hoc manifestari debet
iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus,
oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram
iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.
2833 De pane agitur « nostro », de « uno » pro « pluribus ».
Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad
bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non
coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum
sit remedium. 326 2834 « Ora
et labora ». 327 « Sic orate ac si totum a Deo
dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis ».
328 Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum
Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias
agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.
2835 Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam
de alia valent fame, qua homines pereunt: « Non in pane solo vivet
homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei » (Mt 4,4),
329 id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes
suos conatus impellere debent ut « pauperes evangelizentur ». Sunt
qui famem habent in terra, « non famem panis neque sitim aquae, sed
audiendi Verbum Domini » (Am 8,11). Hac de causa, sensus
specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae
refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia
receptum. 330 2836 « Hodie
» est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet; 331
nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de
Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc « hodie » non solum
est illud nostri mortalis temporis: est « Hodie » Dei:
« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi
hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu,
ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus
resurgit ». 332
2837 « Cotidianum ». Novum
Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu
temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius « hodie »
333 ad nos confirmandos in fiducia « sine exceptione ». Sensu
qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et
largius omne bonum sufficiens ad subsistendum. 334 Ad
litteram sumptum (epioúsios: « super-substantiale »),
directe indicat Panem vitae, corpus Christi, « pharmacum
immortalitatis » 335 sine quo vitam in nobis non habemus.
336 Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus
caelestis est evidens: « dies », de quo ibi agitur, est ille Domini,
ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio
est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam «
cotidie » celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...].
Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus
Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in
Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos
auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria
peregrinationi nostrae ». 337
Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo,
Panem de caelo petamus. 338 Christus « Ipse est panis qui est
satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace
coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem
cibum cotidie fidelibus subministrat ». 339
V. « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris » 2838 Haec
petitio admirationem movet. Si solummodo primum sententiae
implicaret membrum — « Dimitte nobis debita nostra » —, in tribus
primis petitionibus Orationis Domini posset implicite includi, quia
Christi sacrificium « in remissionem peccatorum » est. Attamen,
iuxta secundum sententiae membrum, nostra petitio non exaudietur
nisi prius cuidam responderimus exigentiae. Nostra petitio se vertit
ad futurum, nostra responsio praecessisse debet; quoddam eas
coniungit verbum: « sicut ». « Dimitte nobis
debita nostra »... 2839 Audaci
fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen
Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur.
Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo
avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus,
tamquam filius prodigus, 340 et nos coram Eo agnoscimus
peccatores, sicut publicanus. 341 Nostra petitio quadam
incipit « confessione » qua simul nostram miseriam Eiusque
confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius
Filio, « habemus Redemptionem, remissionem peccatorum » (Col
1,14). 342 Efficax et indubium remissionis Eius signum in
sacramentis invenimus Ecclesiae Eius. 343
2840 Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae
fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui
nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis:
nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem,
sororem, quos videmus. 344 Nostrum cor, nostris fratribus
et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud
misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati
confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
2841 Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam
Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano. 345
Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis.
« Apud Deum autem omnia possibilia sunt » (Mt 19,26).
...« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
2842 Hoc « sicut » non est unicum in Iesu doctrina: « Estote
ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est
» (Mt 5,48). « Estote misericordes, sicut et Pater
vester misericors est » (Lc 6,36). « Mandatum novum do vobis,
ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis
invicem » (Io 13,34). Observantia mandati Domini est
impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando.
Agitur de vitali atque « ex imo corde » provenienti participatione
sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo «
vivimus » (Gal 5,25), potest efficere « nostros » eosdem
sensus qui in Christo Iesu fuerunt. 346 Tunc veniae
unitas possibilis fit, « donantes invicem, sicut et Deus in
Christo donavit vobis » (Eph 4,32).
2843 Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc
amore qui amat usque ad amoris finem. 347 Servi
immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione
ecclesiali, 348 his verbis concludit: « Sic et Pater meus
caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de
cordibus vestris ». Ibi, revera, in « imo corde » omnia
ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non
amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se
offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat,
offensam in intercessionem transformans. 2844
Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit.
349 Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro
configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae;
orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi
recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo,
peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu
ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est
Reconciliationis 350 filiorum Dei cum eorum Patre et
hominum inter se. 351 2845
Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque
mensuram. 352 Si de « offensis » agitur (de « peccatis »
secundum Lc 11,4 vel de « debitis » secundum Mt 6,12),
revera omnes semper sumus debitores: « Nemini quidquam debeatis,
nisi ut invicem diligatis » (Rom 13,8). Sanctae Trinitatis
communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis.
353 Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia:
354
« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari
revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et
Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et
fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti
plebs adunata ». 355
VI. « Ne nos inducas in tentationem »
2846 Haec petitio radicem attingit praecedentis, quia peccata
nostra fructus sunt consensus tentationi. Patrem nostrum rogamus ne
nos in eam « inducat ». Difficile est vocem Graecam uno vertere
verbo: haec significat « ne permittas intrare in », 356 «
ne sinas nos tentationi succumbere ». « Deus enim non tentatur
malis, Ipse autem neminem tentat » (Iac 1,13), vult e contra
nos a tentatione liberare. Eum precamur ne nos sinat ingredi viam
quae ad peccatum ducit. In colluctationem incumbimus inter « carnem
et Spiritum ». Haec petitio Spiritum implorat discretionis et
roboris. 2847 Spiritus Sanctus efficit ut
discernamus inter probationem, ad interioris hominis progressum
necessariam, 357 quaeque « virtutem probatam » intendit,
358 et tentationem quae ad peccatum ducit et mortem. 359
Etiam discernere debemus inter « tentari » et tentationi «
consentire ». Discretio denique mendacium aperit tentationis:
specie, eius obiectum est « bonum [...], pulchrum oculis et
desiderabile » (Gn 3,6), dum revera eius fructus mors est.
« Neque enim cuiquam Deus bonum vult quasi necessitate
fieri, sed voluntate [...]. Porro haec tentationis est utilitas. Quae in
anima nostra recepta omnes praeter Deum latent, nosque etiam ipsos, ea
per tentationes manifesta fiunt, ne nos amplius lateat quales simus, sed
qui simus cognoscentes, sentiamus si velimus propria mala, et agamus
etiam gratias pro bonis quae nobis per tentationes ostensa sunt ».
360
2848 « Non induci in tentationem »
decisionem cordis implicat: « Ubi enim est thesaurus tuus, ibi
erit et cor tuum. [...] Nemo potest duobus dominis servire » (Mt
6,21.24). « Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus » (Gal
5,25). In hoc Spiritui Sancto « consensu », Pater nobis robur
tribuit. « Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem
Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed
faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere » (1
Cor 10,13). 2849 Talis autem
colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per
orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initio 361
et in ultima Suae agoniae colluctatione. 362 Christus
Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem
nostrum petitione. Cordis vigilantia, in communione cum
vigilantia Eius, instanter commemoratur. 363 Vigilantia
est « custodia cordis » et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos
in nomine Eius. 364 Spiritus Sanctus nos indesinenter
excitare quaerit ad hanc vigilantiam. 365 Haec petitio
suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem
nostrae colluctationis in terra; eadem perseverantiam finalem
petit. « Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat » (Apc
16,15).
VII. « Sed libera nos a Malo » 2850
Ultima ad Patrem nostrum petitio etiam in Iesu oratione refertur: «
Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo » (Io
17,15). Eadem ad nos spectat, ad unumquemque personaliter, sed
semper sumus « nos » qui oramus, in communione cum tota Ecclesia et
pro totius familiae humanae liberatione. Oratio Domini non desinit,
nos ad dimensiones Oeconomiae salutis aperire. Nostra mutua
dependentia in peccati et mortis dramate in solidarietatem intra
corpus Christi mutatur, in « communionem sanctorum ». 366
2851 In hac petitione, Malum abstractio quaedam non est, sed
personam designat, Satan, Malignum, angelum qui Deo opponitur. «
Diabolus » (diá-bolos) est ille qui « se
proiicit traversum » consilio Dei atque Eius « operi salutis »
adimpleto in Christo. 2852 « Homicida
[...] ab initio [...], mendax [...] et pater » mendacii (Io
8,44), « Satanas, qui seducit universum orbem » (Apc 12,9),
est ille propter quem peccatum et mors intraverunt in mundum et per
cuius definitivam cladem tota creatio erit « a corruptione peccati
et mortis liberata ». 367 « Scimus quoniam omnis, qui
natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo,
conservat eum, et Malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo
sumus, et mundus totus in Maligno positus est » (1 Io
5,18-19):
« Potens est autem Dominus, qui abstulit peccatum vestrum
et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum Diaboli
adversantis insidias, ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare
consuevit. Sed qui Deo se committit, Diabolum non timet. "Si" enim "Deus
pro nobis, quis contra nos" (Rom 8,31) ». 368
2853 De « principe huius mundi »
369 victoria, semel pro semper, obtenta est illa Hora, qua
Iesus Se libere tradit morti ut nobis Suam donet vitam. Tunc
iudicium est huius mundi et princeps huius mundi « proiicitur ».
370 Hic « persecutus est Mulierem » (Apc 12,13),
371 illam tamen non prehendit: nova Eva, Spiritus Sancti «
gratia plena », a peccato et a corruptione mortis praeservatur
(immaculata Conceptio et Assumptio sanctissimae Matris Dei, Mariae,
semper Virginis). « Et iratus est draco in Mulierem et abiit facere
proelium cum reliquis de semine eius » (Apc 12,17). Hac de
causa, Spiritus et Ecclesia orant: « Veni, Domine Iesu » (Apc
22,17.20), quia Eius Adventus nos a Malo liberabit.
2854 Petentes a Malo liberari, pariter ab omnibus malis liberari
petimus, praesentibus, praeteritis et futuris, quorum ille auctor
est vel instigator. In hac ultima petitione, Ecclesia omnem mundi
angustiam fert coram Patre. Cum liberatione a malis quae genus
opprimunt humanum, precatur donum pretiosum pacis et gratiam
perseverantis exspectationis reditus Christi. Sic orans, in fidei
humilitate recapitulationem anticipat omnium hominum omniumque rerum
in Eo qui habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18), «
qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens » (Apc
1,8). 372
« Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da
propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae Tuae adiuti, et
a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi:
exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi ».
373
(278) Cf Lc 22,15; 12,50.
(279) Cf 1 Cor 15,28.
(280) Cf Ps 111,9; Lc 1,49.
(281) Cf Ps 8; Is 6,3.
(282) Cf Ps 8,6.
(283) Cf Rom 3,23.
(284) Cf Heb 6,13.
(285) Cf Ex 3,14.
(286) Cf Ex 19,5-6.
(287) Cf Lv 19,2: « Sancti estote, quia sanctus sum ego,
Dominus Deus vester ».
(288) Cf Ez 20; 36.
(289) Cf Mt 1,21; Lc 1,31.
(290) Cf Io 8,28; 17,8; 17,17-19.
(291) Cf Ez 20,39; 36,20-21.
(292) Cf Io 17,6.
(293) Cf Phil 2,9-11.
(294) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione,
12: CCL 3A, 96-97 (PL 4, 544).
(295) Cf Ez 36,20-22.
(296) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 4: CCL 24A, 425
(PL 52, 402). (297)
Tertullianus, De oratione, 3, 4: CCL 1, 259 (PL 1, 1259).
(298) Cf Io 14,13; 15,16; 16,24.26.
(299) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione,
13: CCL 3A, 97 (PL 4, 545).
(300) Tertullianus, De oratione, 5, 2-4: CCL 1, 260 (PL 1,
1261-162). (301) Cf Tit
2,13. (302) Cf Prex
Eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica
(Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 468.
(303) Cf Gal 5,16-25.
(304) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae,
5, 13: SC 126, 162 (PG 33, 1120).
(305) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
22: AAS 58 (1966) 1042-1044; Ibid., 32: AAS: 58 (1966) 1051;
Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1057; Ibid., 45: AAS 58 (1966)
1065-1066; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 31: AAS
68 (1976) 26-27. (306) Cf
Io 17,17-20. (307) Cf
Mt 5,13-16; 6,24; 7,12-13.
(308) Cf Mt 18,14.
(309) Cf Io 13,34; 1 Io 3; 4; Lc 10,25-37.
(310) Cf Ps 40,8-9.
(311) Cf Io 4,34; 5,30; 6,38.
(312) Cf Io 8,29.
(313) Origenes, De oratione, 26, 3: GCS 3, 361 (PG 11, 501).
(314) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum homilia 19,
5: PG 57, 280. (315) Cf
Rom 12,2; Eph 5,17.
(316) Cf Heb 10,36.
(317) Cf 1 Io 5,14.
(318) Cf Lc 1,38.49.
(319) 5 Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 6,
24: CCL 35, 113 (PL 34, 1279).
(320) 5 Cf Mt 6,25-34.
(321) 5 Cf 2 Thess 3,6-13.
(322) 2 Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione,
21: CCL 3A, 103 (PL 4, 551).
(323) Cf Lc 16,19-31.
(324) Cf Mt 25,31-46.
(325) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
5: AAS 58 (1966) 842.
(326) Cf 2 Cor 8,1-15.
(327) E traditione benedictina. Cf Sanctus Benedictus, Regula,
20: CSEL 75, 75-76 (PL 66, 479-480); Ibid., 48: CSEL 75,
114-119 (PL 66, 703-704).
(328) Dictum sancto Ignatio de Loyola attributum; cf Petrus de
Ribadeneyra, Tractatus de modo gubernandi sancti Ignatii, c.
6, 14: MHSI 85, 631. (329)
Cf Dt 8,3. (330) Cf
Io 6,26-58. (331) Cf
Mt 6,34; Ex 16,19.
(332) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 26: CSEL 73, 70
(PL 16, 453). (333) Cf
Ex 16,19-21. (334) Cf
1 Tim 6,8. (335)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC
10bis, 76 (Funk 1, 230).
(336) Cf Io 6,53-56.
(337) Sanctus Augustinus, Sermo 57, 7, 7: PL 38, 389-390.
(338) Cf Io 6,51.
(339) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 67, 7: CCL 24A,
404-405 (PL 52, 402).
(340) Cf Lc 15,11-32.
(341) Cf Lc 18,13.
(342) Cf Eph 1,7.
(343) Cf Mt 26,28; Io 20,23.
(344) Cf 1 Io 4,20.
(345) Cf Mt 5,23-34; 6,14-15; Mc 11,25.
(346) Cf Phil 2,1.5.
(347) Cf Io 13,1.
(348) Cf Mt 18,23-35.
(349) Cf Mt 5,43-44.
(350) Cf 2 Cor 5,18-21.
(351) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dives in misericordia,
14: AAS 72 (1980) 1221-1228.
(352) Cf Mt 18,21-22; Lc 17,3-4.
(353) Cf 1 Io 3,19-24.
(354) Cf Mt 5,23-24.
(355) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione,
23: CCL 3A, 105 (PL 4, 535-536).
(356) Cf Mt 26,41.
(357) Cf Lc 8,13-15; Act 14,22; 2 Tim 3,12.
(358) Cf Rom 5,3-5.
(359) Cf Iac 1,14-15.
(360) Origenes, De oratione, 29, 15 et 17: GCS 3, 390-391 (PG
11, 541-544). (361) Cf
Mt 4,1-11. (362) Cf
Mt 26,36-44. (363) Cf
Mc 13,9.23.33-37; 14,38; Lc 12,35-40.
(364) Cf Io 17,11.
(365) Cf 1 Cor 16,13; Col 4,2; 1 Thess 5,6;
1 Pe 5,8. (366) Cf
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16:
AAS 77 (1985) 214-215.
(367) Prex eucharistica IV, 123: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 471.
(368) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 30: CSEL 73,
71-72 (PL 16, 454). (369)
Cf Io 14,30. (370)
Cf Io 12,31; Apc 12,10.
(371) Cf Apc 12,13-16.
(372) Cf Apc 1,4.
(373) Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472. |