Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KONTAGORANA*

IN NIGERIA CONSTITUITUR NOVA PRAEFECTURA
APOSTOLICA NOMINE KONTAGORANA

 

Constat in finibus Nigeriae inter alios commorare antiquum populum « Kamberi ». Ad aptius igitur consulendum evangelizationis operi inter illum, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque faventibus votis eorum, quorum interest, censuerunt nuper ibidem novam Praefecturam Apostolicam esse condendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate seiungimus: a dioecesi Ilorinensi districtus civiles patrio sermone nuncupatos New Bussa, Agwara, Shagunu et Babana; a dioecesi autem Minnaënsi districtus civiles Rijau, Magama, Mariga, Zuru, Sakaba, Danko Wasugu, cum parte districtus Wushishi, ad occidentem fluminis Kaduna; a dioecesi demum Sokotonsi districtus civiles Yauri, Ngaski et districtus Bagudo partem, quae ad meridiem fluminis Nigris exstat; atque ex iis constituimus novam Praefecturam Apostolicam Koniagoranam, quam Provinciae ecclesiasticae Kadunaënsi aggregamus ac pastoralibus curis sodalium Societatis Missionum ad Afros committimus. Quae vero praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus Maria Viganò, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in eadem Natione Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 6, p. 530-531

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana