Responsa ad quaestiones circa obligationem persolvendi Liturgiam Horarum
Celebratio integra et cotidiana Liturgiae Horarum pertinet ad ipsum ecclesiale ministerium seu munus sacerdotum et diaconorum qui recipiendo presbyteratui sese disponunt.
Quapropter infra rei veritatem cogitaret qui Liturgiae Horarum celebrationem censeret esse tantummodo satisfactionem alicuius canonicae obligationis, quod equidem est, non considerando vi sacramentalis indolis Ordinis diacono et sacerdoti concreditum esse proprium peculiare officium laudandi Deum Unum et Trinum ob supernam Eius bonitatem et pulchritudinem atque ob mira Eiusdem miserationis proposito circa nostram supernaturalem salutem.
Una autem cum laude sacerdotes et diaconi Divinae Maiestati exhibent supplicationes ut Ipsa necessitatibus sive spiritalibus sive temporalibus subvenire dignetur, tum Ecclesiae tum totius humani generis.
Age vero, "sacrificium laudis" peragitur imprimis celebratione sanctissimae Eucharisticae sacrificio, sed preparatur et prorogatur, in persolvenda Liturgia Horarum (Cf. IGLH, 12), cuius quidem forma potissima est celebratio in communitate expleta, sive agatur de coetu clericorum sive de coetu religiosorum; optandum est valde ut accedat participatio laicorum fidelium.
Liturgia vero Horarum, quae etiam Officium Divinum vel Breviarium nuncupatur, vim suam nullatenus amittit quando quis eam solus, sed quodammodo "privatim" persolvit, "orationes illae privatim fiunt, seu privata non petunt" (Gilbertus de Holland, Sermo XXIII in Cant., in P.L. 184, 120).
Quandoquidem etiam in huiusmodi adiunctis illa non est privatae auctoritatis sed pertinet ad publicum cultum Ecclesiae quippe cum illam peragendo minister sacer suo ecclesiali munere fundatur: sacerdos enim vel diaconus qui in abditis templi vel oratorii, esto etiam domi suae Officio Divino celebrando incumbit, etiam nullo adstante opus exsequitur eminenter ecclesiale, nomine Ecclesiae, pro Ecclesia, immo pro universa familia humana: sane haec habet Pontificale Romanum:
"vultis spiritum orationis modo vestro vivendi proprium custodire et augere, et in hoc spiritu Liturgiam Horarum, iuxta condicionem vestram, una cum populo Dei atque pro eo, immo pro universo mundo, fideliter implere?" (cf. Pontificale Romanum, in ritu ordinationis diaconalis).
Itaque in ipso ritu ordinationis diaconalis sacer minister ab Ecclesia petit et accipit persolvendae Liturgiae Horarum mandatum, quod hac de causa continetur in ambitu ministerialium officiorum ordinati, et ita transcendit limites pietatis mere personalis. Ministri sacri, una cum Episcopo, iuncti sunt in ministerio intercedendi pro populo Dei sibi commisso, sicut Moyses (Ex 17, 8-16) et Apostoli (1 Tim 2, 1-6) et ipse Christus Iesus, "qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis" (Rom 8, 34). Idem in Institutione generali Liturgia Horarum n° 108 dicitur:
"Qui psallit in Liturgia Horarum, non tam in propria persona psallit quam nomine totius Corporis Christi, immo et in persona ipsius Christi".
In Institutione generali de Liturgia Horarum n. 29 sequentia prostant:
"Episcopi ergo et presbyteri aliique ministri sacri qui mandatum ab Ecclesia acceperunt Liturgiam Horarum celebrandi, integrum eius cursum cotidie persolvant, Horarum veritate quantum fieri potest servata".
Codex vero Iuris Canonici can. 276, 2 , n. 3 haec statuit:
"Obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi ad presbyteratum aspirantes cotidie Liturgiam Horarum persolvendi secundum proprios et probatos liturgicos libros; diaconi autem permanentes eamdem persolvant pro parte ab Episcoporum Conferentia definita".
His praehabitis, licet factis quaestionibus prout sequitur respondere.
1) Quaenam est mens Congregationis de Culto Divino et Disciplina Sacramentorum circa extensionem obligationis cotidianae celebrationis seu recitationis Liturgiae Horarum?
R. celebrationi seu recitationi integrae et cotidianae Divini Officii ordinati tenentur morali obligatione vi ipsius suscepti Ordinis, prout patet ex ritu ordinationis diaconalis et prout canonice statutum est in supra citato canone 276, 2 , n. 3, C.I.C.. Haec vero recitatio exinde sortitur indolem non quidem privatae devotionis neque pii exercitii sola propria voluntate clerici electi, sed actus proprii sacri ministerii et muneris pastoralis.
2) Obligatio sub gravi recidit in recitationem integram Officii Divini?
R. Prae oculis sequentia habeantur:
a) causam gravem, sive infirmae valetudinis sive pastoralis ministerii sive caritatis exercendae sive fatigationis, non autem leve incommodum, excusare a recitatione partiali vel etiam totali Divini Officii iuxta hoc generale principium: lex ecclesiastica mere positiva non obligat cum gravi incommodo;
b) omissio sive totalis sive partialis Divini Officii, merae pigritiae vel non necessariae relaxationis causa, non est licita, quinimmo est despectio, pro pondere materiae gravis, officii ministerialis et positivae legis Ecclesiae;
c) ratio excusans a recitatione Laudum vel Vesperarum esse potest tantum causa gravioris momenti, quia hae Horae Liturgicae sunt "duplex cardo Officii cotidiani" (SC 89);
d) si sacerdos in eadem die pluries sanctam Missam celebrare vel per plures horas sacramentales confessiones excipere vel pluries conciones habere debet, et exinde fatigatur, potest tranquilla conscientia censere sibi suppetere legitimam causam pro omittenda aliqua proportionata parte Divini Officii;
e) Ordinarius proprius sacerdotis vel diaconi potest ex iusta causa aut gravi, si casus ferat, eumdem dispensare, ex parte vel in toto, a recitatione Divini Officii, vel eidem commutationem concedere in alium pietatis actum (ut, exempli gratia, rosarium marianum, viam crucis, lectionem biblicam vel spiritalem vel orationem mentalem rationabiliter protractam, etc.).
3) Quaenam est vis propria criterii de "veritate temporis" circa hanc quaestionem?
R. Responsio exigit distinctas partes, pro diversitate casuum.
a) Officium Lectionis non alligatur stricte tempori determinato, ac proinde quacumque hora rationabili persolvi potest, omitti vero potest si aliqua detur causa ex illis quae superius recensitae sunt in n. 2. Iuxta consuetudinem, Officium Lectionis inde a serotinis vel nocturnis horis diei precedentis post peractas Vesperas celebrari potet (Cf. IGLH, 59).
b) item dicendum de hora media, quippe cum eidem non assignetur tempus determinatum, in eius absolutione tempus servetur, quod intercurrit inter horas matututinas et vesperas. Extra chorum, ex tribus Horis Tertiae, Sextae et Nonae
"unam seligere diei temporis magis congruentem, ita ut servetur traditio orandi per diem in medio opere" (IGLH, 77).
c) per se Laudes recitari debent horis matutinis, Vesperae autem horis vespertinis prout ipsa nomina denotant; attamen si quis horis matutinis Laudes recitare non potuit, obligatione tenetur illas recitare ubi primum poterit. Similiter Vesperae si non possunt persolvi horis vespertinis, recitandae sunt ubi primum licuerit. Aliis verbis obstaculum quo "veritas horarum" impeditur non est de se causa excusans a recitandis Laudibus vel Vesperis, quia de "Horis praecipuis" (SC, 89) agitur, quae "maxime faciendae sunt" (IGLH, 40).
Qui libenter pensum servitutis persolvit et laudes Creatori universorum alacriter confiteri satagit, potest post hymnum Horae competentis saltem psalmodiam Horae praetermissae recuperare et sub una lectione brevi et oratione concludere.
Haec responsa publici iuris fiunt de consensu Congregationis pro Clericis.
Ex Civitate Vaticana, die 15 mensis novembris , a. D. 2000
(Georgius A. Card. Medina Estévez)
Praefectus