The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Die 11 octobris

Sancti Ioannis XXIII, papae

 

De Communi pastorum: pro papa.

Collecta

Omnípotens sempitérne Deus,
qui per orbem terrárum in beáto Ioánne, papa,
Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum,
concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne,
abundántiam christiánae caritátis laetánter effúndere valeámus.
Per Dóminum.


Lectiones

De Communi pastorum [pro papa].

Lectio I
Ez 34, 11-16: «Sicut visitat pastor gregem suum, sic visitabo oves meas».
Haec dicit Dóminus: Ecce ego ipse requíram oves meas…

Ps. resp.
Ps 22 (23), 1-3. 4. 5. 6.
R/. (1): Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.

Alleluia
Io 10, 14: Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas et cognóscunt me meae.

Evang.
Io 21, 15-17: «Pasce agnos meos, pasce oves meas».
Cum [manifestásset se Iesus discípulis suis et] prandísset cum eis, dicit Simóni Petro …


Die 11 octobris

Sancti Ioannis XXIII, papae

Angelus Iosephus Roncalli in vico Sotto il Monte in provincia Bergomensi in Italia anno 1881 ortus est. Undecim annos natus Seminarium dioecesanum ingressus est et studia dein apud Pontificium Seminarium Romanum perfecit. Anno 1904 presbyter ordinatus est et Secretarii Episcopi Bergomensis officiis functus. Anno 1921, ministerium apud Apostolicam Sedem inivit uti Praeses Consilii centralis pro Italia Pontificii Operis de Propaganda Fide; anno 1925, Visitator Apostolicus ac deinde Delegatus Apostolicus in Bulgaria fuit et, anno 1935, in Turcia et Graecia; anno 1944, Apostolicus Nuntius in Gallia nominatus est. Anno 1953, Cardinalis creatus est et Patriarcha Venetiarum exinde factus. Anno 1958, Summus Pontifex evectus est: in Pontificatu suo Synodum Romanam convocavit, Commissionem pro Codicis Iuris Canonici recognitione instituit et Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum indixit. Romae vesperi diei 3 Iunii 1963 obiit.

De Communi pastorum: pro papa.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex allocutiónibus sancti Ioánnis XXIII, papae.

(In sollemnem Concilii Oecumenici Vaticani II inaugurationem, die 11 octobris 1962: AAS 54 [1962], 786-787. 792-793)

Ecclesia amantissima omnium mater

Gaudet Mater Ecclésia quod, singulári Divínae Providéntiae múnere, optatíssimus iam dies illúxit, quo, áuspice Deípara Vírgine, cuius matérna dígnitas hódie festo ritu recólitur, hic ad Beáti Petri sepúlcrum Concílium Oecuménicum Vaticánum Secúndum sollémniter inítium capit.

Gravíssimae sane res et quaestiónes ab humáno génere dissolvéndae, post vigínti fere saécula non mutántur; étenim Christus Iesus semper médium quasi locum tenet históriae et vitae: hómines aut ipsi ipsiúsque Ecclésiae adhaérent, atque ádeo lucis, suavitátis, recti órdinis pacísque bonis fruúntur; aut sine ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consúlto extra Ecclésiam commorántur, quo fit ut confúsio inter eos habeátur, mútuae ratiónes ásperae efficiántur, cruentórum bellórum impéndeat perículum.

Ineúnte Concílio Oecuménico Vaticáno Secúndo, manifésto ut álias numquam patet, veritátem Dómini in aetérnum manére. Síquidem, dum aetas aetáti succédit, incértas cérnimus hóminum opinatiónes álias álias excípere atque enascéntes erróres saepe cito velut nébulam sole depúlsam evanéscere.

Quibus erróribus Ecclésia nullo non témpore óbstitit, eos saepe etiam damnávit, et quidem severitáte firmíssima. Ad praesens tempus quod áttinet, Christi Sponsae placet misericórdiae medicínam adhibére, pótius quam severitátis arma suscípere; magis quam damnándo, suae doctrínae vim ubérius explicándo putat hodiérnis necessitátibus esse consuléndum. Non quod desint falláces doctrínae, opinatiónes, perícula praecavénda atque dissipánda; sed quia haec ómnia tam apérte pugnant cum rectis honestátis princípiis, ac tam exitiáles peperére fructus, ut hódie hómines per se ipsi ea damnáre incípere videántur, ac nominátim illas vivéndi formas, quae Deum eiúsque leges posthábeant, nímiam in téchnicae artis progréssibus pósitam confidéntiam, prosperitátem únice vitae cómmodis inníxam. Ipsi magis magísque norunt, humánae persónae dignitátem eiúsque cóngruam perfectiónem negótium esse magni moménti et ad expediéndum perárduum. Quod autem máxime ínterest, íidem experiéndo tandem didicérunt, extérnam vim áliis impósitam, armórum poténtiam, políticum dominátum mínime satis esse, ad gravíssimas, quae eos angunt, quaestiónes felíciter dissolvéndas.

Hisce in rerum adiúnctis, Cathólica Ecclésia, dum per Oecuménicum hoc Concílium religiósae veritátis facem attóllit, amantíssimam ómnium matrem se vult praebére, benígnam, patiéntem, atque erga fílios a se seiúnctos misericórdia ac bonitáte permótam humáno géneri, tot difficultátibus laboránti, ipsa, ut olim Petrus mísero illi qui ab eo stipem rogáverat, dicit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo hoc tibi do; in nómine Iesu Christi Nazaréni surge et ámbula. Scílicet nostrórum témporum homínibus Ecclésia non cadúcas pórrigit divítias, neque beatitátem dumtáxat terrénam pollicétur; sed supérnae grátiae bona impértit, quae cum hómines ad filiórum Dei dignitátem érigant, tam válido praesídio et adiuménto sunt ad humaniórem efficiéndam eórum vitam; uberióris doctrínae suae fontes áperit, qua hómines luce Christi collustráti pénitus intellígere valent, quid ipsi revéra sint, qua dignitáte excéllant, quem finem prósequi débeant; per fílios dénique suos ubíque christiánae caritátis spátia dilátat, qua ad dissensiónum sémina evellénda nihil est áptius et ad provehéndam concórdiam, iustam pacem fraternámque ómnium unitátem nihil est efficácius.

Responsorium                                                                    Cf. Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9

R/. Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam, * Et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam.

V/. Deus fundávit eam in aetérnum. * Et portae.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in beáto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánae caritátis laetánter effúndere valeámus. Per Dóminum.

   

top