Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

Formula qua iusiurandum fidelitatis ab iis dandum erit qui episcopi dioecesani nominati sunt

 

Ego…, nominatus… episcopus… sanctae apostolicae romanae Ecclesiae et Summo Pontifici, beati Petri apostoli in primatu Successori et Christi Vicario, eiusque legitimis Successoribus semper fidelis ero atque oboediens. Quos non tantum summo prosequar honore, sed faciam etiam, quantum in me erit, ut debitus iisdem tribuatur honor et omnis iniuria ab ipsis arceatur.

Iura et auctoritatem Romanorum Pontificum, mihi curae erit promovere ac defendere; itidem praerogativas eorum legatorum vel procuratorum. Quidquid autem contra eadem a quopiam contigerit attentari, ipsi Summo Pontifici sincero animo aperiam.

Apostolica munera mihi commissa docendi, sanctificandi et regendi, in hierarchica communione cum Christi Vicario et Collegii episcopalis membris, omni cura ad mentem et litteram sacrorum canonum absolvere satagam.

In depositum fidei purum et integrum servandum atque authentica ratione tradendum studiose incumbam, errantibus vero in fide paternum animum pandam iidemque ut ad plenitudinem catholicae veritatis redeant omni ope annitar.

Ad Concilia aliasque actiones collegiales episcopales vocatus, nisi impediar, me promitto esse venturum vel responsurum.

Bona vero temporalia ad Ecclesiam mihi concreditam pertinentia iuxta sacrorum canonum normas diligenter administra bo, sedulo invigilans ne eadem quoquo modo pereant aut detrimentum capiant.

Concilii Vaticani II aliaque canonica decreta quae institutionem et ambitum actionis conferentiarum episcopalium respiciunt, necnon consiliorum presbyteralium et pastoralium, amplectar eorumque munerum ordinatum usum libenter promovebo.

Statis denique temporibus apostolorum limina vel ego ipse vel per alios ad normam iuris invisam, rationem de pastorali meo officio reddam ac de clero etpopulo mihi commissis fideliter referam: mandata simul obsequenter accipiam maximoque studio perficiam.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.