Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

DECRETUM
CIRCA IMPOTENTIAM QUAE MATRIMONIUM DIRIMIT
*

 

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei semper retinuit a matrimonio non esse impediendos eos qui vasectomiam passi sunt aliosque in similibus condicionibus versantes eo quod non certo constaret de eorum impotentia.

Iam vero, inspecta tali praxi et post iterata studia ab hac Sacra Congregatione necnon a Commissione Codici Iuris Canonici recognoscendo peracta, Em.mi ac Rev.mi Patres huius S. Congregationis, in consessu plenario feriae IV, die 11 maii 1977 habito, propositis Sibi dubiis, quae sequuntur, respondendum decreverunt:

1. Utrum impotentia, quae matrimonium dirimit, consistat in incapacitate, antecedenti quidem et perpetua, sive absoluta sive relativa, perficiendi copulam coniugalem.

2. Quatenus affirmative, utrum ad copulam coniugalem requiratur necessario eiaculatio seminis in testiculis elaborati.

Ad primum: Affirmative; ad secundum: Negative.

Et in Audientia, feria VI, die 13 eiusdem mensis et anni, Summus Pontifex div. Prov. Paulus Pp. VI infrascripto Praefecto huius S. Congregationis concessa, praefatum decretum adprobavit ac publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 13 maii 1977.

 

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis

 

* AAS 69 (1977), 426.