Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO
CIRCA LIBRUM R.P. IACOBI POHIER:

« QUAND JE DIS DIEU »
*

 

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei munus suum promovendi atque tutandi doctrinam fidei et morum in universa Ecclesia adimplens, iuxta propriam « Agendi rationem » 1 examini subiecit librum R. P. Iacobi Pohier: Quand je dis Dieu, in eoque affirmationes Revelationi et Magisterio Ecclesiae manifeste non consentaneas deprehendit.

Exitus huiusmodi examinis per Superiorem Generalem significatus est auctori iam die 21 Aprilis 1978 litteris, quibus ipse invitatus est ad suas opiniones publice corrigendas necnon ad suam plenam adhaesionem doctrinae Ecclesiae manifestandam. Iteratis huius Congregationis petitionibus auctor respondit, clarificationes non sufficientes afferens; praeterea circa puncta quae ipsi significata sunt, explicitam fidei Ecclesiae professionem non emisit.

Propterea S. Congregatio pro Doctrina Fidei nunc ad sequentia declaranda cogitur:

1) Inter errores manifestiores huius libri notanda est negatio veritatum quae sequuntur: intentio Christi passioni suae valorem redemptivum et sacrificalem attribuendi; resurrectio corporalis Christi necnon continuatio Ipsius tamquam subiecti realis post consummatam existentiam historicam; vita post mortem, resurrectio, vita aeterna cum Deo tamquam hominis vocatio; praesentia in Sacra Scriptura verae doctrinae sensu obiectivo praeditae, quem fides in ipsa percipere et Magisterium Ecclesiae Spiritu Sancto auxiliante, authentice determinare potest.

2) Supradictis erroribus plures aliae adiunguntur et miscentur propositiones periculosae, quippe quae tam ambiguae talisque naturae sint, ut in animis fidelium incertitudinem circa fundamentales articulos fidei catholicae gignere possint, cuiusmodi sunt: conceptus christianus Dei transcendentis; praesentia realis Christi in Eucharistia uti a Concilio Tridentino et recenter a Paulo VI in Littera encyclica « Mysterium Fidei » proposita est; munus specificum sacerdotis in hac praesentia reali efficienda; exercitium infallibilitatis in Ecclesia. Quod ad divinitatem Christi spectat auctor modo tam inusitato sese exprimit, ut determinari nequeat, an ipse talem veritatem adhuc sensu catholico traditionali profiteatur.

Hac Declaratione S. Congregatio pro Doctrina Fidei, bonum fidelium prae oculis habens, gravitatem errorum hic denuntiatorum patefacit necnon impossibilitatem eosdem considerandi tamquam opiniones quae liberae theologorum discussioni relinquantur.

Hanc Declarationem in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 3 Aprilis 1979.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Loriensis,
Secretarius

 

   

* AAS 71 (1979), 446-447.

1 Cf. Nova agendi ratio in doctrinarum examine, AAS 63 (1971), 234-236.