Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

DECLARATIO DE EUTHANASIA *

 

Iura et bona quae humanae personae inhaerent, magnum obtinent momentum in quaestionibus quae apud nostrae aetatis homines agitantur. Ad rem quod attinet, Concilium Œcumenicum Vaticanum II praecellentem personae humanae dignitatem, peculiarique modo ius ipsius ad vitam, sollemniter confirmavit. Quapropter idem Concilium denuntiavit crimina contra vitam, quorum in numero ponuntur « cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium » (Constitutio pastoralis Gaudium et Spes, n. 27).

Recentiore tempore S. Congregatio pro Doctrina Fidei in omnium Christifidelium mentem doctrinam de abortu procurato revocavit. Nunc vero eadem S. Congregatio opportunum ducit Ecclesiae doctrinam de euthanasia proponere.

Verum quidem est, hoc in doctrinae campo, ultimos Pontifices principia exposuisse, quae vim suam integre servant; at medicae artis progressus effecerunt ut in quaestione de euthanasia hisce ultimis annis novi aspectus in medium proferrentur; qui quidem aspectus postulant ut novis dilucidationibus proponantur, ad ethicas normas quod attinet.

In hominum societate, quae hodie est, cum saepe in discrimen vocentur ipsa fundamentalia vitae humanae bona, fit ut mutatio civilis culturae vim habeat in ipsam rationem mortem et dolorem aestimandi; animadvertendum etiam est auctam esse medicae artis virtutem sanandi vitamque prorogandi quibusdam datis condicionibus, quae quidem interdum nonnullas de re morali quaestiones gignunt. Itaque homines, qui in tali rerum statu versantur, anxii sibi interrogationes ponunt de extremae senectutis et mortis significatione. Ac proinde consentaneum est, ut iidem quaestionem sibi ponant an ius habeant sibi vel suis procurandi « dulcem mortem », quae breviores dolores reddere possit, quaeque ipsis videtur hominis dignitati magis respondere.

Qua de re plures Conferentiae Episcopales Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei quaestiones proposuerunt. Nunc autem haec Sacra Congregatio, postquam circa varios euthanasiae aspectus peritorum sententiam iam quaesivit, in animo habet hac Declaratione Episcoporum petitionibus respondere, quo ipsi facilius fideles sibi creditos recte docere possint, idque habeant unde ad gravissimam hanc causam publicae rei moderatoribus considerationis elementa praebeant.

Argumenta hoc in documento proposita ad eos in primis spectant, qui fidem et spem suam reponunt in Christo, e cuius vita, morte et resurrectione christianorum vita ac mors praesertim novam significationem acceperunt, iuxta S. Pauli verba: « Sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus » (Rom 14,8; cf. Phil 1,20).

Ad eos autem quod attinet, qui alias religiones profitentur, horum plerique nobiscum in id profecto consentient, quod scilicet fides in Deum Creatorem, Providentem et vitae Dominum — si quidem eam ipsi participent — unicuique personae humanae praecellentem dignitatem tribuit, eiusque reverentiam tuetur.

Sperandum est hanc Declarationem consensum adipisci posse etiam hominum bonae voluntatis, qui etsi philosophicae doctrinae vel ideologiae diversitate inter se discrepant, nihilominus de iuribus personae humanae vivam conscientiam ferunt. Haec ipsa iura, alioquin, recentiorum annorum decursu, saepe proclamata sunt per declarationes Conventuum Internationalium; cum autem hic agatur de iuribus fundamentalibus cuiusvis humanae personae propriis, patet fas non esse argumentis inniti ductis a pluralismo politico vel a libertate religiosa, ut eorundem iurium vis universalis denegetur.

I. Vitae humanae valor

Vita humana est fundamentum omnium bonorum itemque necessarius fons et condicio cuiusvis activitatis humanae necnon consortionis socialis. Quod si maxima pars hominum vitam aestimant rem sacram esse, et fatentur neminem eadem libere uti posse, christifideles tamen in ea quiddam praestantius cernere valent, donum scilicet amoris Dei, quod conservare fructuosumque reddere debent. Qua ex altera consideratione haec consectaria sequuntur:

1. Nemini attentare licet vitam alicuius hominis innocentis, quin sese opponat amori Dei erga ipsum, quin fundamentale ius violet, quod nec amitti nec alienari potest, ac proinde quin summae gravitatis crimen committat.

2. Omnis homo vitam secundum Dei consilium agere debet. Ea ipsi committitur tamquam bonum quod iam hisce in terris fructus facere oportet, sed cuius plena et absoluta perfectio in aeterna vita exspectanda erit.

3. Voluntaria mors igitur, seu suicidium, pariter ac homicidium nefas est; talis enim hominis actio habenda est reiectio supremae Dei potestatis eiusque amoris consilii. Suicidium, praeterea, saepe est etiam recusatio amoris erga seipsum, negatio naturalis instinctus vivendi, fuga a iustitiae et caritatis officiis quae debentur sive proximis, sive variis communitatibus, sive consortioni hominum universae – quamvis interdum, ut omnes norunt, animi status contingant quae culpam minuere aut etiam plene auferre possint.

A suicidio tamen plane distinguendum est illud vitae sacrificium, quo quis ob excelsam causam, cuiusmodi est Dei honor, salus animarum, vel servitium pro fratribus – vitam suam profundit aut in discrimen adducit (cf. Io 15,14).

II. Euthanasia

Ut autem quaestio de euthanasia rite tractetur, expedit in primis vocabulorum significationem accurate explicare.

Etymologia spectata, euthanasia apud antiquos placidam mortem significabat acerbis doloribus vacuam. Hodie amplius non attenditur ad hanc originariam vocis significationem, sed potius ad quendam medicae artis interventum, quo dolores infirmitatis vel supremi vitae agonis imminuuntur, interdum etiam cum periculo vitam praemature auferendi. Denique hoc verbum strictiore sensu accipitur, ita ut eius vis et notio sit: mortem inferre miserationis causa, eo quidem proposito, ut extremi dolores radicitus tollantur, vel ut pueris abnormibus, aegrotis insanabilibus aut mente captis evitetur infelicis vitae prorogatio, fortasse ad plures annos, quae nimium grave onus familiis vel societati imponere possit.

Necessarium igitur est ut plane pateat, quae notio huic voci in praesenti documento tribuatur.

Nomine euthanasiae significatur actio vel omissio quae suapte natura vel consilio mentis mortem affert, ut hoc modo omnis dolor removeatur. Euthanasia igitur in voluntatis proposito et in procedendi rationibus, quae adhibentur, continetur.

Iamvero, denuo firmiter declarandum est neminem nihilque ullo modo sinere posse ut vivens humanum innocens occidatur, sive sit fetus vel embryon, sive infans vel adultus, sive senex, sive morbo insanabili affectus, sive in mortis agone constitutus. Praeterea nemini licet mortiferam hanc actionem petere sibi aut alii, qui sit ipsius responsabilitati commissus, immo in eadem ne consentire quidem potest explicite vel implicite. Nec auctoritas ulla potest eam legitime iniungere vel permittere. Agitur enim de legis divinae violatione, de offensione dignitatis personae humanae, de crimine contra vitam, de facinore in hominum genus.

Fieri potest ut ob diuturnos ac vix tolerandos dolores, ob rationes in animi affectibus innixas, vel ob alterius generis causas, aliqui ad persuasionem adducantur se legitime posse mortem sibi petere aut aliis afferre. Quamquam hisce in casibus hominis culpa imminui aut omnino deesse potest, nihilominus error iudicii in quem conscientia, bona fide fortasse, incidit, naturam huius actus mortiferi non mutat, qui per se repudiandus semper erit. Gravissime aegrotantium implorationes, quandoque mortem invocantium, haud intellegendae sunt quasi veram euthanasiae voluntatem significent; etenim fere semper agitur de anxiis invocationibus auxilii et amoris. Praeter medicas curas, id quo aegrotus indiget, est amor, est fervidus animi affectus humanus et supernaturalis, quo proximi omnes, parentes et filii, medici et aegrotorum ministri eum complecti possunt ac debent.

III. Doloris significatio apud christianos et analgesicorum remediorum usus

Non semper mors advenit in miserabilibus condicionibus post vix tolerandorum dolorum cruciatum. Neque necesse est ut casus omnino singulares prae oculis habeamus. Plura enim eaque concordia testimonia opinari iubent naturam ipsam consuluisse, ut leviores redderentur separationes illae in morte faciendae, quae, si homini acciderent optima utenti valetudine, acerbae praeter modum ipsi evaderent. Quo fit ut morbi diuturnitas, provecta senectus, solitudinis ac derelictionis status eiusmodi inducant psychologicas condiciones, quae acceptionem mortis faciliorem efficiant.

Nihilominus fatendum est mortem, quam saepe acerbi, diuturnique dolores praecedunt aut comitantur, eventum exstare, qui naturaliter hominis animum angore afficit.

Corporis dolor certe condicionis humanae pars est, quae vitari non potest; ratione biologica spectata, is monitum praebet, cuius utilitas est indubia: at, cum psychologicam hominis vitam attingat, eius vis saepe biologicam utilitatem superat atque adeo augere potest, ut optabilis sit eius amotio, quoquo pacto obtinenda.

Secundum christianam doctrinam, tamen, dolor praesertim in extremis vitae momentis, proprium obtinet locum in salvifico Dei consilio; is enim est participatio passionis Christi et coniunctio cum redemptionis sacrificio, quod Ipse obtulit voluntati Patris obtemperans. Quare mirum non est si christiani quidam cupiunt modice uti anaestheticis medicamentis, ita ut partem saltem dolorum suorum voluntarie assumentes, per eos conscio modo cum doloribus Christi cruci affixi sese coniungere valeant (cf. Mt 27,34). Nihilominus a prudentia alienum est heroicam quandam agendi rationem tanquam generalem normam imponere. E contrario humana et christiana prudentia pro pluribus aegrotis suadet usum eorum medicamentorum quae apta sint ad leniendum vel auferendum dolorem, etiamsi inde, ut secundarii effectus, torpor et imminuta animi conscientia consequantur.

Quod autem ad eos attinet quibus deest facultas sensus suos exprimendi, recte praesumi potest ipsos velle haec doloris lenimenta sumere, eademque sibi ministrari secundum medicorum consilia.

At intensivus analgesicorum remediorum usus difficultatibus non caret, quia ad eorum efficaciam servandam, ob assuetudinis phaenomenon, communiter portio sumenda augeri debet. Iuvat hic commemorare quandam Pii XII declarationem, quae adhuc integram vim suam retinet. Medicorum cœtui, qui hanc quaestionem proposuerant: « Doloris et conscientiae sublatio ope narcoticorum medicamentorum [...] iuxta religionem et disciplinae moralis normas potestne permitti medico et aegroto (etiamsi mors immineat atque horum medicamentorum usus praevideatur breviaturus esse vitam)? », Pontifex respondit: « Si alia subsidia desunt, et si in hisce rerum adiunctis id minime impedit quominus alia religiosa et moralia officia impleantur: licet ». Quo in casu, uti patet, mors nullo modo est animo intenta aut quaesita, etsi rationabili de causa in eius periculum incurritur; id tantummodo in propositis fuit, ut dolores efficaciter lenirentur, adhibitis ad id analgesicis remediis, quae medicae arti praesto sunt.

Attamen analgesica medicamenta, quibus aegroti sui conscientiam amittunt, peculiari consideratione digna sunt. Multum interest, enim, homines posse non solum moralibus praeceptis et officiis erga familiares satisfacere, verum etiam ac praesertim plene sibi conscios ad occursum Christi rite animum disponere. Pius XII idcirco admonet « fas non esse morientem sine gravi causa sui conscientia privari ».462

IV. Proportio servanda in remediorum therapeuticorum usu

Nostris temporibus magni refert, mortis momento, personae humanae dignitatem et christianam vitae significationem servari, cavendo a quadam « technicitate », uti aiunt, quae periculum abusus secumfert. Ac revera sunt qui loquuntur de « iure ad mortem », qua quidem dictione non intellegitur ius alicuius ad mortem sibi consciscendam per se vel per alium, quemadmodum ipsi placet, sed ius moriendi omni cum tranquillitate, humana et christiana dignitate servata. Si res ita consideretur, artis therapeuticae usus interdum nonnullas quaestiones afferre potest.

Pluribus in casibus fieri potest ut rerum status adeo implexus sit, ut dubitationes oriantur de modo, quo doctrinae moralis principia in rem traduci oporteat. Decisiones capiendae ad conscientiae iudicium tandem pertinent sive aegroti vel eorum qui legitime ipsius nomine agunt, sive etiam medicorum qui omnes prae oculis habere debent tum disciplinae moralis praecepta tum multiplices casus aspectus.

Uniuscuiusque officium est consulere valetudini suae et efficere ut sibi curationes ministrentur. Ii autem quibus infirmorum cura concredita est, omni cum diligentia operam suam praestare debent ac remedia praebere, quae necessaria vel utilia videantur.

Suntne igitur in omnibus rerum adiunctis cuncta prorsus remedia experienda?

Haud multo ante moralis disciplinae cultores respondebant usum mediorum « extraordinariorum » numquam praecipi posse. Huiusmodi responsio, quae, ut principium, semper valet, hodie fortasse minus perspicua apparet sive ob parum definitum dicendi modum, sive etiam ob celeres progressus, qui in re therapeutica facti sunt. Hinc est quod quibusdam potius placet loqui de mediis « proportionatis » et « non proportionatis ». Utcumque res se habet, recta mediorum aestimatio fieri poterit, si artis therapeuticae genus, eiusque difficultatum et periculorum gradus ac sumptus necessarii necnon possibilitas eodem utendi, cum effectibus, quos exspectare licet, comparentur, debita ratione habita tum status aegroti tum ipsius corporis et animi virium. Quo facilius haec generalia principia ad rem deducantur, iuvare poterunt accuratiores explicationes, quae sequuntur:

– Si alia remedia non suppetunt, licet, ex consensu aegroti, media adhibere, quae novissima medicae artis inventa protulerunt, etiamsi haud satis adhuc experimentis probata sint nec aliquo periculo careant. Aegrotus, qui ea accipiat, poterit etiam exemplum generosi animi praebere in bonum generis humani.

– Pariter licet horum mediorum usum abrumpere, quotiescumque exitus spem in eis repositam fallit. At in hoc capiendo consilio, ratio habeatur iusti desiderii aegroti eiusque familiarium, nec non sententiae medicorum, qui vere periti sint; hi profecto prae ceteris aequam aestimationem facere poterunt, cum sumptus instrumentorum et hominum in id impendendorum non respondet effectibus qui praevidentur, et cum medicae artis adhibita subsidia imponunt aegroto dolores aut incommoda graviora quam utilitates quae inde ei afferri possunt.

– Semper licet satis habere communia remedia, quae ars medica suppeditare potest. Quapropter nemini obligatio imponenda est genus curationis adhibendi quod, etsi in usu iam est, adhuc tamen non caret periculo vel nimis est onerosum. Quae remedii recusatio comparanda non est cum suicidio: verius habenda est vel simplex acceptatio condicionis humanae; vel cura vitandi laboriosum medicae artis apparatum cui tamen par sperandorum effectuum utilitas non respondet; vel denique voluntas onus nimis grave familiae aut communitati non imponendi.

– Imminente morte, quae remediis adhibitis nullo modo impediri potest, licet ex conscientia consilium inire curationibus renuntiandi, quae nonnisi precariam et doloris plenam, vitae dilationem afferre valent, haud intermissis tamen ordinariis curis, quae in similibus casibus aegroto debentur. Tunc causa non est cur medicus animi angore afficiatur, quasi alicui, qui in periculo versaretur, auxilium negaverit.

Conclusio

Normae quae hac Declaratione continentur, proficiscuntur ab impenso studio opem hominibus ferendi, secundum Creatoris consilium. Si ex una parte vita habenda est Dei donum, ex altera vero mors vitari nequit; necesse igitur est ut nos, mortis horam nullo modo properantes, eam excipere valeamus plene nobis conscii responsabilitatis nostrae et omni cum dignitate. Mors, enim, finem quidem imponit terrestri huic vitae, sed simul ad immortalem vitam aditum patefacit. Quapropter ad hoc eventum omnes homines animum rite disponere debent, humanorum valorum praefulgente luce, ac multo magis christifideles suae fidei lumine ducti.

Quod attinet ad publicae sanitati tuendae addictos, ii profecto nihil reliqui faciant ut totam artis suae peritiam in bonum infirmorum et morientium impendant; quibus tamen meminerint aliud solacium deberi, idque multo magis necessarium, scilicet immensam bonitatem et ardentem caritatem. Huiusmodi ministerium, quod hominibus praestatur, ipsi Christo Domino etiam praestatur, qui dixit: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

Hanc declarationem in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 5 Maii 1980.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Loriensis,
a Secretis