The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

    

EPISTULA ORDINARIIS LOCORUM MISSA:
IN MENTEM NORMAE VIGENTES
DE EXORCISMIS REVOCANTUR

(die 29 m. Septembris a. 1985) *

 

Excellentissime Domine,

Inde ab aliquot annis, apud quosdam cœtus ecclesiales, conventus ad precationes faciendas multiplicantur hoc quidem proposito, ut liberatio obtineatur ab influxu daemonum, etiamsi non de exorcismis proprie dictis agatur; qui conventus peraguntur sub ductu laicorum, etiam praesente sacerdote.

Cum a Congregatione pro Doctrina Fidei quaesitum sit quid sentiendum de hisce factis, hoc Dicasterium necessarium putat omnes Ordinarios certiores facere de responsione quae sequitur:

1. Canon 1172 Codicis Iuris Canonici declarat neminem exorcismos in obsessos proferre legitime posse, nisi ab Ordinario loci peculiarem et expressam licentiam obtinuerit (§ 1), ac determinat hanc licentiam ab Ordinario loci concedendam esse tantummodo presbytero pietate, scientia, prudentia ac vitae integritate praedito (§ 2). Episcopi igitur enixe invitantur, ut observantiam urgeant horum praescriptorum.

2. Ex hisce praescriptionibus sequitur ut christifidelibus etiam non liceat adhibere formulam exorcismi contra satanam et angelos apostaticos, excerptam ex illa quae publici iuris facta est iussu Summi Pontificis Leonis XIII, ac multo minus adhibere textum integrum huius exorcismi. Episcopi hac de re fideles admonere curent in casu necessitatis.

3. Denique, ob easdem rationes, Episcopi rogantur ut vigilent ne — etiam in casibus qui, licet veram possessionem diabolicam excludant, diabolicum tamen influxum aliqualiter revelare videntur — ii qui debita potestate carent conventus moderentur, in quibus ad liberationem obtinendam precationes adhibentur, quarum decursu daemones directe interpellantur et eorum identitas cognoscere studetur.

Harum normarum tamen enuntiatio minime christifideles abducere debet a precando ut, quemadmodum Iesus nos docuit, liberentur a malo (cf. Mt 6,13). Insuper Pastores hac oblata opportunitate uti poterunt, ut in mentem revocent quid Ecclesiae traditio doceat circa munus quod proprie ad sacramenta et ad Beatissimae Virginis Mariae, Angelorum Sanctorumque intercessionem spectat in christianorum etiam contra spiritus malignos spirituali certamine.

Hanc occasionem nactus impensos aestimationis meae sensus Tibi obtestor permanens

add.mus in Domino

 

+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Albertus Bovone,
a Secretis

 

* AAS 77 (1985), 1169-1170.

 

top