The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

RESPONSA AD QUAESTIONES DE ALIQUIBUS SENTENTIIS
AD DOCTRINAM DE ECCLESIA PERTINENTIBUS

 

Introductio

Ad catholicam profundius intelligendam ecclesiologiam nemo ignorat quantum Oecumenica Vaticana Synodus II contulerit, sive per dogmaticam Constitutionem Lumen gentium, sive per Decreta de Oecumenismo (Unitatis redintegratio) atque Orientalibus de Catholicis Ecclesiis (Orientalium Ecclesiarum). Ad hoc Romani autem Pontifices peropportune rem aestimaverunt penitus indagari, praesertim quod ad praxim recte dirigendam spectat: exinde Litterae Encyclicae Ecclesiam suam Pauli PP. VI (1964), necnon Ut unum sint (1995) Ioannis Pauli PP. II.

Multiplices ecclesiologiae facies ad profundius investigandas, minime consectaneum theologorum defuit officium, quod locum vero praebuit ut tempestive locupletissima studia florescerent. Sed si thema certo certius ferax evasit, nihilominus necessariis curis explanationibusque indiguit: quod evenit per Declarationem Mysterium Ecclesiae (1973), per Epistulam Ecclesiae Catholicae Episcopis Communionis notio (1992), per Declarationem Dominus Iesus (2000): documenta quae omnia a Congregatione pro Doctrina Fidei promulgata sunt.

Huiusmodi argumenti structuralis complexitas et quidem multarum propositionum novitas inintermisse excitant theologica studia haud semper immunia a deviationibus dubia incitantibus, quae haec Congregatio diligenti perscrutavit cura. Quamobrem – clarescente sub lumine integrae ac universae doctrinae circa Ecclesiam – mens est huius Congregationis necte firmare germanam significationem nonnullarum sententiarum ecclesiologicarum Magisterii, ne sana theologica disputatio interdum erroribus – ambiguitatis causa – offendatur.

RESPONSA AD QUAESTIONES

1. Quaeritur: Utrum Concilium Oecumenicum Vaticanum II mutaverit praecedentem doctrinam de Ecclesia ?

Respondetur: Noluit mutare, at evolvere, profundius intellegere et fecundius exponere voluit, nec eam mutavisse dicendum est.

Quod Ioannes XXIII incipiente Concilio dilucide affirmavit[1]. Quod Paulus VI repetivit[2]et in promulgatione Constitutionis Lumen gentium sic expressit: "Huius vero promulgationis potissimum commentarium illud esse videtur, quod per eam doctrina tradita nullo modo immutata est. Quod Christus voluit, id ipsum nosmetipsi volumus. Quod erat, permansit. Quae volventibus saeculis Ecclesia docuit, eadem et nos docemus. Tantummodo, id quod antea solum vitae actione continebatur, nunc aperta etiam doctrina exprimitur; quod usque adhuc considerationi, disputationi, atque ex parte etiam controversiis obnoxium erat, in certam doctrinae formulam nunc redactum est"[3]. Eandem intentionem episcopi iterum iterumque manifestaverunt et consecuti sunt[4].

2. Quaeritur: Quomodo intelligendum sit Ecclesiam Christi subsistere in Ecclesia Catholica?

Respondetur: Christus unicam Ecclesiam "his in terris… constituit" et ut "coetum adspectabilem et communitatem spiritualem"[5] instituit, quae inde a sua origine in decursu historiae semper exsistit exsistetque et in qua sola permanserunt ac permanebunt omnia elementa ab eo instituta[6]. "Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur […]. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata"[7].

Subsistentia in Constitutione Dogmatica Lumen gentium 8 est haec perpetua continuatio historica atque permanentia omnium elementorum a Christo institutorum in Ecclesia catholica[8], in qua Ecclesia Christi his in terris concrete invenitur.

Dum secundum doctrinam catholicam recte dici potest, Ecclesiam Christi in Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus nondum plenam communionem cum Ecclesia catholica habentibus adesse et operari propter sanctificationis et veritatis elementa quae in illis sunt[9], verbum "subsistit" soli Ecclesiae catholicae ut singulare tantum attribuitur, quia refertur nempe ad notam unitatis in symbolis confessam (Credo…unam Ecclesiam); quae Ecclesia una subsistit in Ecclesia catholica[10].

3. Quaeritur: Quare vocabulum "subsistit in" et non simpliciter verbum "est" adhibetur ?

Respondetur: Usus vocabuli retinentis plenam identitatem Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae doctrinam de Ecclesia non immutat, rationem tamen habet veritatis, apertius significans quod extra eius compaginem "elementa plura sanctificationis et veritatis" inveniuntur, "quae ut dona Ecclesiae Christi propria ad unitatem catholicam impellunt"[11].

"Proinde ipsae Ecclesiae et communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est"[12].

4. Quaeritur: Quare Concilium Oecumenicum Vaticanum II Ecclesiis orientalibus a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctis nomen "Ecclesiae" attribuit?

Respondetur: Concilium usum traditionalem nominis accipere voluit. "Cum autem illae Ecclesiae quamvis seiunctae, vera sacramenta habeant, praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur"[13], titulum merentur "Ecclesiae particulares vel locales"[14], et Ecclesiae sorores Ecclesiarum particularium catholicarum nuncupantur[15].

"Proinde per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit"[16]. Quia autem communio cum Ecclesia catholica, cuius visibilis Caput est Episcopus Romae ac Successor Petri, non est quoddam complementum Ecclesiae particulari ab extra adveniens, sed unum e principiis internis quibus ipsa constituitur, conditio Ecclesiae particularis, qua potiuntur venerabiles illae communitates christianae, defectu tamen afficitur[17].

Ex altera parte, plenitudo catholicitatis Ecclesiae propria, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernatae, propter divisionem christianorum impeditur in historia plene consummanda[18].

5. Quaeritur: Cur textus Concilii et Magisterii subsequentis communitatibus natis ex Reformatione saeculi XVI titulum Ecclesiae non attribuunt?

Respondetur: Quia secundum doctrinam catholicam hae communitates successionem apostolicam in sacramento Ordinis non habent, ideoque elemento essentiale Ecclesiam constitutivo carent. Illae communitates ecclesiales, quae, praesertim propter sacerdotii ministerialis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servant[19], secundum doctrinam catholicam Ecclesiae sensu proprio[20] nominari non possunt.

SS.mus Dominus Noster Benedictus PP. XVI, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa, supradicta responsa in Conventu Ordinario huius Congregationis deliberata, rata habuit, confirmavit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die XXIX mensis iunii MMVII, in solemnitate Ss. Petri et Pauli, Apostolorum.

Gulielmus Cardinalis Levada
Praefectus

Angelus Amato, S.D.B.
Archiepiscopus tit. Silensis

Secretarius


[1] IOANNES XXIII, Allocutio 11. Oct. 1962: "… Concilium… integram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam Catholicam…Verumtamen in praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla parte inde detracta, his temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis…Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur …Oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia": AAS 54 [1962] 791; 792.

[2] Cf. PAULUS VI, Allocutio 29 Sep. 1963: AAS 55 [1963] 847-852.

[3] PAULUS VI, Allocutio 21. Nov. 1964: AAS 56 [1964] 1009-1010.

[4]Sacra Synodus exprimere voluit identitatem Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae. Quod invenitur in disceptationibus de Decreto Unitatis redintegratio. Schema Decreti in Aula die 23. Sept. 1964 Relatione propositum est. (Act Syn III/II 296-344). Modis ab Episcopis postea missis, Secretariatus pro Unitate Christianorum respondit die 10. Nov. 1964 (Act Syn III/VII 11-49). Ex Expensione modorum quattuor textus de primo responso hic referuntur:

A) [In Nr. 1 (Prooemium) Schema Decreti: Act Syn III/II 296, 3-6]

"Pag. 5, lin. 3-6: Videtur etiam Ecclesiam Catholicam inter illas Communiones comprehendi, quod falsum esset.

R(espondetur) : Hic tantum factum, prout ab omnibus conspicitur, describendum est. Postea clare affirmatur solam Ecclesiam catholicam esse veram Ecclesiam Christi" (Act Syn III/VII 12).

B) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 297-301]

"4 - Expressius dicatur unam solam esse veram Ecclesiam Christi; hanc esse Catholicam Apostolicam Romanam; omnes debere inquirere, ut eam cognoscant et ingrediantur ad salutem obtinendam...

R(espondetur): In toto textu sufficienter effertur, quod postulatur. Ex altera parte non est tacendum etiam in aliis communitatibus christianis inveniri veritates revelatas et elementa ecclesialia"( Act Syn III/VII 15). Cf. etiam ibidem n. 5.

C) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 296s]

"5 - Clarius dicendum esset veram Ecclesiam esse solam Ecclesiam catholicam romanam...

R(espondetur): Textus supponit doctrinam in constitutione ‘De Ecclesia’ expositam, ut pag. 5, lin. 24-25 affirmatur" (Act Syn III/VII 15). Commissio quidem de emendationibus Decreti Unitatis redintegratio iudicans, dilucide exprimit identitatem Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae atque eius unicitatem, retinens huius doctrinae fundamentum in Constitutione Dogmatica Lumen gentium consistere.

D) [In Nr. 2 Schema Decreti: Act Syn III/II 297s]

"Pag. 6, lin. 1-24: Clarius exprimatur unicitas Ecclesiae. Non sufficit inculcare, ut in textu fit, unitatem Ecclesiae.

R(espondetur): a) Ex toto textu clare apparet identificatio Ecclesiae Christi cum Ecclesia catholica, quamvis, ut oportet, efferantur elementa ecclesialia aliarum communitatum".

" Pag. 7, lin.5: "Ecclesia a successoribus Apostolorum cum Petri successore capite gubernata (cf. novum textum ad pag. 6, lin.33-34) explicite dicitur ‘unicus Dei grex’ et lin. 13 ‘una et unica Dei Ecclesia’ " (Act Syn III/VII).

Hae duae sententiae inveniuntur in Decreto Unitatis redintegratio 2.5 et 3.1.

[5] Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium, 8.1.

[6] Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio, 3.2; 3.4; 3.5; 4.6.

[7] CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium, 8.2.

[8] Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Decl. Mysterium Ecclesiae, 1.1: AAS 65 [1973] 397 ; Decl. Dominus Iesus, 16.3: AAS 92 [2000-II] 757-758; Notificatio de scripto P. Leonardi Boff, OFM, "Chiesa: carisma e potere": AAS 77 [1985] 758-759.

[9] Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ut unum sint, 11.3: AAS 87 [1995-II] 928.

[10] Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium, 8.2.

[11] CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium, 8.2.

[12] CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, DECR. UNITATIS REDINTEGRATIO, 3.4.

[13] CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio, 15.3; cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio, 17.2: AAS 85 [1993-II] 848.

[14] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 14.1.

[15] Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio, 14. 1; IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ut unum sint, 56 s : AAS 87 [1995-II] 954 s.

[16] CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio, 15.1.

[17] Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio, 17.3: AAS 85 [1993-II] 849.

[18] Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio, 17.3: AAS 85 [1993-II] 849.

[19] Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio, 22.3.

[20] Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Decl. Dominus Iesus, 17.2: AAS 92 [2000-II] 758.

     

top