The Holy See Search

back

riga

LATINITAS

Opus Fundatum in Civitate Vaticana
 

CERTAMEN VATICANVM LII INDICITVR     

    

        Linguae Latinae cultoribus, ubicumque terrarum sunt, LII proponitur Certamen Vaticanum, quod in opusculis prosa vel astricta oratione compositis vertitur. Certamen die XXIX mensis Novembris anno MMIX in Urbe celebrabitur.

        Iis qui ad Certamen LII descendent, conceditur ut argumentum, de quo Latine agant, sibi ipsi eligant; praeoptantur autem argumenta ad res vel eventus huius aetatis pertinentia.

* Nova sunto experimenta neque prius aut typis exscripta, etiam vulgari sermone, aut iam praemio in aliis litterarum certaminibus decorata vel etiam tantummodo exhibita, sed praemio non honestata.

* Sunto omnino ab ipso auctore inventa, neque ex alieno opere deprompta in Latinumque sermonem conversa, neque tandem e soluta oratione in astrictam; reicietur translatio experimentorum, quae a descendentibus in Certamen iam exhibita sunt.

        In iudicio de missis operibus ferendo, ut par est, cum rerum momentum tum Latini sermonis integritas aestimabuntur. In carminibus, ut liquet, etiam mentis incitationis vel motus, atque versuum legis et modificationis ratio ducetur.

* Scripta, quae prosa oratione conduntur, summum duo milia verborum et quingenta, minimum mille et quingenta complectantur.

* Poëtarum experimenta ne minus centum versibus constent neque numerum ducentorum quinquaginta versuum excedant. Singulae strophae numero notentur.

* Quisque petitor quinque sui operis exemplaria, ad unum idemque argumentum - non ad plura - pertinentia, vel machinula scriptoria dilucide exarata vel typis excusa, pridie Calendas Septembres anno MMIX mittenda curabit.

* Licet petitoribus sive soluta sive astricta oratione in idem certamen indictum descendere, sed in utraque unum opusculum permittitur ut exhibeatur. Scripta, sive fuerint sive non fuerint praemio ornata, non reddentur.

* Petitores commentationes suas aliqua sententiola vel ficto nomine notabunt, quam sententiolam quodque nomen commenticium cum in suprema parte paginae suae scriptionis exarabunt, tum super involucrum, in quo scidula verum nomen et cognomen ad certum domicilium eorum exhibens claudetur.Omnino, quaesumus, scriptores abstineant a vero suo nomine exarando super exterius involucrum, quo chartas omnes ad nos mittent.

* Victores huiuscemodi praemiis donabuntur.
Qui superior inter omnes discesserit aureo nomismate nec non diplomate honestabitur; qui autem victori proximus in certamine fuerit, argenteo nomismate decorabitur una cum mandato nummario et diplomate.
Petitores, qui publica laude digni existimati erunt, aeneo nomismate et diplomate ornabuntur non sine mandato nummario.

        Reicientur ea scripta, quae non fuerint secundum eas, quas statuimus, rationes composita. Omnia, quae mittentur, scripta electronico instrumento (latinitas@org.va) vel tabellariorum diligentiae commendentur atque sic inscribantur: Fondazione Latinitas, 00120 Città del Vaticano.

OPVS FVNDATVM
«LATINITAS»

 

Inde ab anno bismillesimo, artificiosi ludi pro "Vaticanis Certaminibus" affabre efficti sunt a culturali consociatione cui nomen Music Theatre International (www.mthi.it): ipsi quidem eximias exprimimus gratulationes simulque optima omina in futurum tempus.

 

CERTAMINIS VATICANI LI
ALIQVOT IMAGINES PHOTOGRAPHICAE EXHIBENTVR

Pridie Kalendas Decembres feliciter actum est Certamen Vaticanum LIum. In novam aulam floribus exornatam distinctamque complures confluxerunt cives, Latini sermoni scultores fautoresque. Postquam praeses Antonius Salvi adstantes salutavit, argumentum «ad mensam rotundam» disceptatum est de Ratione linguae Latinae docendae.

Praemia posthac sunt victoribus Certaminis tributa ab excellentissimo Aloisio Travaglino

 

CERTAMINIS VATICANI LI° VICTORES
in ordinem digesti (1)

          

FLAVIVS FONTANA

 

ORESTES CARBONERO

     

 

ANDREA GOTIA

 

IOSEPHVS SVPPA

     

 

MAVRVS PISINI

  HORATIVS ANTONIO BOLOGNA
     

 

(1)Florindus Di Monaco et Friedolfus Rösler adesse non potuerunt.

 

et deinde parvus grex istrionum quaedam poetarum antiquorum dixerunt carmina, interiectis aliquibus cantibus.

Huius Certaminis quaedam exhibentur imagines photographicae.

ANTONIVS SALVI

 

 

 

CERTAMEN VATICANVM XXXXX   

 

 

CERTAMEN VATICANVM XXXXIX   

          

 

CERTAMEN VATICANVM XXXXVIII   

 

  

CERTAMEN VATICANVM XXXXVII 

 

 

 

top