The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

  

Epistulare Commercium

 

Ad Antonium Pagano

Antoni mi dilectissime,
multis de causis erga commentarios, quibus est index 'Latinitas', gratum semper animum habebo, sed praesertim quod ut epistolarem Tecum iungerem amicitiam mihi per eos contigit.

Iam decimum, nisi fallor, annum alter nostrum secretas pectoris curas fidenter cum altero communicat; vix computare valeo, quotiens maerentem me amicali consolatione sublevaveris, dubitantem recto consilio admonueris, prosperis successibus laetantem sincero praeconio laudaveris.

Nec vero praetereundum est silentio quod pluries libellos a Te sive astricta sive soluta oratione compositos comiter mihi donavisti: quae parva volumina in bibliothecae meae pluteis principem merito obtinent semperque obtinebunt locum.

Haud raro factum est ut, aerumnis vel improspera valetudine contristatus, carminibus commentationibusque Tuis lepidae humanitatis plenis mirum in modum recrearer: haud immerito aegritudinis remedium ac medicamentum scripta Tua habere existimareque consuevi.

Opus Tuum Catinae nuperrime editum, "Per le strade della giovinezza lontana" (Ad praeteritam iuventutem recolendam) inscriptum, quod amico collegaeque Tuo Salvatori Di Prima superiore anno vita defuncto peramanter dicavisti, facere non potui quin continuata atque haud interrupta lectione, ut vulgo dicitur, vorarem: tantum enim verae familiaritatis momentum esse ostendis, ut Ciceroniano 'Laelio' opusculum Tuum comparare non dubitem, etsi iuveniles recolendi casus voluptas recentiores quoque aetatis modernae scriptores probatissimos aliqua ex parte redolet, qualis exempli gratia Elias ille Canetti exstitit, Nobeliano praemio honestatus.

Si, ut Catulli versus contextui nostro aptemus, quicquam mutis graturo acceptumve sepulcris accidere a nostro dolore potest... certe non tanto mors dolori est Salvatori, quantum ille gaudet amore tuo.
Valeas plurimum!

  

Orestes Carbonero

 

              

 

top