The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

  

GRAECORVM LATINORVMQUE LOCI
AD VITAE MEAE CASVS APTATI

 

Carpo diem, quam minimum credulus postero: at de amaris plerumque diebus agitur atque iniucundis.

Solus semper et vixi, et vivo, et sum victurus: tempora videlicet nubila numquam mihi non fuerunt.

Etsi diu in litterarum philosophiaeque studia incubui, nullum hodiernae aetatis inveni magistrum, in cuius verba iurarem.

Aliter ac Solon ille sapientissimus, senesco aliquid cotidie dediscens atque obliviscens.

Plane cum Aristotele consentio, gratam acceptorum beneficiorum memoriam cito evanescere asseverante.

Plenus sacculus meus est aranearum. Nil mirum: professorio enim ministerio fungor.

"Facit indignatio versum": sic apud Iuvenalem legimus. At modernorum Italicorum poetarum versus faciunt plerumque indignationem.

Maximam deberi puero reverentiam idem Iuvenalis aiebat: verum reverentia illa aetate nostra vel nimia facta esse videtur, adeo ut omnem finem transierit et modum.

"Labor omnia vincit" - cecinit Vergilius vates. At edictorum recentiorum absurditates laborem vincunt et patientiam.

Hominem Martialis pagina sapiebat: sed apud hodiernas Studiorum Universitates homines offendis, qui paginas sapiunt.

Ingens rosarum comedendarum copia discipulis suppeditetur oportet, ut, asinali stoliditate exuti, humanitatem amissam resumant.

Diem se perdidisse, ut apud Suetonium legimus, imperator Titus querebatur, cum nulla se egenis beneficia tribuisse recordaretur. Vitam me totam perdidisse dixerim egomet, quod innumeros ingratos beneficiis affeci cumulavique.

Toto de pectore cum Petroniano Agamemnone consentio, nihil esse magnificum quod pueris placeat contendente.

A Quintiliano autem - expertus loquor - praecise dissentio, neminem reperiri qui sit studio nihil consecutus adfirmante.

Sutor ille, quem in septimo mimo Herodas agentem induxit, de egestate sua parum credibiliter queritur. Num quid aliud per saecula institores fecerunt? Nihil in tabernarum umbra novi.

Occurrerunt mihi multi Curculiones, complures Milites Gloriosi, nonnulli Eunuchi, nullus Heautontimorumenos.

Orestes Carbonero

                  

 

top