The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

  

Scripta in Certamine Vaticano praemio honestata

RAMVS AVREVS

I

  Grandior quamvis ego tuque seros
exigens annos mihi saepe blandum
nomen addebas aliquod perinde ac
                              si puer essem
5 meque pergebas «trochilum» vocare
vel «meam stellam», quod erat remotum
paene te coram adspiciens, fugacis
                              immemor aevi
10 Canus ambobus sed erat capillus
maius et vitae spatium peractum
nec procul nobis aberat supremi
                              meta soporis.
15 Sol minus fulget tua posteaquam
cara nos iussit pietas valere.
Tam mihi maestam fore nesciebam
                              te sine vitam.
20 Maestus hoc dego reliquum dierum,
persequor vestigia quae recedens
pone liquisti: mihi passus idem
                              quam tibi, mater,
  atque idem mutas iter est in umbras.
Fors ab arcanis, pia larva,
ripis filium cernis fieri propinquum
                              perpetuaeque
25 pacis in regnis animi inquieta es;
fors eum servas trepidanter ut cum
primulos passus tener experiri
                              coeperat infans,
30 te petiturus titubante cursu
in tuum donec gremium cadebat
Mater, adventanti itidem viro nunc
                              brachia pande!
35 Clam mihi quamvis sit utrumne rursus
esse me tecum cupias an optes
ut diu (si fas) fruar hoc apricae
                              munere lucis.
   
 

II

   
40 Dum precum volvo veterem libellum
quem tibi saepe in manibus videbam,
e piis elapsa repente chartis
                              est myosotis.
  Quam diu, mater, tacitos quot annos,
aridi floris fragiles corollas
hic tuae codex animae suapte
                              presserat umbra?
45 Sed color floris, licet obsoletus,
hactenus prisci memorabat horam
veris et nobis fugiente raptos
                              tempore caelos.
50 Flosculi qui marginibus viarum
caerulos solvunt minimos ocellos
quosque «ne-obliviscere-me» poetae
                              nomine dicunt
55 quam tibi grati fuerant! Recordor
annuum quondam rediisse festum,
omnibus Sanctis quod agunt Novembres
                              rite Calendae:
60 urbis in xystis volucres cadebant
ultimae frondes, cavus insonabat
ventus autumni penetrans opaca
                              voce caminos
  tuque de Sanctis puerum docebas:
«Plurimos caelum numerat Beatos
prorsus ignotos hodiernaque illos
                              lux veneratur.
65 Non eos arae celebres honorant,
non in antiquis tabulis eorum
vultus est pictus : periere nullo
                              nomine noti.
70 Hos, per obscurum quibus usquequaque
vita transmissa est, Deus inter ipsos
maximos Sanctos recipit suoque
                              lumine cingit.
75 Surdus est mundus neque comprehendit
et rogat quidnam iuvet haec avara
gaza virtutum sine teste clamque
                              corde sepulta.
80 Hoc Creatorem roget Universi
qui polos astris etiam irrepertis
sparsit et multo taciturna tesqua
                              flore colorat:
  Ille scit quare myosotidis flos
nemini visus vacuis in oris
proferat laetum decus usque donec
                              emorietur».
   
 

III

   
85 Nesciens de te tamen explicabas
tuque eras vero myosotis illa,
tu Dei laete capiens sub alto
                              pectore dona.
90 O, tuam semper, veneranda mater,
audio vocem; mihi fatur et nunc
dum suburbanis nitido vagatus
                              vespere campis
95 amnis in ripa moror. Et repente,
aequor undarum fugativa radens,
findit alcedo fluvialis(1) ala
                              praepete lucem.
100 Qua sita longe ex latebra (smaragdus
caerulans pingit rapidum volatum,
subrubet pectus) venit illa? quarum
                              nuntia rerum
  quas cor ignorat licet auguretur?
Missane est a te pluvios ut eius
pluma fulgescens memoraret arcus
                              Elysiorum?
105 Populi a ripis aliquid susurrant:
aureum fors hic prope adesse ramum
submonent cum quo penetrare fas est
                              regna beata.
110 Si mihi, mater, placidae palumbes
arborem monstrent ubi mirus ille
clam latet ramus viridem per umbram
                              discolor ardens!
115 Nam nimis velox, similis sagittae,
fūgit alcedo paribusque nitens
iuxta aquas alis petit ultimi con-
                              finia solis.
 

Fernandus Bandini

  

* Carmen hoc in Certamine Vaticano XXXXVI (an. MMIII) argenteo nomismate est honestatum.

   

(1) alcedo fluvialis (alcedo atthis L.): Italice "martin pescatore, piombino"; Gallice "martin-pêcheur"; Anglice "King-fischer"; Germanice "Eisvogel".

   

top