The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

IOANNEM PAVLVM II
PONTIFICEM MAXIMVM DEFLEMVS
LINGVAE LATINAE FAVTOREM

 

      Cum nuntiatum est Ioannem Paulum II, catholicae Ecclesiae summum Sacrorum Antistitem, morte esse correptum, Latinitatis cultores per orbem terrarum dispersi subita maestitia sunt perculsi: cum Eo suavi quadam amicitia coniungebatur ex tempore quo ille, ad Petri sedem evectus, suum declaraverat propositum renovandi studium linguae Latinae saltem in Pontificiis Studiorum Universitatibus et tota in Ecclesia.
      Paucis mensibus postquam Ecclesiae gubernacula tractanda suscepit, extollere statuit eximiam linguarum classicarum vim institutoriam atque ardenti oratione hortatus est doctos viros ne animo deficerent coram insurgentibus difficultatibus. "Non est qui ignoret - sunt Ipsius verba - haec tempora studiis Latinis minus favere, cum homines, qui nunc sunt, in artes technicas sint procliviores et sermones vulgares habeant potiores. Verumtamen nolimus a gravibus documentis Decessorum Nostrorum discedere, qui momentum linguae Latinae, hac etiam aetate, maxime quod ad Ecclesiam attinet, saepius in luce posuerunt. Est enim sermo Latinus lingua quaedam universalis, nationum fines transcendens atque talis, ut Sedes Apostolica in litteris et actis ad universam Familiam catholicam spectantibus eo adhuc firmiter utatur
"(1). Et paulo post: "Verae quidem scientiae compos non est putandus, qui linguam (Latinam) scriptionum non comprehendit, sed solum versionibus, si quae sunt, niti debet; quae tamen raro plenum sensum textus primigenii praebent. ... Ad iuvenes in primis convertimur qui hac aetate, qua litterae Latinae et humanitatis studia multis in locis, ut notum est, iacent, hoc veluti Latinitatis patrimonium quod Ecclesia magni aestimat, alacres accipiant oportet et actuosi frugiferum reddant. Noverint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri: "Non ...tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire"(2).
      Placet animadvertere iam tunc Ioannem Paulum II dilectione quadam intuitum esse adulescentes, quos "animae dimidium suae"(3) habuit usque ad extremum vitae suae tempus, et a quibus ardenti caritate est remuneratus – ut comprobatum est etiam cum ipsi die tertio mensis Aprilis p.p. turmatim confluxerunt in aream Petrianam ut Ei ad extremum valedicerent — eosque adhortatum esse ut nobilem pergerent laborem facemque attollerent Latinitatis firmum coniunctionis vinculum inter homines sermone diversos.
      Insequenti anno, die vicesimo sexto mensis Novembris, fere his verbis initium fecit allocutionis suae: "Gaudemus vos iterum salutare, moderatores et socios Operis Fundati cui nomen Latinitas, atque victores Certaminis Vaticani, quibus ex animo gratulamur; salutamus vos, qui hisce temporibus ignem Latinitatis vigilanter custoditis, sollerter alitis, intrepide defenditis. Scitote Nos favore et benevolentia vos et operam prosequi vestram. Nosmet Ipsi, ut scitis, hoc anno Constitutionem Apostolicam edidimus Latine, ut moris est, conscriptam et a verbis Sapientia Christiana incipientem, qua studiorum Universitates et Facultates Ecclesiasticae novo quodam ordine componerentur. Haec praecipua norma in ea continetur: Congrua linguae Latinae cognitio in Facultatibus scientiarum sacrarum requiritur, ut studentes harum scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere atque adhibere possint"(4).
      Percipere possumus patris propositum, immo anhelitum, efficiendi ut adulescentes in sortem Domini vocati opportuna instruantur scientia iisque praesertim humanis virtutibus per quas eis adire liceat aetatis nostrae gentes veritatem caritatemque veram sitientes inter humanas aberrationes. Altus resonare videtur clamor: Aperite portas Christo Redemptori, unico fonti iustitiae, aequitatis et pacis. Pro certo habet, Ioannes Paulus II, altum momentum institutorium linguarum classicarum revocari posse: "quamvis Ecclesia, quae Latina vocatur, propter utilitates pastorales in Liturgiam etiam sermones vulgares induxerit, etiamnunc Ecclesia, ex quo lingua eius propria est Latina, a principio non discedit. Potiora documenta Apostolicae Sedis eadem lingua pergunt conscribi"(5). Atque alte proclamat: "Per totum Medium Aevum et etiam postea linguae Latinae usus satis communis erat in scholis, in libris conscribendis, in actibus publicis conficiendis. Quapropter is sermo ad res novas significandas flectebatur aut verba nova recipiebat. Si ergo temporibus nostris volumus, ut lingua Latina reflorescat non solum ut umbratilis exercitatio litteratorum, sed etiam, licet intra fines circumscriptos, in usu hominum doctrina excultorum et sic vinculum quoddam unitatis evadat, oportet aptum fiat instrumentum ad ea omnia interpretanda, quae aequales nostri cogitatione exprimunt, animi affectione enuntiant, operatione efficiunt.... En campus late patens, in quem industria vestra excurrat. Accepimus quidem vos eiusmodi negotium, operam inter vos sociantes, iam esse aggressos. Optamus ergo, ut res ex sententia procedat. Macte virtute et ingenio estote! Linguam Latinam, Romana maiestate et breviloquentia insignem, quasi ad sculpendum verum et rectum idoneam, ad acriter et logice cogitandum impellentem, diligenter colite et meditatis consiliis quoquoversus provehite!"(6)
      Profecto Summus Pontifex iam certior factus erat de iis omnibus quae pertinent ad proposita Operis Fundati Latinitas deque innumeris difficultatibus orientibus in nectendo sermone Latino inque exprimendis rebus et inventis quae nova aetas fere cotidie inducit. Noverat pariter constitutum gregem doctorum virorum, quorum erat Latinis verbis significare praecipua aetatis nostrae inventa et monstra. Qua re in Allocutione habita die primo mensis Decembris anno 1980 haec protulit verba: "Salvere vos omnes iubemus, Latinitatis non solum cultores sed etiam propugnatores, in his Vaticanis Aedibus, quarum ipsi parietes inscriptionibus ornati Latinis alloqui quasi videntur Romano sermone adeuntes. Apud hanc Sedem Apostolicam, in qua haec lingua a prisca aetate usque ad praesens viget, vos
non estis extranei et advenae (Eph 2, 19), sed veluti iure civitatis fruimini. ...Conventus vester de verbis novis Latinis opportune actus esse videtur, ut modo quodam recte composito et apto vocabula Latina noventur et haec in ipso vitae usu iis, qui Latine scribunt et loquuntur, revera deserviant atque caveatur ne sermo hic Romanus propter inopiam vocum novarum, quae notiones et inventa aetatis nostrae dilucide interpretantur, quasi instrumentum non idoneum seponatur. Quamvis tempora, quibus degimus, minus faveant studiis vestris, nihilosetius animosi insistite opus vestrum laudabile»(7).
      Sicut omnes noverunt, anno 1981 amplissima sollemnitate celebratus est bismillesimus annus a decessu Vergilii Mantuani. Beatissimus
Pater aptis verbis memorare voluit tantum poetam etiam extra Europaeas regiones scriptis editis et conventibus habitis celebratum esse. Atque occasione capta audientiae concessae sodalibus Operis Fundati Latinitas, haec protulit verba: "Ecclesiam quoque catholicam et ipsam hanc beati Petri Sedem decet Vergilium poetam ob peculiares causas recolere. ... Is enim nomen suum immortalitati commendavit et mortuus quasi loqui ac docere perrexit non solum apud ethnicos Romanos, sed etiam apud Christianos, qui non tantum eius artem illustrem, perpolitam, verecundam admodum probaverunt, sed eo etiam sunt progressi ut hunc poetam quasi nuntium praesagum arbitrarentur magni ab integro nati ordinis(8), quem Christus Redemptor postea induxit. Patres Ecclesiae eum honore ornaverunt: Augustinus, ut exemplum subiciam, verbis amplissimis Vergilium effert, estque auctor aetate sua etiam puerulos eius operibus sedulo studuisse(9). Ecclesiae praesertim vertit honori quod post eversum Romanorum imperium, id est Media Aetate, curavit ne summi poetae Latini opera perderentur. ...Renatis veterum litteris et artibus, etiam Christiani, harum rerum studiis dediti, novo quodam mentis ardore Vergilium admirati sunt et imitati"(10).
      Pro sua consuetudine, Ioannes Paulus II exemplar proponere voluit: " Virtutibus autem quibus Vergilius traditur insignis fuisse, aetas nostra maxime indiget, ne effrenata dominandi voluntas, neglectio dignitatis et iurium hominum, aliorum vitae contemptus, rerum caeca cupido socialem convictum pessumdent atque evertant.
      Fuit (ille) poeta altissimo humanitatis sensu praeditus... Post bella et caedes, quibus res publica Romana erat concussa, is osor fuit belli pacisque amator. Audiamus eum dicentem:
Saevit amor ferri et scelerata insania belli(11); laudantur bonae pacis bona(12). Nonne pacis studium, quo ille tenebatur, est quam maxime expetendum perturbato hoc saeculo?"(13)
      Luculentissime exhibetur hac in postrema sententia firmissima perpetuaque Ioannis Pauli II pacis appetentia, illius pacis constitutae et
decretoriae, quae nullibi inveniri potest seorsum a Christo cruci affixo abque eius Evangelio. Eadem ipsa occasione voluit Christi Vicarius memoriam afferre alius operis Mantuani poetae: "Vergilius, ut probe nostis, egregio libro, qui inscribitur Georgicon, etiam opus manuum celebravit, laborem improbum, qui videlicet fit in sudore vultus, ut est in prioribus paginis Bibliorum Sacrorum. Praedicat nempe humile opus agreste ideoque dignitatem laboris et eius qui huic insistit. Haud incommode accidit ut hoc anno, Mantuani poetae memoriae dicato, Litterae Encyclicae, a verbis Laborem Exercens incipientes, ederentur, quibus argumentum, totum hominis opus complectens, quod temporibus nostris est summi ponderis et certa postulat responsa, illustraretur».
      Revera mirum est sumpsisse Ioannem Paulum II mentis incitationem a pagano scriptore, ut simili ardore, sed christiana inflammatione, agitaret argumentum spectans ad laborem impositum hominibus post Adae peccatum. Quod sane revelat Eum singulari studio atque admiratione prosecutum esse Vergilium rerum naturae vatem clarissimum, poetam qui valuit, sereno et verecundo amore suavique versuum modulamine, pascua et rura canere, flores et arbores, animalia parva et magna.
      Infitiandum non est machinalem industriam atque tot inventa, quae fere cotidie humana ingenia pariunt, rerum naturae gravia damna inferre, eademque minas etiam iactare in liberam mentium evolutionem: ardentius quod delectat exquiritur, quod utilitatem, gloriam, rerum copiam affert quin necesse sit gravi insistere labori. Summum Pontificem non latuit difficultates non paucas nec leves insurgere contra studium linguarum classicarum, quare voluit Ipse memorare linguam Latinam perstare pretiosum thesaurum, non servandum in abscondito loco, sed ardenter exhibendum cuilibet petenti veram scientiam veramque humanitatem. «Inducendae erunt fortasse didacticae methodi magis aptatae nostrae aetati, sicut nos docet sanctus Augustinus, qui cum esset disciplinae rhetoricae doctor uberrimus, optime quidem noverat elegantias linguae Latinae, et cum ad litteratos viros se convertebat, eius oratio altius exsurgebat; cum vero ut pastor plebem alloquebatur, sermonem eius captui accommodabat, affirmans: Melius est nos reprehendant grammatici quam non intellegant populi(14). Ille vos hortari videtur ut ea utamini linguae Latinae ratione, quae sit plana ac dilucida, non nimis exquisita et obscura»(15).

      Haec monuit Christi Vicarius, hortatus sodales Operis Fundati ne animo deficerent utque pergerent iter ad altiora usque mente comprehendenda, ad Evangelii pacisque nuntium longe lateque prolatandum.
      Die 29 mensis Novembris anno 1997 Ioannes Paulus II coram admisit sodales atque quosdam Operis Fundati Latinitas socios. Post luculentam Abbatis Caroli Egger orationem, Pontifex hanc habuit brevem allocutionem: "Hic sermonis Latini usus hodie vehementissime quidem Nos oblectat et recreat, cum rarius usque - pro dolor! - circumcirca audiatur. Tanto igitur maiore Nos studio coram recipimus et eo apertiore benevolentia consalutamus vos, Operis Fundati "Latinitas" curatores et sodales, quippe quibus veluti ex officio Ecclesia Mater regiam hanc linguam percolendam provehendamque commiserit, providenti nimirum Decessoris Nostri Pauli VI consilio atque proprio scripto cui titulus Romani sermonis.... Gratulantes autem vobis, non possumus quin omnem vestram dilaudemus industriam, animos in frugiferis vestris inceptis confirmemus, Benedictione Nostra Apostolica vos cumulemus, unde etiam ventura Latinitatis aetas, operantibus scilicet vobis, in tuto plane collocetur"(16).
      Gratulantem vocem suam iterum iterumque exaudiri voluit Summus Pontifex cum, anno bismillesimo primo, sollemnia agerentur Latinitatis. Iuvat adducere ipsius nuntium: "Cupientes Nos studium linguae Latinae efficaciter tueri et augere simulque studentes litteris Latinis omnes per orbem magnopere sustinere et fovere, consalutamus ex animo hodie rerum Romanarum fautores in Curia Riaria festum diem sollemniter Latinitatis agentes dum Certaminis Vaticani quadragesimi tertii auctores ob diligentiam laudamus, actores spectaculi musici ob peritiam aestimamus ac potissimum eiusdem praeclarae certationis victores singillatim ob scientiam celebramus, Nostram Apostolicam Benedictionem universis illis procul impertientes, unde posthac etiam eandem disciplinam praestantem inculcare passim valeant sapienterque haec studia altiora per terras dilatare"(17).
      Postremo, quem nobis misit nuntio telegraphico(18), intentis Certaminis Vaticani participibus ominatus est "ut Latinis auditis vocibus, cuncti maiore impetu ad Romanorum sermonem accedant pristinam adepturi sapientiam, nostra ut illi inde tempora clarius intellegant".
      Asseverare profecto possumus vix ab alio beati Petri Successore — Paulo VI piae recolendae memoriae excepto — recentiore aetate tam crebro, tam copiose, tam varie dictum esse de lingua Latina ut ab Ioanne Paulo II. Ipsi nos omnes, Latinitatis cultores per orbem terrarum dispersi, aequam laudem tribuere cupimus atque gratias agere maximas omnipotenti Deo qui concredere voluit gubernacula Ecclesiae suae tanto Viro, humanitatis quam Christus sanguine suo exornavit sagaci existimatori, dignitatis cuiuslibet personae invicto propugnatori. Una simul proclamare possumus: in ipsius morte eximium perdidimus libertatis et dignitatis exemplar!

CLETVS PAVANETTO

       

(1) Allocutio diei 27 m. Novembris 1978: cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, 1978, pp 230.

(2) M.T. CICERO, Brutus 37, 140.

(3) Cfr Q. HORATIVS FL., Carmina I, 3, 8.

(4) IOANNES PAVLVS II, Sapientia Christiana IV, art. 24, § 3, in AAS LXXI (1979) p 507.

(5) Cfr eadem Allocutio diei 26 m. Novembris a. 1979.

(6) Ibi.

(7) Cfr Latinitas XXIX (1981), p 4.

(8) Cfr P. VERGILIVS MARO, Bucol. IV, 5.

(9) "quem (id est Vergilium) propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri": De Civitate Dei I, 3.

(10) Cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV/2 (1981), p 794 e segg.

(11) VERGILIVS, Aeneis VII, 461.

(12) Idem, Ciris 356.

(13) Cfr Insegnamenti di Giov. Paolo II, IX/2 (1986), p 1967.

(14) AVGVSTINVS, Enarrationes in Ps. 138, in PL 37, 1796.

(15) Cfr Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX/2 (1986), p 1966.

(16) Cfr Latinitas 45 (1997) p 191.

(17) Cfr Ibidem 49 (2001) p 5.

(18) Cfr Ibidem 53 (2005) p 6.

        

top