The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

CLASSICORVM POETARVM MEMORIAE EVOCATAE
IN DANTIS ALAGHERII POEMATE "DE INFERIS"

      Divina Comoedia, quod Dantis opus est praestantissimum quodque inter omnes gentes elucet, ex deterioribus vitae scriptoris condicionibus exstitit, qui idem paulo maior triginta annos natus contexuit. Admodum miros per eventus acerrimo ingenio cogitationeque narratos, ad felicem tandem pervenit exitum. Non est adhibitus Latinus, qui illis temporibus gravioribus scriptis destinabatur, sed popularis sermo, Italicus videlicet, qui annis illis adolescebat. Religionis argumenta agitantur.
      Poema procul dubio Beatricem vult laudibus extollere1, quae ex totius narrationis personis eminet, sed etiam huius feminae laudationem transgreditur is et ipsum in eam amorem. Inferorum implicata regna describuntur, quae Mediae Aetatis homo quidam fingere solebat, antiquorum scriptorum prorsus imbutus doctrina. Omnia convenientia, ordine rationeque sunt narrata, quasi infinitae Dei magnitudinis perfectionisque speculum.
      Carmen ipsi incipienti atque magna ob silvae obscurae animi confusionem in perturbatione versanti Vergilius poeta occurrit, quem eundem divinum Numen, electa muliere deprecante, scilicet Beatrice, hominis ductorem misit. Paucis ex his indiciis percipere possumus quantum mentem religiositatemque Dantis aequaliumque pii Mantuani affecerint carmina. Florentinus poeta eum elegit qui Inferorum ac Purgatorii iter demonstraret, tot pristinis iisque doctis posthabitis viris, quandoquidem Media Aetate propheta gentilis habebatur Vergilius, ut Deus eius opera exspectantibus hominibus Messiae nuntiaret adventum. In IV Ecloga namque venturum puerum mirum sane praenuntiavit, qui homines servaret2. Has fortasse propter res eundem elegit Dantes. Vergilius, "de li altri poeti onore e lume"3, providus dux, "famoso saggio", eum servabit ex "bestia che fa tremar le vene e i polsi"4: peregrinator debilitatus et abiectus probe novit itemque certa spe effatur:
      "Tu se' lo mio maestro e'l mio autore"5. Subtili posthac magni obsequii significatione, cum homo sit christianae Revelationis expers, dicit:
      "
Poeta, io ti richieggio
      per quello Dio che non conoscesti, -
      ... che tu mi meni là dov'or dicesti,
      sì ch'io vegga la porta di san Pietro"6.
      Iter nimirum faciens saepenumero ad eum se convertit Dantes, solacium consiliumque petiturus eundemque laudibus ecfert summis; memoratu digna sunt Beatricis verba:
      "O anima cortese mantoana
      di cui la fama ancor nel mondo dura,
      e durerà quanto 'l mondo lontana,"...7
      Absque ulla cunctatione dubitationeque ipse in suo e Caelo demisso duce, nititur, ideoque illi praecipienti imperantique se penitus addicit:
      "Or va, ch'un sol volere è d'ambedue:
      tu duca, tu segnore e tu maestro"8.
      Libenter hanc integram fidem probat Vergilius atque "la sua mano" ponens in Dantis manu, "con lieto volto" eum "dentro a le segrete cose" introducit.
      Illo omnino paterno animo indigebat peregrinator, severum Charontem conventurus, Erebi Noctisque filium, acerrimum mercedique inhiantem senem, cuius erat mortuos trans Stigem per Acherontis paludem traducendi officium.
      Persona haec, Graecanis fabulis ficta eaque pulchre a Vergilio in Aeneide9 descripta, apud Dantis narrationem aliquid tragici ac faceti consequitur: quapropter quodammodo fit acceptior:
      "
Ed ecco verso noi venir per nave
      un vecchio, bianco per antico pelo"10;
      Cana barba non dicitur inculta sicut apud Vergilium; eiusdem vociferatio memoratur:
      "Guai a voi, anime prave!".
      Antequam ripam attingat, iubet:
      "E tu che se' costì, anima viva,
      pàrtiti da cotesti che son morti"11.
      At id minime peregrinatores turbat. Vergilius penitus iam sibi conscius se esse ductorem levi monitione hac Caron non ti crucciare ei supernam voluntatem mentemque significat, cui est parendum. Continuo fit quies.
      "Quinci fuor quete le lanose gote
      al nocchier de la livida palude,
      che'ntorno a li occhi avea di fiamme rote"12.
      Veluti penicillo nescio quo usus Dantes Vergilii descriptionem affert, videlicet "stant lumina flamma"13, ut Charontis personam perficiat, cuius oculi ardentes sicut vivida flamma figurantur. Id paulo post repetitur, cum confirmatur navis rectorem "con occhi di bragia" omnes qui Deum non timent apud ripam coacervare ipsumque absque misericordia morantes remo percutere.
In tribus etiam subsequentibus versibus Vergilii Aeneidos comparatio revocatur: haec sententia
      "come d'autunno si levan le foglie
      l'una appresso de l'altra..."
      procul dubio verba imitatur illa
      quam multa in silvis autumni frigore primo
      lapsa cadunt folia...
14
      Complures homines, quos commemorat Vergilius, praesertim Troades Euryalum et Nisum, Camillam15 virginem ac Turnum, Volscorum regem, recolit etiam Dantes. Omnes in Italico solo, licet oppositam aciem tenerent, morti occubuerunt. Breve hoc indicium16 cum his sociatur quae in Aeneidos libro nono reperiuntur, ubi mutuae exhortationes describuntur ad trenue pugnandum ac simul eorum virtutes animique impetus. Florentinus vates suum esse animadvertit eorum mortem extollere, quae futurae illius gentis sorti prorsus profuit, quae regere imperio populos17 studebat; Vergilii mentem memorare vult, cuius ipse communicat mentem.
      Suae aetatis filium se ostendit Dantes etiam cum opinionem famamque antiquorum scriptorum affert, quas eisdem ipsius aequales tribuebant: ecce, quattuor umbrae accedunt, neque tristes neque hilares; dux eius animum erigit:
      "Mira colui con quella spada in mano,
      che vien dinanzi ai tre sì come sire:
      quelli è Omero poeta sovrano;
      l'altro è Orazio satiro che vene:
      Ovidio è 'l terzo, e l'ultimo Lucano"18.
      Ecclesiasticas leges cum servet, in Limbo quattuor eximiorum poetarum animas locat: certe ii Messiam non cognoverunt, sed iis istud non est dandum personali culpae. Una cum illis, "in prato di fresca verdura"19, frequens praestantium hominum agmen contemplari potest, scilicet Hectorem, Aeneam, Iulium Caesarem, Camillam, Lucretiam...; tum etiam Socratem, Platonem, Aristotelem "maestro di color che sanno", Democritum, ... Orpheum, Ciceronem, Linum, Senecam, Euclidem, Ptolomaeum, Averroem...
      Hoc unum habetur momentum moderatae quietis in eius itinere ad inferos. Mox scaena foedissima omnium depingitur, quandoquidem horribilis fabulosaque figura in propatulo locatur:
      "Stavvi Minòs orribilmente, e ringhia:
      essamina le colpe ne l'intrata;
      giudica e manda secondo ch'avvinghia"20.
      Minos,
Cretae fabulosus rex isque Iovis filius21, suam propter sapientiam aequitatemque in iudicandis hominibus celebratus, iudex est infernalis, cuius in conspectu quaevis anima, divina voluntate coacta, sua crimina confitetur: ea exinde in orbem congruentem detruditur, poenam toleratura. Idem officium animas iudicandi apud Vergilii Aeneidem ipse gerit22.
      Hic illustres homines, tum Graecos tum Latinos, peculiarem in modum Semiramidem, Cleopatram, Didonem, Helenam Troadem, Paridem et Achillem memorat Dantes.
      Tertium orbem custodit Cerberus, monstrum quoddam, caninum habens corpus et tria capita:
      "Con tre gole caninamente latra
      sovra la gente che quivi è sommersa.
      Li occhi ha vermigli, la barba unta e atra,
      e 'l ventre largo, e unghiate le mani;
      graffia li spirti ed iscoia ed isquatra"23.
      Cerberi lineamenta passim apud antiquos scriptores reperiuntur. Hesiodus, ubi personantes domus tractat dei subterrei, dicit:
      Illic dei inferi in-anteriore-parte aedes resonantes,
      stant: horrendus autem canis foris custodit,
      saevus, artemque malam habet: introeuntibus quidem
      adulatur pariter caudaque et auribus ambabus;
      exire vero non iteram permittit retro, sed observans
      devorat, quemcumque prenderit extra portas euntem
      forisque Plutonis et terribilis Proserpinae
24.
     
Alibi haec habet idem Hesiodus:
      Echidna secundo ... edidit-partu intractabilem, haud effabilem
      Cerberum, crudivorum, Plutonis canem aenea voce,
      quinquaginta-capitum, impudentemque fortemque
25.
      Apollonius Rhodius eundem refert cum fascinato per Medeam de dracone fit sermo26. Vergilius de cane quodam narrat qui per tria guttura latrat, cuius pili quotiescumque irascitur in collo tergoque rigent27. Aeneidos narrationem servat Dantes: simul ac
     "il gran vermo le bocche aperse e mostrà le sanne"
      Vergilius
       "
prese la terra e con piene le pugna
      la gittò dentro a le bramose canne"28.
      Repente foeda daemonis ora conquiescunt: Cerberum artissimus somnus complectitur atque suum possunt repetere iter duo peregrinatores, damnatos proculcantes in caeno involutos.
Infernalis IV orbis custos Plutus est, cui ne versum quidem dicat Dantes, qui solummodo ostenditur veluti "il gran nemico"29.
      Apud Graecorum fabulas divitiarum ille conspicitur deus, qui tum custos est inferorum, tum avidorum sumptuosorumque tutor. His verbis Hesiodus eum exhibet:
      Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum,
      ... novali in ter-procisso, Cretae in pingui tractu,
      egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris
      omnibus (ut prosit): occurrenti vero et cuius ad manus venerit,
      illum locupletem redderit, multasque ei praebuit fortunas
30.
      Illud "novali ter-procisso" ab Homero ducitur31, ubi eadem res memoratur. Bene cultum novale significat, quandoquidem messium Ceres dea est.
      De Pluto narrat etiam Diodorus Siculus suo in opere quod est Bibliotheca historica (V,49), sed Plutus potissimum pluribusque sub speciebus ab Aristophane tractatur, qui comoediam scripsit, cuius titulus ipse Plutus est: ibi ille caecus effingitur, quia ei officium concredidit Iovis malos bonosque promiscue invisendi.
      Malus versus, quo ipse Dantem et Vergilium compellat, magno convicio reicitur:
      "Taci, maladetto lupo!
      Consuma dentro te con la tua rabbia"32.
      Pacatis, hoc modo, enfiatis labiis, iter faciunt ad fontem aliquem, qui fervet et in rivum effunditur, quem ipse efficit: rivus est aquae nigrae, quae in Stygem egeritur, videlicet paludem, quam transire debent quintum orbem ingressuri duo viatores, ubi iracundi grassantur.
      Stygis paludis custos est Flegiàs33: ille primum renuit, post navicula Dantem etiam transvehit, "benché ancora vivente".
     Apud Aeneidem Charon dicitur paludis naviger.34: ipse vehementer duos peregrinatores compellat atque transitum vetitum vult servare, antequam ramo foliorum aureorum, quem Sybilla demonstravit, pacetur; solummodo posthac eos in navicula imponit, quae animanti corpore gravata aquam excipit35.
      Idem narrat Dantes :
      "Lo duca mio discese ne la barca,
      e poi mi fece intrare appresso lui;
      e sol quand'io fui dentro parve carca"36.
      Eo quod Florentinus poeta miratur se viventem feliciter ante Ditis urbem sistere, Vergilius eundem certiorem facit se quoque "altra fiata" inibi fuisse, a maga Thessala Erythone missum, a qua alicuius animae in vitam revocatae locum accipere ad tempus coactus est37. Quidam hoc in eventu nonnulla indicia reperiunt quae cum aliquibus versibus Lucani poetae conveniunt (Pharsalia VI, 508, 640, 725, 826)38, sed haec res in emendato opere ac iudicio eximii doctoris Renati Badalì nullam habet fidem probationemque39.
      Praeclara Phlegrae pugna, in qua gigantes profligavit Iuppiter Olympum petituros, describitur quamvis summatim in XIV Cantico: Vulcanus, Iovis Iunonisque filius, "in Mongibello a la focina negra" Cyclopes congregat, simul atque patrem opem petentem audit: "Buon Vulcano, aiuta, aiuta!".
      Hoc narrat Dantes ut Capaneum inducat, unum scilicet ex Graecis qui adversus Thebas bellum gesserunt. Immanis impiusque gigas, singularis deorum comtemptor, eo congruenter plectitur quod suam iracundiam effundere non potest. Iactavit se hostium urbis, invitis diis, moenia scandere posse, sed idem moenium verticem cum attingeret, a Iove ictus, cecidit. Fabulosum hunc eventum referendo, voluntatem quandam significare studet Dantes, quae ne fatali quidem necessitati subiacere vult. Capaneus effatur: "Qual io fui vivo, tal son morto"40.
      Desertus locus, in quo gigantem conveniunt Dantes et Vergilius, efficit ut quodammodo strenuus Cato Uticensis memoretur, Romanus heros qui Lybicum per desertum Pompei exercitum ducit41: ignea pluvia, quae candentium linguarum instar lente in sabulum labitur, sinit ut Alexandri Magni fabulosus repetatur eventus, cum in Indiae ferventibus regionibus ardentes flammas, in terram cadentes, proculcare milites iussit, antequam unum focum efficerent42.
      Nec minus incerta est Geryonis persona. De eo haec habet Hesiodus:
      Filia vero Oceani, (Callirrhoe) Chrysaori magnanimo...
      peperit filium mortalium robustissimum omnium,
      Geryonem, quem interfecit vis Herculea
      boves propter flexipedes circumflua in Erythea
43,
      die illo, ubi boves egit latas-frontes-habentes
      Tiryntha in sacram, traiecto Oceano
      Orthroque interfecto et bubulco Eurytione,
      stabulo in obscuro, trans inclytum Oceanum
44.
      Erhythiam insulam incolebat ille, in occidentalibus brumis sitam, ultra latissimum Oceanum. Boves suos hospitum per fraudem interemptorum carne alebat.
      Monstrum hoc complures antiqui scriptores commemorant, videlicet Apollodorus Atheniensis opere, cuius titulus Bibliotheca (II, 4,2; 5,10); Euripides in scripto quod est Hercules furens (v. 423), et etiam Pindarus in volumine, quod inscribitur Isthmia (IV, 246-247). Beluam acutae caudae eundem fingit Dantes, quae montes transilit, moenia et armamenta frangit atque totum orbem pestilentia afficit!45 Singularis quidem ostenditur fraudis species, ubi hominis probi comisque vultus exhibetur, sed serpentis corpus. Duo adunca crura pilis usque ad axillas conteguntur; dorsum, pectus et latera crinibus contextis orbibusque effinguntur, ideo Arachnes46 fabula in memoriam revocatur, quam narrat Ovidius in Metamorphosi (VI, 5-145) et postea Vergilius suis in Georgicis (IV, 246-247). Arachne, Lydiae puella, quae in araneum est commutata eo quod in textoriae artis certamine Minervam lacessivit vicitque, imago usque est cuiusdam creaturae quae, humana fragilitate deposita, cum diis contendere vult.
      Dum monstro Geryone fertur, Dantes memoriam agit de Phaetonte, de quo mentionem facit Hesiodus:
      (Aurora) Cephalo sevit inclytum filium,
      fortem Phaetontem, diis similem virum
47.
      Aurorae Solisque (Cephali secundum Hesiodum) filius, cum per aetherem iter faceret, vertiginoso metu est correptus, isdemque cum equorum candentem currum trahentium moderationem amitteret, caeli incendium excitavit. Eum commemorant Aeschylus tragoediographus, Pausanias geographus, Diodorus Siculus historiarum scriptor. Apollodorus etiam in Bibliotheca Historica de eo facit mentionem. Dantes in Geryonis umeris impositus, eodem timoris sensu quo ille iuvenis affectus, decidere periclitatur, quemadmodum Icaro accidit, cum cera, qua pennae corpori haerebant, nimiam propter solis propinquitatem liquit. Imaginatio simulac fabulatio poetae calamo contexuntur, qui rursus ostendit se ad cantica componenda ex antiquis scriptoribus elementa excepisse.
      Inferni octavus orbis sinit ut Iason a Dante memoretur, heros sane fabulosus, qui, uti traditum est, primam navem fabricavit atque primum iter fecit maritimum. Ad Colchidem nave appulit, ubi arietem aurei velleris furatus est; primum seduxit Isiphilem, Lemni reginam et eam reliquit, exinde Medeam, Colchidis regis filiam. Fabulosa haec persona suam ob malam seductoris opinionem hic memoratur.
      Antiqua quoque vaticinatorum et magorum versus componendi materiem praebet Danti traditio. Cum primis Amphiaraus indicatur, unus ex septem regibus qui bellum contra Thebanos gesserunt. Cum praevideret se obsessionis illius urbis tempore moriturum, ab illo bello se subducere est conatus: Iovis fulmine ictus, terra ante se dehiscente haustus est.
      Singularior Tiresiae vaticinatoris eventus. Cum quondam Cithaerone in monte iter faceret,duos serpentes coeuntes baculo percussit, et repente in mulierem est commutatus: septem post annis, cum eodem baculo duos serpentes percussisset, pristinum viri statum recuperavit. Quae de eo dicit Dantes, ea ex Ovidio sunt deprompta48.
      Alii quoque duo harioli ad antiquos annales pertinent: Manto - unde nomen urbis Mantuae - insignis est vaticinatrix, Tiresiae filia; Harunta Tuscus est hariolus, qui inter Caesarem et Pompeum bellum est vaticinatus.
      In Cantico XXV, ubi acerbissimae poenae furibus illatae describuntur, omnia maxime mira et ingentia, quae antiqui rettulerunt, excipit Dantes. Autumat parum prorsus esse id quod de serpentis morsibus, quibus Sabellus et Nasidius, Catonis Uticensis milites, afficiuntur, suo in opere Lucanus dicit. Parum est quoque id quod Ovidius in Metamorphosi de Cadmo narrat, in serpentem verso, atque de Arethusa nympha in fontem conversa, cum Alcaeum fluvium vitare conabatur49.
      Eximii Florentini poetica ars in cantico illo summe explicatur, ubi fallaces consiliatores in octavo orbe describuntur. Ulixes, antiquis temporibus celeberrimus heros, tamquam nescio cuius colossi firmum signum effingitur, flamma comburente minine fatigatus; Diomedis socii mentis certus est interpres, qui iisdem tormentis sociatur. Heros non est qui varias per ambages Ithacam insulam patriamque invitis diis adire cogitur, neque Ulixes demonstratur qui insidias Troiae destruendae causa machinatur50. De Ulixe in Homeri operibus late sermo fit, quae tamen non cognovit Dantes: illius eventuum ex Vergilii Aeneide et Achilleide Statii collegit materiem. Is - ad Dantis sententiam - deos lacessit, atque quasi novus Prometheus, magnam libertatem tribuit suo
      "ardore- ... a divenir del mondo esperto
      e de li vizi umani e del valore"51.
Eum non retinent
      "né dolcezza di figlio, né la pieta
      del vecchio padre, né 'l debito amore
      lo qual dovea Penelope far lieta"52;
      sese committere ponto statuit et Herculis Columnas transire, quas vetantibus diis homines transgredi non debuerant. Brevis sermo sociis destinatus suadet vigoreque praestat:
      "Considerate la vostra semenza
      fatti non foste a viver come bruti,
      ma per seguir virtute e conoscenza"53.
      Inceptum in folle volo dissolvitur: fallax hoc consilium divinam voluntatem detrectat, dum illicitum in modum humanae creaturae virtutem extollit. Primigenia laetitia in fletum convertitur. Ruina consequitur: navicula evertitur et una cum vectoribus sub aequoribus mergitur.
      Quae hic de Ulixe dicuntur apud reliquas de eodem narrationes non reperiuntur, sed coram mente et spiritu Graecorum firmum habent fundamentum, quorum animus ad nova, ad itinera, ad mare infinitum inclinat. Hanc eandem voluntatem extulit Apollonius Rhodius, cum Argonautica scriberet, poema scilicet quod mirum in modum Odysseae fastigia revocat, quemadmodum demonstrarunt insignes doctores Vido Paduano et Maximus Fusillo. Huic narrationi suam addidit Dantes dramatis vim.
      Indicia et antiquorum cultus memoriae in universis Dantis canticis disseminantur. Quod ad hanc rem attinet, Canticum XXX incipit Iunonem describens iratam propter Semelem, Cadmi filiam, quam Iuppiter dilexit. Eandem rem uberrime tractat Euripides in fabula tragica cui titulus Bacchae et opus hoc per Ovidii Metamorphoseon54 lectionem cognovit Dantes. Ceterum in Cantico XXX praeterita vestigia et personae passim reperiuntur, quae sunt:
      Hecuba,
quae post Troiae dissolutionem Graecorum fit serva;
      Polyxena,
Hecubae et Priami filia, quae in Achillis sepulcro mactatur;
      Polydorus,
Hecubae Priamique postremus filius, in Thraciam missus, ut Troiae eversionem vitaret, ibidem tandem necatus et in mare proiectus.
      In versu 98 Sinonis fraus memoratur, qui dissimulans se a sociis urgeri, Troianorum primores fefellit et luctuosum equum introduxit.
      In Cantico XXXI Geae (id est Terrae) et Urani (Caeli) liberi producuntur, qui dum Olympum scandere conantur ab Iove sunt interfecti. De eorum specie sic effatur:
       "
Sappi che non son torri, ma giganti"55
Idem addit:
      bonum est naturam iam non gignere gigantes, qui omnes homines necare possent
56.
      Nonnullorum gigantium dicuntur etiam nomina: Phialtes, qui bellum adversus deos communicavit; Briareus centum bracchiis et quinquaginta oribus praeditus; Antaeus, Neptuni Terraeque filius, qui Libycae solitudinis leonibus vescebatur isque ab Hercule est oppressus.
      Quaedam sunt allata quae potiora, quod ad cultum historiamque pertinet, videbantur; alia multa exhiberi possunt, quae ostendant quo pacto Dantes scite ex antiquorum translaticiis documentis eruat apta elementa. Procul dubio personas narrationesque poeticae sui ipsius necessitati aptavit, quas quidem Mediae Aetatis mente ponderavit excepitque. Utcumque tamen eius doctrina valida usque manet, quippe quae universis hominibus animose suadeat politicam, moralem spiritalemque renovationem.

CLETVS PAVANETTO — ANTONIVS SALVI

     

1 Id confirmat postremis in paginis operis cuius titulus Vita Nova ipse Dantes, quod annis MCCXCII-MCCXCIV scripsit.

2 Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo:
iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna;

iam nova progenies caelo demittitur alto
(cc 5-7)

3 Inferno I, 82. Adicitur etiam Latina versio: J. B. MATTÉ, DANTIS ALIGHIERII Divina Comoedia, Eporediae 1887: Vatum splendor. Deinceps hoc opus per compendiatum verbum Lat. Significatur.

4 Ibidem I, 90. Lat.: toto corpore namque tremo.

5 Ibidem I, 85. Lat.: Ipse magister es, et ductor meus unicus.

6 Ibidem I, 130-134. Lat.: Te vates, per numen non tibi notum / ...oro, hoc me eripias, / et videam Petri portas.

7 Ibidem II, 58-60. Lat.: O comis, genuit quem Mantua, cuius in orbe / late fama micat, perpetuoque manet.

8 Ibidem II, 139-140. Lat.: "Eia agito, ambo eadem volumus: dux ipse, magister, / et domimus meus es".

9 Portitor hac horrendus aquas et flumina servat
terribili squalore Charon, cui plurima mento
canities inculta iacet, stant lumina flamma,
sordidus ex humeris nodo dependet amictus
(VI, 298-231).

10 Inferno III, 82-83. Lat.: Ecce senex canus vehebatur nave per undas.

11 Ibidem III, 88-89. Lat.: Tu qui vivus ades, procul esto his funere functis.

12 Ibidem III, 97-99. Lat.: Et tacuit rigidus liventis nauta paludis, / cui sunt flammae oculis, lanea barba genis.

13 Aen. VI, 300.

14 Ibidem VI, 309-310.

15 Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
agmen agens equitum et florentis aere catervas,
bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
femineas adsueta manus, sed proelia virgo
dura pati cursuque pedum praevertere ventos (Aen.
VII, 803-807)
16
...per cui morì Camilla,
Eurialo e Turno e Niso di ferute (Inferno,
I, 107-108). Lat.: pro qua cecidere Camilla, Nisus, et Euryalus.

17 Aen. VI, 815.

18 Inferno IV, 86-90. Lat.: Ecce illum, gladium qui stringit acutum, / et tres praecedit, rex velut ipse foret. / Ille poetarum princeps est magnus Homerus. / post Flaccus, Naso tertius ecce venit.

19 Etiam in IV Aeneidos libro eximii homines in viridi prato inveniuntur.

20 Inferno V, 4-6. Lat.: Horribilis Minos sedet hic, et ringitur, omnes / exquirens culpas iudicat ante fores. / Dein mittit prout se cingit.

21 "Europa, gravida facta est ab Iove, tres filios peperit, Minoen, Sarpedonem, Rhadamanthum. Haec historia apud Hesiodum legitur": Hesiodi fragmenta, CXLIX.

22 Quaesitor Minos urnam vovet; ille silentum
conciliumque (consiliumque) vocat vitasque et crimina discit (Aen.
V, 432-433).

23 Inferno VI, 14-18. Lat.: Cerberus immanis, diversaque bellua terno /contra hic immersos ceu canis ore latrat. / Barba uncta, atra illi, rubra lumina, grandis et alvus: / ungue ferit, lacerat, dilaniatque fero.

24 HESIODUS, Theogonia, 767-773; Latinam translationem curavit doctus vir F.S., cuius deinceps quoque afferetur interpretatio.

25 IDEM, ibidem 310-312.

26 Ex-adverso longissimum extendebat collum
acer insomnibus prospiciens draco oculis
venientes, stridebatque... Argonautica
IV, 127-129

27 Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
personat, adverso recubans immanis in antro.
Cui vates, horrere videns iam colla colubris
melle soporatam et medicatis frugibus offam
obicit
 (Aen. VI, 417-421).

28 Inferno VI, 27-28.             

29 Inferno VI, 115.

30 Theogonia, 970-974.

31 "...novali in tertiato": Odyssea V, 127.

32 Inferno VII, 8-9.

33 Flegiàs apud Hesiodum memoratur, scilicet in Feminarum catalogo (frag. 39,4); de eo quoque Apollodorus Atheniensis dicit suo in opere quod est De diis (III; 5,5), qui filius perhibetur Aris et Dotidis.

34 Aen. VI, 384-416.

35"... gemuit sub pondere cumba
sutilis et multam accepit rimosa paludem" (Aen.
VI, 413-414).

36 Inferno VIII, 25-27. Lat.: Dum navem ascendit / iubet et me ascendere post se. / Solum ego cum scandi, cymba gravata fuit.

37Ibidem IX, 23.

38 Cfr Claudio Cardini - Riccardo Caldini - Caterina Rerrari...in DANTE ALIGHIERI, La Divina Commedia, Firenze 1997, p. 88, nota 23.

39 LUCANO, La Guerra Civile - Farsaglia, introduzione, traduzione e note di Renato Badalì, Garzanti 1999.

40 Inferno XIV, 551.

41 Ibidem XIV, 15.

42 Ibidem XIV, 31-36.

43 Theogonia, 979-983.

44 Ibidem 219-294.

45 Inferno XVII, 1-3.

46 "Né fuor tai tele per Aragne imposte", XVII,18.

47 Theogonia, 986-987.

48 Met. III, 320 et ss.

49 "Taccia Lucano ormai là dov'e' tocca
del misero Sabello e di Nasidio..." XXV, 94-95. Lat.: Taceat, qui Nasidium canit, atque Sabellum Lucanus. "Taccia di Cadmo e d'Aretusa Ovidio...": ibidem, 97. Lat.: Et taceat Naso de Cadmo, deque Arethusa.

50 ...scelerumque inventor Ulixes: VERG. Aen. II, 164.

51 Inferno XXVI, 97-99. Lat.: Volui perdiscere quidquid / vel vitium humanum, vel valor esse potest.

52 Ibidem XXVI, 94-96. Lat.: Curae dulcedine prolis, / coniugisque affectu, vel pietate patris / nequaquam motus.

53 Ibidem XXVI, 118-120. Lat.: Quisque et perpendat quae sit origo sua. / Non fuimus nati brutorum vivere more. / Sed vobis virtus, consiliumque decet.

54 Met. III, 259 ss.

55 Inferno XXXI, 31. Lat.: Exstabant veluti turres a ventre gigantes.

56 Ibidem vv. 49-51

  

top