The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

CERTAMINIS VATICANI XXXXVII VICTORES
PROCLAMANTVR PRAEMIAQVE TRIBVVNTVR

 

Optatissimi omnes qui adestis,
      Suadente quodam Operis Fundati amico, opportunum ducimus coram declarare nomina doctorum virorum qui inter plurimos candidatos electi sunt, ut iudicum partes agerent hoc in quadragesimo septimo Certamine Vaticano. Sunt quidem: BLASIVS AMATA, professor in Studiorum Universitate Salesiana; RENATVS BADALÌ, peritissimus doctor rerum classicarum in Studiorum Universitate Viterbiensi; SALVATOR LILLA, diligens investigator rerum antiquarum in Bibliotheca Apostolica Vaticana; ANTONIVS SALVI, rerum Latinarum eximius magister in Secretaria Status; ANTONIVS TAGLIERI, Plautinae poesis fidissimus interpres, metricorum pedum prosodiaeque politus aestimator; MANLIVS TICINO, olim celebratus professor in lyciis Aveanensibus, nunc rude donatus, adhuc tamen Graeci Latinique sermonis diligentissimus cultor.
      Nunc ecce victorum nomina secundum iudicum sententias:

AD ADSTRICTAM ORATIONEM QVOD ATTINET

PRIMO PRAEMIO ornatum est carmen cui titulus Goethe Romanus, quod ALOISIVS CARTA, professor Neptuniensis, hexametris versibus composuit.
      Agitat argumentum de Teutisco viro, cuius iter in urbem Romam describit; ille quidem summa animi commotione ex Area Populi salutat Urbem, quae olim mundi pagani caput fuit, labentibus vero saeculis, princeps Christianismi sedes est facta atque doctissimorum virorum alma mater. Diversa huius itineris narrantur adiuncta secundum antiquorum mimorum consuetudinem.

ALTERVM PRAEMIVM adiudicatum est carmini, cui index Solon Aegyptius, quod varia metrica versificatione scripsit IACOBVS DALLA PIETÀ, professor Venetus. Carmen respicit Solonem, qui, innovata Constitutione, liber exsul Aegyptum petit, cupidine ductus laudatam Aegyptiorum sapientiam cognoscendi. Ibi etiam discrepantiam inter regimen populare et regiam potestatem detegere potest.

PVBLICA LAVDE digni "ex aequo" aestimati sunt scriptores, quorum nomina: ORESTES CARBONERO, qui carmen composuit Lucis fuga et taedium; FERDINANDVS CELESTI, qui poemate suo certavit De funesto casu Marci Pantani birotularii; IOANNES NEWMAN, e Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, cuius carmen inscribitur Sancta Bernadette; IVLIANVS PAPINI, qui confecit carmen Peregrinatio Italica; FLORINDVS DI MONACO, cuius scriptio Pius XII, Pastor Angelicus laude celebratur; HORATIVS ANTONIVS BOLOGNA, qui scripsit carmen Epicedion in Italicos armigeros.

*  *  *

 QVOD SPECTAT AD SCRIPTIONES SOLVTA ORATIONE EXARATAS

PRIMVM PRAEMIVM tributum est domino ORESTI CARBONERO, professori Alexandrino, ob narrationem cui titulus Patratorum conscientia scelerum. Marcella inducitur, Laurentii docentis Universitarii uxor, quae a magistra sua CAROLA, conspicuum euronummorum creditum fraudulenter surripit, interponens instar causae oeconomicum discrimen quo familia vexatur. Cum veritas detegitur, Carola paralysi afficitur atque mox decedit. Marcella, quamquam sero, culpam suam agnoscit atque paenitentiam agit.

ALTERVM PRAEMIVM prosae orationis assignatum est "ex aequo" tribus auctoribus, qui sunt: Vido Angelino, Iulianus Papini et Aloisius Luzzi.

VIDO ANGELINO, professor Aucimianensis, commentationem exaravit cuius titulus Meus Phaedrus. Auctor agit de Phaedri fabulis deque eius historicis vicibus; opinabilem vitam Phaedri effingit, ut inde transeat ad narrandum de hodierna condicione studii linguae Latinae in scholis Europaeis. Quaedam suadet de via et ratione linguam Latinam docendi.

IVLIANVS PAPINI, professor Pistoriensis, scriptionem composuit, cui index Iter naviculae per spatium. Agitur de spatiali navicula, vectoribus repleta, quae, sudo favente caelo, missilibus compellitur et caeli fastigium attingit. Navicula aethera ingreditur dum nautae summo gaudio perfunduntur. Post aliquod tempus eadem iterum ad terram appellit.

ALOISIVS LVZZI, professor Salernitanus, scriptione sua titulo praedita De Salvi D'Acquisto sanctimonio, narrat de strenuo illo viro; facinora recolit, quae altero bello mundano saeviente evenerunt, sed praecipue virtutem celebrat et christianam fidem illius militis, qui vitam suam pro fratribus in carcere detentis forti et heroico animo tradidit.

PVBLICA LAVDE digni "ex aequo" aestimati sunt sequentes scriptores:

FRIEDOLF ROSLER et JÜRGEN KOHLBÜRGER, professores Teutisci, auctores scriptionis, cuius titulus Deorum simulacra ne fiant manibus hominum; GVSTAVVS WALLNER, professor Vindobonensis, pro commentatione Vulcanium perutile donum; MAVRVS PISINI, professor Arretinus, auctor narrationis cui titulus Aegrotus; SALVATOR MARIANI, professor Tarentinus, qui scriptionem composuit Gravi morbo et acerbo Andronícus noster aegrotat; FLORINDVS DI MONACO, professor Capuanus, auctor commentationis cui index Erant olim... puellae urbis Juarez.

*  *  *

      Expleto munere mihi credito, omnibus adstantibus enixas refero grates.

CAROLVS CARTAGENA

           

top