The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

MVLIEBRIVM OPINIONVM MIXTVRA

 

     Praeclara Francogallica scriptrix Elisabetha Badinter, quae ad feminarum iura tutanda impigram superioribus annis navavit operam, opiniones suas haud mediocriter mutavisse nuperrime videtur.
     Cum scelera a mulieribus adversus puerulos senesve infirmos edita in singulos annos crebrescere ingravescereque animadverterit, istud tandem concludit: violentiam non masculini tantum sexus propriam esse, verum etiam feminini; manus semper a potentioribus robustioribusque in debiliores afferri; idcirco mares saeculis praeteritis saevitiam frequentius atrociusque exercuisse, quod penes ipsos auctoritas semper fuerit ac potestas; tantum vero abesse ut mulieres a feris facinoribus abhorreant, ut eos unos (id est senes puerosque) acerbissima vexatione insectentur, qui nulla resistendi facultate praediti esse videantur; ergo, cum feminae aetate nostra multum ascenderint et altius decenniis futuris sint ascensurae, fieri posse ut masculinam violentiam aequent, vel fortasse superent.
     Consimili apud Aristophanem locutum esse tenore legimus Mnesilochum, falsa muliebri veste indutum, ut affinem suum Euripidem excusaret coram femellis Demetrae atque Persephones sacra celebrantibus: maledicta in mulierum genus coniecta paria numquam flagitiis delictisque fore, quae mulieres ipsae omni tempestate patrare consueverint.
     Est igitur cur ambigamus utrum Elisabetha illa opiniones tam radicitus mutatas re vera exprompserit, an personatus quidam ludificator in eius locum subdolosa substitutione irrepserit.

* * * * *

     Laetentur apud Elysios Dionis Prusensis et Favorini Arelatensis et Frontonis Cirtensis manes!
     Francogallica modo innotuit lepida eorum imitatrix, Corinna Maier, quae ‘laudes pigritiae’ ad usum accensorum ministrorumque composuit. Haec mordacis summa est libelli: apud officinas et ministeriales sedes nullam meritorum haberi rationem, nullum sedulis praemium tribui; quo inhonestius quisque perfidiusque se gesserit, eo facilius istum atque expeditius ad ampliores honores quaestusque promoveri; permagni putidam assentationem existimari, parvi autem, vel potius nihili, sincerum liberumque eloquium; maiorem percipi utilitatem ex ementita iactatione, quam ex assidua diligentique navitate; omnia ad eros praepositosque lucra pertinere, cum perexigua tantum opulenti convivii micula subiecti contenti sint: quae universa cum ita sint, caveant miselli administri ne ingrato labori plus aequo insudent; operam se indefessam navare callide simulent, cum interim feriati dormitent oscitenturve; macella demum stipendia et cotidianas contumelias somniculosa desidia iure rependant.
     Quo apud Francogallos modo se res habeant, equidem ignoro; apud Italos autem monita atque incitamenta, quae Corinna Maier largita est, omnino supervacanea esse videntur: quis enim, ministerialem cuiusvis generis sedem ingressus, ulla umquam alacritatis signa ibi deprehendit?

* * * * *

     Eduardus De Filippo, Neapolitanus dramatum auctor praeclarus, comoediam celeberrimam composuit, quae “Examina in hominum vita finem numquam habent” inscribitur.
     Quem quidem titulum, quo ad hodiernas Italorum condiciones magis proprie conveniat, hoc modo mutandum esse arguta diurnaria Conchita De Gregorio censet: “Examina in civitate nostra principium numquam habent”.
     Ecquisnam vero, modo sit mente sanus, Conchitae opinionem confutet?
     Num experimenta recte appellari ea possunt, quae lycei quinquennio confecto adulescentes subire coguntur? Qui fieri potest ut ab iisdem improbentur magistris, benevolentiore quorum indulgentia per tres vel quinque abusi sunt annos?
     Nec graviore apud Universitates severitate discipulos tractari iudicarique constat: immo novis regulis professores prohibentur, ne libros legendos perdiscendosque imponant, qui certum paginarum numerum excedant, quasi de cibariis lance perpendendis agatur, non de doctrinae fontibus ac seminibus!
     Num vitam vero imaginari possumus, quae ab ortu usque ad occasum examina excludat atque experimenta?

* * * * *

     Ovidius quoque modernam nanctus est aemulatricem, Lauram Kipnis, quae taediosi, ut ita dicamus, desidiosique amoris remedia indicavit.
     Qualem vero fugam, quale medicamentum versuta scriptrix proposuit? Adulterium.
     Si ista parturiunt ex eruditionis thesauro litterati homines inventa, est re vera cur de humana consortione desperemus ac nativam silvicolarum barbarorumque inscitiam praeferamus ac desideremus.

* * * * *

     Frustra Laocoon Troiugenas admonuit, ne ligneum enormi magnitudine equum intra muros adducerent.
     Nequiquam Solon ille sapientissimus Athenienses hortatus est, ne blandis Pisistrati verbis tyrannidem appetentis aures praeberent.
     Multorum apud antiquos veridicorum prophetarum mentionem legimus, prudentibus quorum monitis fidem stolidus popellus denegavit.
     Licet plerique lectores aliter de hac re sentiant, facere non possum quin Orianae Fallaci mihi veniat in mentem.

ORESTES CARBONERO

 

 

top