The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

De Re Historica

POMPEIANIS IN HORTIS

 

     Sicut hominum atque animalium corpora, sicut lapides iuxta positi, qui domos extruxerant, sicut panum aliorumque ciborum reliquiae, igne eruptionis exarsa, eodem -quisnam obstupescere potest?- modo quae ager in gremio suo hominis manu vel naturae ipsius motu acceperat atque ad humi superficiem sub plantarum specie evexerat notitiae atque auctui nostro servata sunt. Si enim rem recte consideras, camporum vultus atque facies temporum damnum non receperunt ea variatione quae in viribus naturae atque hominum experimentis inest, sed uno raptu irati vulcani eiectis lapidibus subiecta sunt atque eorum impetu cum flore plantarum ac virentium arborum ubilibet submersa sunt immotaque mortis flatu ubivis expirante manserunt.
     Doctrina quam Italice palinologia ex Graeco verbo nuncupare placuit (nam Graece paliuno idem est atque Italice spargere et palius pulvis valet, id est Italice, pòlline quod dicitur) aliquot iam annos processus bothanicae adiuvit, in fecundantis pulveris studio versata. Quod genera plantarum distinguere permisit, quae autem hic, quaeque illic floruerint cernere concessit; etenim forma, ut ita dicam, agri sub oculis paene prostat atque levi mentis animique motu revirescit.
     Anna Maria Ciarallo inclita huius scientiae et doctrinae testis est (vide, sis, in libro[1], quem inter manus habemus, indicem conspicuum scriptionum ab ipsa in lucem prolatarum), quae incepta novissime ducta minime tacuit aut neglexit, sed tota longe lateque specimina, sicut ducta sunt, illustravit, ita ut qui legat vel potius eius verba audiat, fere videat plantarum semina et humores circum spirare et, tamquam hodiernae vitae restituta, nostras in medullas descendere.
     Quot quantaque in uberibus Campaniae finibus alere usus consueverit atque saecula hominum perpetuaverint atque domesticorum animalium salutari adiumento creverint, omnia patefiunt in saepimentis ruderum atque latius in viridantibus spatiis. Eadem scientiam nostram corroborant aut veterum notionum errores corrigere sinunt.
     Septuaginta tantum abhinc annos constabat[2] vulgare genus Citri, quam Italice limone vocamus (sed proprius Latine Citrum Lemonem appellatam recte didicimus) non ante Medii Aevi saecula in Occidentis oras ex Orientis regionibus venisse. Minime prorsus. Pompeiis et ubivis in Campaniae litoribus eam iam tum floruisse admittere oportet[3]: in pariete levigato domus quae vulgo del Frutteto dicitur, pictam arborem huius generis mirari licet; in Oplontina villa ibi proxime quaedam reliquiae sunt inventae, quae distinguere sinunt in vasis parvas Lemonis Citri arbores consitas esse.
     Fragmenta lignea fagi et alnorum reperta sunt in iisdem finibus[4], quarum praesentia umbrae beneficio facile explicatur, quod patula fagus tunc etiam in planitie lassis labore corporibus levamen donabat ante quam, ut recentioribus aetatibus amplius evenit, alta peteret, relictis fluminum et maris oris. Adiungimus alni propagationem, cum eius radicibus singularis virtus insit servandi et diffundendi circum nitrum, radiculas aliarum plantarum adiuvisse[5], ut copiosius nitrum caperent.
     Quid de unguentaria arte dicam? Cuius in peritia Romani viguerunt. Pompeiis in oeco celeberrimo domus Vettiorum Amores picti sunt trahentes in officinam huic usui aptam unguenta et liquamina ad venustatem mulierum efferendam[6], etsi usus immodicus commixtarum substantiarum Plinius obiurgavit. Utcumque est, patet eo tempore in oleo odorifera principia plerumque misceri: fuisse atque Romanis quam minimum in usu vina liquare, ut vini spiritus separaretur.
     Ex villa a Boscoreale oppido quae nomen sumpsit, in monte Somma ut dicitur, Oplontina ipsa in villa semina coryli Avellanae reperta sunt: iuvat autem memorare quae scholiorum in Aeneida auctores fabulati sunt: civitatem Campanorum in finibus Abellam nomen deduxisse a nucibus Avellanis; etenim ubilibet tales arbores abundaverunt, sicut adhuc abundare solent.
     In peristyliis viridaria et in locupletioribus domibus euripi fragrantiam florum redolebant et gratissimam colorum varietatem iis qui accederent offerebant. Sensuum ubivis illecebrae coagmentabantur. Inter quas in Vettiorum peristylio Priapus e marmore voracem caudam erigit ad auras[7]; paulo longius in domus faucibus pictus erus salacem suam protendit in trutina[8]: tantum auri valet, quantum ponderis habet. Sic oculi admovebantur: pueri et puellae, nulla inverecundia offensi, circumibant viridantes areolas sub communi amplexu naturae et eius aperta feracitate.
     Vivarium etiam, cuius in porcis taleae serebantur, quae alio allatae in virentibus spatiis florerent, nuperrime emersit Nuceriam versus[9], ita in porcas divisum, ut ab oriente ad occidentem omnes ordinate dispositae essent et faciem communem, quae ad meridiem spectaret, ad solis radiorum beneficium recipiendum verterent. Nec diverse harum rerum auctores agricolis ut facerent suadebant.
     Quid tandem de vinorum varietate et laudibus? Opimae in cellis erant amphorae, quae mercatorum undique affluentium sitientia ora leniebant; ibi nectar Bacchicum premebatur, unde quolibet in regionis oppida deduceretur: adeo mercatores in officio suo versabantur, ut in extremis vitae titulis artem quam exercuissent, eorum heredes inscriberent; non longe a Pompeiorum finibus memoriam Lucii Visellii cuiusdam comperimus[10], ad civitatulam Cava deÂ’ Tirreni exstantem, cui mater Visellia Quarta, quinquaginta quinque annis vita defuncto sepulcrum fecit officii mentione adiuncta. Ne Horatianas Campanorum vinorum laudes repetam Venusinique curiositatem novendi quomodo Salernitana vina saperent et palata titillarent[11], in celeberrimo oeco Villae dei Misteri, ut dicitur, divinae paene mulieris saltatio Bacchabundis sensibus imbuta, vitae gaudio, si adhuc vides, suadet.
     Umbrae denique latissimae aestum canicularem a corpore abicientes porrigebantur. Non aliter aetate viriumque flore fruentes iuvenes (Iuventutis institutio, ab Augusto condita, sua sede, quod ad Pompeios attinet, est ditata[12] in Via dellÂ’Abbondanza quae dicitur) refrigerium petebant, quietem tandem haurientes post pugnarum certaminumque vices, in auribus plausus multitudinis eiusque incitamenta ultra retinentes. Cives ipsi, illis platanis duplici ordine porrectis in campo publico[13], gaudebant, defatigati clamoribus quibus sustinuerant in campi circuitu modo illum, hunc modo iuvenem certantem.

VICTORIVS BRACCO


[1] A. M. CIARALLO, Flora Pompeiana, Roma, LÂ’Erma di Bretschneider, 2004.

[2] Enciclopedia Italiana, II, p. 8.

[3] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 51.

[4] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 48.

[5] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 122 sq.

[6] A. M. CIARALLO, op.laud., pp. 126-130.

[7] M. GRANT, Eros a Pompei, Milano, Mondadori, 1974, p. 50.

[8] M. GRANT, op. laud., p. 53.

[9] A. M. CIARALLO, op. laud., p. 122 sq. laud.

[10] Inscriptiones Italiae, Salernum, curavit V. Bracco, nr. 131.

[11] HOR., Epist. I, 15.

[12] M. DELLA CORTE, Iuventus, Arpino, Tip. Fraioli, 1924.

[13] A. MAIURI, Pompei ed Ercolano. Fra case e abitanti, Padova, Le Tre Venezie, 1950, pp. 71-79 nonché p. 180. Cfr etiam A. M. Ciarallo, op. laud., p. 118.

 

top