The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

FVNERE MERSIT ACERBO

 

Hoc κώλω Vergilius (A.6,426ss) Aeneae in Avernum descensum et occursum umbrarum puerorum qui ante diem mortem obierunt descripsit:

Continuo auditae voces vagitus et ingens
infantumque animae flentes in limine primo,
quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptis
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.

Etiam Iosue Carducci, Italicus poeta (1835-1907), epicedio cui titulus Pianto antico, Latine "Antiquus fletus", tenella aetate filium suum Dantem in Avernum migratum memoria colit:

Arbos ad quam tendebas
parvam manum,
viridis Punica malus
floribus purpureis dives,
in horto solo et muto
iterum nunc viridis facta est
et Iunius sole eam donat,
luce calidoque aethere.
Tu, flos meae stirpis
ictae atque arefactae
tu inutilis vitae
flos unus atque extremus,
in frigida terra es,
in terra nigra es;
neque sole laetaris
neque amore excitaris.

     Marcellus Gigante etiam, qui Graecarum litterarum et papyrorum studiosus fuit, eodem luctu ictus, libellum scripsit cui titulus Ultima tunica, apud Ferraro editorem, Neapoli, anno MCMLXXIII. In praefatione sic scripsit: "Ad ogni svolta del tempo, più struggente si fa la memoria di chi non è più con noi e si tenta un colloquio con le ombre del passato perché si vanifichi la realtà del presente.
     Questa è una testimontanza della consolazione della filologia nella compagnia di mio figlio Mauro, morto ante diem, cinque anni or sono" (Temporum vices cum ruant, tristior illorum recordatio fit qui nobiscum non amplius vivunt ideoque cum transactorum annorum umbris colloquium quaerimus quod praesentium dierum amaritiem leniat. Hic libellus de philologia mihi consolationem affert quia me comitatur una cum memoria filii mei Mauri qui abhinc quinque annos ante diem mortem obiit).

Ille, inter antiquorum poetarum et philosophorum aurea dicta, illud Epicteti refert:

και το τελευταιον χιτωνάριον,
τουτ'έστι το σωμάτιον, τουτου ανωτέρω
ουδενι ουδεν εις εμε εξεστιν
(Diatrib IV, 1, 111):

quatenus ad ultimam tunicam, quae est hoc corpusculum, illa excepta, nemo contra me quidquam potest.

Praeterea iuvat antiquas lapidum inscriptiones legere quae ad mortes immaturas pertinent.

Sulmone, in Ovidii poetae patria civitate, apud familiae Tabassi domum, saeculo XV exstructam, in cavaedio, fictus est in muro lapis (cm. 91 x 40), alicubi effossus, in quo haec est inscriptio funeraria (C. I. L., IX, 2122):

FATO. CRUDELI. SI. QVA. EST.
EREPTA. PVELLA. CERTE.
EGO. QVAE. DOMINAE.
CARA. PVELLA. FVI.
QVAE. ME. OMNES. ARTES.
DOCVIT. DOCTISSIMA. CVM.
ESSEM. RAPTA. SCOPE. NVNC.
LEGOR. HOC. TITVLO.
     SCOPENI
     ANN. XI
     VETTIA NATALIS
     VETTIA PRIMA
                  P.

Puella adoptionis vinculo non tenebatur atque, sicut verisimile est, famula futura esset, si diutius vixisset.
     Duae dominae, quae inscriptionem dictaverunt et benevolentes acerbam mortem nominis memoria solatae sunt, ad gentem Paelignam pertinebant sicut Peticia, Mussidia, Helvia ceteraeque mulieres quarum nomina leguntur in antiquis inscriptionibus atque in regionis Paelignae museis custodiuntur.
     Adhuc ambigitur inter archaeologos quo anno inscriptio insculpta sit, sed ultimo saeculo Romanae rei publicae vel Caesaris Octaviani Augusti imperio vel paulo post tribuitur.
     Post viginti fere saecula alterius tenerae puellae vitae filum Atropos recidit, prope regionem Paelignam, in civitate quae Castrum Vetus in valle Subequana dicitur, Italice Castelvecchio Subequo.
     Postquam a. d. XII Kal. Oct. anno MDCCCLXX Urbs Roma e Summi Pontificis Romani auctoritate manu militari erepta atque Italiae regno coniuncta est, novi regni curatores rebus vectoriis praepositi ut ferriviam construerent inter civitates Aquilam et Sulmonem, milia qui noviens distat ab Urbe decem (Ov. Trist.4, 10, 4), Gallicae societati operam conducendam mandaverunt.
     Eo tempore doctor machinarius Girard, natione Gallicus, cum familia sua in civitate Castro Vetere mansitavit sed eheu luctuosa filiae morte funestatus est.

Ecce inscriptio in lapide sculpta quae apud Sancti Francisci ecclesiam adhuc legitur:

Tria vera vixi,
parentes meos amabam, adorabam,
angelus fui in hoc mundo
utque eius laudes canerem: Deus
ad se me vocavit.
Oh quam felix hic ego sum!
O pater materque mei,
precem meam audite.
O fratres sororesque mei,
flere desinite
quia aeterna felicitate gaudeo.
Eia in caelo iterum erimus una.
Felices vivite mei memores!
Ah Victor, ah Leonarde!
Vobis caelorum regem precemur
ut sero nos conveniamus!
Valete! Oh miliens valete!
Nos conveniemus in caelo!
O Castrum Vetus, in templo tuo
tenerum corpus meum protege!
Ego meaque familia gratias tibi agimus!
Deum precabor tibi tuisque filiis!

Vittoria Girard a. d. XIII Kal. Apriles anno MDCCCLXXIII.

     Ergo, rebus sic stantibus, "Nihil sub sole novum", sicut scriptum legimus apud Biblia, in libro cui Iudaice "Qohelet" titulus (1, 4-10): quod fuit, id erit; quod factum est, id fiet.

ILIVS DI IORIO

     
       

top