The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

Epistulare Commercium

Annula E. Llewellyn Reverendissimo domino archiepiscopo Leonardo Sandri s.pl.d.

Patet tibi, illustrissime domine, neminem gentium nisi ultima Thule oriundum ignorare quantum sit quantumque valeat commercium illud electronicum quo totus orbis terrarum iam complectitur et Interretis nomine factum est notissimum. Attamen si quis generales paginas interretiales, ut dicuntur, Sedis Apostolicae inspexerit, quomodo non putabit Ecclesiam Romanam linguam Latinam suam prorsus exuisse? Namque apud www.vatican.va, omnia quae in Ecclesia fiunt lector noscere potest linguis quibusdam vulgaribus: Germanice scilicet, Italice, Francogallice, Anglice, Hispanice, Lusitanice. Nihil Latine legitur, quem sermonem tamen Summus Pontifex Benedictus XVI "idioma [sibi] domesticum" nuncupare voluit, eo die cum ipse, largissima tua intercessione motus, rectores sociosque Operis Fundati "Latinitas" in palatio apostolico recipere dignatus est. Illa enim occasione voluntatem suam in linguam Latinam dilucidissimis verbis ipse pronuntiavit: "litteras Nostras Latinas... non tantum adservandas, verum etiam novis rationibus docendas et inter iuniores potissimum propagandas". Noli tu sinere ut haec vane dicta sint! Timeo enim ne et vane et vacue dicta moxmox videantur, nisi in paginas interretiales Vaticanas, supra citatas, linguae Latinae usus suscipiatur.

Nomen signumque sermonis Latini in ceterarum linguarum acie – prima in pagina – appareat oportet; cetera subiungantur.

Haud aliter, crede mihi, nisi per Interrete linguae Latinae studium inter iuniores potissimum temporibus futuris propagabitur: nam iuvenes huius aetatis rebus cyberneticis interretialibusque plus in dies sese dedicant et tota mente talibus incumbere solent. Illi enim, novo saeculo geniti, nisi Romanam Ecclesiam linguam suam propriam curare viderint, ipsam ne flocci quidem sunt facturi.

     Obiciat aliquis Latinitatem ad ipsum Interrete paginasque interretiales nihil pertinere, quod nemo hodie Latine loquatur. Ecquid? Non enim viva voce sed litteris scriptis totum commercium interretiale fieri solet! In theatro mutorum quid valet loquela? Bonum sane, immo maxime laudabile, id quod Opus Fundatum "Latinitas" pro inceptis suis iam curavit condendum; hae tamen solae paginae, cum sint Operi illi Fundato propriae, id salutare effectum iuvenibus hodie efficere vix poterunt quod olim Iosepho Ratzinger puero factum est quodque nuperius Summus Pontifex commemorabat dicens "usus autem linguae Latinae Nostra in vita cotidianus fere, immo perpetuus adhuc fuit – tum in theologiae studiis, tum in Apostolicae Sedis longinquo ministerio". Res latior, maior, plenior condatur oportet, quae sit testimonium universis christifidelibus, immo coram toto orbe terrarum, Latinum sermonem adhuc in usu cotidiano et perpetuo esse atque fieri posse; litteras Latinas adhuc habilia validaque instrumenta quibus Ecclesia cum posteris, cum maioribus, et secum colloquatur.

     Quod quo facilius fiat, subsidia quaevis huius Instituti IATH, (cum sit studiis humanioribus instrumentis technicis fovendis conditum totumque dicatum) tibi reique interretiali Vaticanae his praesentibus litteris praebere atque commodare libet. Hoc sane nomine meo solo minime facio, sed iussu eiusdem Instituti Rectoris, qui Bernardus Frischer nominatur et quocum ego argumentum totius huius epistulae modo tractavi. Eum magister meus et amicus tuus Cletus Pavanetto bene novit et assensu tuo cum illo hac de re perfacile ulterius ille colloqui poterit.
     Te denique, praesul ornatissime, in primis exoro ut hanc meam petitionem, licet pingui Minerva concinnatam, paterna suscipias benignitate. Habeas eam non tantum meam, sed propriam amicis, sociis, discipulis, professoribus, laicis sacerdotibusque, qui per orbem terrarum dispersi linguam aeternam Romanorum diligimus et quae fiunt in Urbe e longinquo contemplamur. Nobis enim raro accidit ut ad limina Petri veniamus, et Sedes ipsa Apostolica nobis quodammodo ea videtur esse quae in computatris nostris – in interreti – exhibetur.
     Ibi, precor, tandem videamus impleri Summi Pontificis iussa, qui dixit "Vestrum nempe erit adiuvare Nos ut linguae Latinae consuetudinem in Ecclesia corroboremus atque in ritibus et disciplinis ecclesiasticis inculcemus, ne infiniti eorundem monumentorum thesauri pereant neve huius instrumenti praestantissimi usus evanescat".

Valeas, Reverendissime, a Sanctis custoditus.

Scripsi Carolinopoli in Virginia, Kalendis Maiis a. s. h. MMVI

     
          

top