The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

DE CLEMENTIS XIV PONTIFICATV

 

Clementi XIV/ Romanorum Pontifici Maximo/ Christianae reipublicae bono/ Ganganellia gente/ feliciter nato/ pio iusto magnanimo/ pauperum patri providentissimo/ bonarum artium patrono/ pacis et tranquillitatis restitutori/ summo patriae huiusce ornamento/ decori praesidio/ Tifernates Metaurenses/ aeterni grati animi monumentum/ anno C. ae. MDCCCLXIX.

Hanc inscriptionem cives oppidi Tiferni Metaurensis, quod hac nostra aetate ‘S. Angelo in VadoÂ’ appellatur, Ioanni Vincentio Antonio Ganganelli dicatam voluerunt cum saeculum expleretur, ex quo ad Sancti Petri cathedram ille evectus erat. Qui enim, etsi pridie Kal. Nov. a. MDCCV in oppido c. n. ‘SantÂ’Arcangelo di RomagnaÂ’ natalem diem sortitus est, quodammodo Tifernatem se ipsum esse sentiebat, quoniam Laurentius, eius pater, Tiferni natus erat. Vincentius, sacris anno MDCCXXIV votis nuncupatis, in familiae Franciscanae alumnos asciri elegit; deinde, studiorum curriculo Romae confecto, theologiae et philosophiae tradendae munere quibusdam in eiusdem ordinis coenobiis functus est. Quamquam in Urbe vitam umbratilem degebat - noluit veluti pater ‘generalisÂ’ ordinem suum moderari -, tamen quae pro religionis incremento gesserat non latuerunt Clementem XIII, P. M., a quo cardinalis in consistorio die XXIV Sept. MDCCLIX habito renuntiatus est. Nihil autem, postquam in purpuratorum patrum collegium adlectus est, de pristino vivendi more immutavit: uni iucunditati se dare solebat modos musicos audiendo, siquidem, ut refert Leopoldus von Ranke (‘De Pontificum Historia, qui proximis quattuor saeculis regnaveruntÂ’, Sansoni, Firenze, 1959, p. 956 sqq.), «omnia in eo concentum quendam redolebant». Mortuo Clemente XIII, cum patres purpurati in duas manerent divisi factiones etiam post tres menses ex quo Summi Pontificis eligendi causa ipsi erant congregati, die XIX Mai a. MDCCLXIX Pontifex creatus est Ganganelli, qui sibi nomen imposuit Clementem XIV. Sunt qui dicant eum in conclavi promisisse Societatem Iesu suppressurum, idcircoque purpuratorum quoque suffragia accepisse illi Societati adversantium; sed nemo istum rumorem umquam testari valuit. Illud autem negari non potest, multos cardinales iam pridem fuisse sollicitatos a regibus domus Borbonicae praecipueque a Carolo III, Hispaniarum rege, ut magna Loyolanae Societatis potentia tandem compesceretur. Praeterea hic rex Iesuitis acriter adversabatur quia non iam tolerare poterat se ipsum ab aliquibus Societati Iesu adscriptis insimulatum tamquam filium non Philippi V, sed Iulii Alberoni, qui cardinalis cum Elisabetha, Caroli matre, familiarissime erat usus. Accedit quod dimidio saeculo XVIII haud pauci homines ab Ecclesia Catholica defecerunt quia aliqui Loyolani non bene se gerebant horumque agendi consuetudines parum Christianae esse videbantur. Utut hac de re, quae obscurior manet atque ex fine huius commentatiunculae excedit, iam ab sui Pontificatus initio Clemens XIV, cui maxime cordi erat ut discordiae, quae Ecclesiam inter et regna quaedam erant plerumque ob illam Societatem exortae, tandem componerentur, se ad Iesuitarum constitutiones reformandas paratum esse aperuit. Sed omnia fere conamina, quae ad pacem conciliandam atque ad Iesuitarum constitutiones mutandas Pontifex susceperat, irrita fuere. Etenim frustra in cardinalium coetum Ganganelli ascivit fratrem marchionis de Pombal, Lusitanorum primi administri, qui Iesuitas veluti seditiosos proditoresque iam ab anno MDCCLIX e Lusitania expulerat. Atque Pombalianam adversus Iesuitas rationem brevi secuti sunt primi Francogalliae et Hispaniae administri, deinde hanc fortunam adversam etiam in utriusque Siciliae regno Societas Iesu pati est coacta. Quoniam igitur multis in Europae provinciis Iesuitae contumeliis, iniuriis, calumniis obruti erant, eos dignos qui defenderentur censuerat Clemens XIII bullam Apostolicam pascendi vulgando, quae tamen a plerisque Civitatum proceribus oppugnata est. Huius Pontificis successor, cui alia erat indoles aliaque in animo proposita, pedetemptim opinionibus accessit eorum cardinalium, qui Iesuitis adversabantur. Itaque die XXI Iul. a. MDCCLXXIII documentum illud sua ipsius exaratum manu vulgandum curavit Clemens XIV, quod ‘breveÂ’ dicitur et a primis verbis Dominus ac Redemptor appellatur quodque «maximi momenti» fuisse censet von Ranke. Quo quidem in diplomate praeter alia leguntur et haec: «Post tot tantasque procellas ac tempestates acerbissimas futurum optimus quisque sperabat, ut optatissima illa tandem aliquando illucesceret dies, quae tranquillitatem et pacem esset cumulatissime allatura. At Petri Cathedram gubernante eodem Clemente XIII praedecessore longe difficiliora ac turbulentiora accesserunt tempora (...) cumque praeterea animadverteremus praedictam Societatem Iesu uberrimos illos amplissimosque fructus et utilitates afferre amplius non posse, ut ea incolumi manente vera pax ac diuturna Ecclesiae restituatur (...) maturo consilio ex certa scientia et plenitudine potestatis Apostolicae saepedictam Societatem extinguimus et supprimimus; tollimus et abrogamus omnia et singula eius officia, ministeria et administrationes, domus, scholas, collegia, hospitia, gymnasia et loca quaecumque quavis in provincia, regno, et dicione existentia et modo quolibet ad ea pertinentia. Ideoque declaramus cassatam perpetuo manere ac penitus extinctam omnem et quamcumque auctoritatem. Praepositi Generalis, Provincialium, Visitatorum, aliorumque quorumlibet dictae Societatis Superiorum tam in spiritualibus quam in temporalibus» (e paragraphis XXII et XXV). Fortasse haud immerito Ludovicus von Pastor, insignis rerum ecclesiasticarum historicus, cum alia tum scripsit et haec: «Documento hoc victrices evaserunt eae doctrinae solummodo ratione innixae, quibus nomen est ‘IlluminismusÂ’» (L. von Pastor, ‘Historia PontificumÂ’, apud Desclée, Romae, a. MCMXXXIII, vol. XVI, pars II, p. 219). Quare non modo ex omnibus fere Europae Civitatibus - exceptis Russorum imperio et Borussiae regno, quia neque Catharinam II imperatricem neque Fridericum II regem fugiebat quanti momenti essent scholae - ab sacerdotibus Loyolanis administratae Iesuitae expulsi sunt, verum ipsi etiam in territoriis ecclesiasticis graviter sunt vexati. Cuius quidem rei testimonium praebuit Laurentius Ricci, Societati praepositus generalis; qui vir prudens ac vere sanctus numquam ab omni pietatis exercitio deflexerat consodales hortando suos ad aerumnas et contumelias simplicitate evangelica tolerandas; observantior, si umquam alius, legum iuriumque, semper tamen ita se gessit ne ob regum cupiditates et arbitria Societas Iesu conculcaretur; memoratu digna sunt Laurentii de Iesuitis verba haec: «Sint ut sunt aut non sint». Ille tamen in Castellum Sancti Angeli coniectus est ibique sicut noxius, etsi innocentissimus, non paucos menses retentus donec carcere in ipso mortem obiit. Sane haud multa ex illo documento beneficia in Ecclesiam redundarunt, quoniam a Societate Iesu suppressa maximum allatum est incitamentum hominibus rerum novarum atque omnium commutationum cupidis. Marius Rosa ipse, qui doctam de Clemente XIV symbolam in ‘Encyclopaedia PontificumÂ’ composuit (Romae., a. 2000, vol. III, pp. 475- 492) primam omnium rerum Francogallicarum mutationis eversionisque originem tribuit imminutae, quin etiam, deletae Iesuitarum sodalitati, qui antiquo Francogallorum regimini semper opitulati erant (‘op. laud.Â’, p. 491). Postremis vitae mensibus varias ob causas Pontifex perturbatus est; in primis quia animadvertebat quam gravia essent damna ob illud documentum in Ecclesiam ipsam illata nec eum latebat a multis catholicis dolentissime nuntios Societatis Iesu suppressae acceptos, non tamen sine gaudio maximo ab haereticis. Multa probrosa insuper in Pontificem vulgabantur a non paucis viris, qui eius in Ecclesiasticis rebus administrandis consilia improbabant: si enim quaedam Clementis XIV incepta ad litteratorum, hominum patrocinium fovendum augendumque excipias, pauca ipse fovit, quae miseras complurium condiciones sublevarent. Certe difficillima Ecclesiae catholicae fuit aetas illa ideoque non immerito omnibus viribus Pontifex Ganganelli illud adsequendum contendit, ut episcopi, parochi, sacerdotes sedulo vacarent ministerio pastorali, ne quis eos religione Christiana propaganda indignos putaret. Pontifici titubanti atque in dies suspicioso accessit morbus quidam cutem adeo adficiens, ut ipsa sensim desquamaretur neque remedia a medicis invenirentur ad pustulas curandas aptiora. Qui morbus aestate a. MDCCLXXIV etiam membranas mucosas adeo rodere coepit, ut vox ipsa Clementis aspera et rauca facta sit.

Fuerunt qui morbum illum leprae similiorem putarent; alii stomachum Pontificis cancro adfectum opinati sunt. Die XXII m. Sept. MDCCLXXIV, praesente solummodo Franciscanorum patre generali, animam efflavit hic Pontifex, cuius mortem veneno haud pauci tribuere voluerunt, sed istum rumorem nihil aliud fuisse nisi «falsam criminationem » a diario Traiectensi c. t. Nuntii ecclesiastici eo consilio vulgatam, ut illius criminis Iesuitae culparentur, scribit Ludovicus von Pastor (‘op. cit.Â’, p. 410). Quare mirum non est etiam de Clemente XIV defuncto aliquos libellos, quibus componendis ad quemlibet hominem laudandum improbandumve saepius Urbis cives indulgebant, esse Italice et Latine exaratos. En duo talium libellorum exempla inter sese contraria: 1) “Sicut vulpis et mendax advenit;/ ut simulator ac lupus regnavit;/ impius et veluti canis obiit”. 2) “Sicut angelus a Deo missus advenit;/ prudens ut Salomon regnavit;/ veneno inimici necarunt”. Sed is fuit “paci et humilitati et indulgentiae proclivior, honorum cupiditate minime adlectus”, si Leopoldo von Ranke fides est praestanda (‘op. laud.Â’, p. 957), quamvis “difficultatibus ac periculis, quae ecclesiae catholicae id temporis minabantur, sustinendis et repellendis impar”, sicut Dominicus Calandrini scripsit in actis diurnis Bononiensibus q. i. “il Resto del Carlino”, 23 Iul. 1973 editis, p. 5, in symbola c. t.: “De Pontifice, qui Iesuitarum societatem sustulit”.

Permultas epistulas manu sua Ganganelli componere solebat, e quibus sententias depromere visum est hasce:

I. <Romae, die XI m. Augusti a. MDCCLXXIII>. “Venerabili fratri Iosepho Petro patriarchae Antiocheno Maronitarum Clemens Papa XIV. Incredibilem dolorem Nobis attulit, Venerabilis Frater, luctuosus in Cypro tuae Maronitarum Ecclesiae status, quam in gravissimo animarum salutis et religionis discrimine versari intellegimus. Si quidem ad Nos affertur non solum divinum cultum esse imminutum et ecclesias sacra supellectile spoliatas, verum etiam brevi tempore quam plures fide ipsa prodita ad schismaticorum errores, atque ad Mahumetis pravitatem transfugisse et maiorem quotidie huiusmodi perniciem timeri, cum ob clerum inopia oppressum terraeque colendae ac victui quaerendo addictum vix quispiam populum in lege Domini instruat atque idcirco pueri baptismo recepto et christiano tantummodo retento nomine, revera in Turcarum moribus atque institutis adolescunt [eqs.]”

II. <Romae, die XXIX m. Iunii a. MDCCLXXIV>. “Carissimo in Christo filio nostro Iosepho in Romanorum Imperatorem electo Clemens Papa XIV. [...] Quae dum animo assidue versamus, omniaque, quae ad eius temporis sanctificationem augendam facere possunt cogitatione complectimur, praecipue ad Augustissimam Maiestatem Tuam mentem nostram convertimus votisque omnibus te carissimum in Christo filium nostrum te Principem catholicae ecclesiae patronum ac defensorem ad Nos accedere atque ad nostrum paternum complexum venire exoptamus [eqs.]”. (Quantum postea ecclesiae catholicae adversatus sit ille Iosephus II, nemo forsan est quin sciat!).

III. <Romae die XV m. Iulii a. MDCCLXIX>. “Dilectis filiis vexillifero et prioribus civitatis nostrae S. Angeli in Vado- Clemens Papa XIV. [...] Huiusmodi devotionis ac observantiae in Nos vestrae significationes quam libenti ac grato animo exceperimus, intellegere facile potestis ex pristina nostra benevolentia erga vos civitatemque vestram, ex qua originem ducimus, et quam proinde patriam nostram nuncupamus, et nunc ut carissimam filiam singulari benevolentia complectimur [eqs.]”.

VICTORIVS CIARROCCHI

 

top