The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

Scripta in Certamine Vaticano
praemio honestata

DE PLANCTV TERRAE*

 

De terra canimus nostra mortalibus olim
a patre donata nobis infantibus almo.
Terra colenda data est nec ui delenda uirorum.
Saucia suspirat, patitur lacrimosa dolores,
ei quos intulimus, cum sit reticere coacta.
5
Terra, loqui, mater, si posses uocibus usa
humanis, nobis si dicere uota liceret,
quid totiens nobis genetrix o laesa referres?
Vos audite homines, quis uerbis terra queratur:
"Vos terra gnati! nam me Deus ante creauit,
10
quam, quibus esset mens, mortales gignere iussit.
Callidior reliquis animaeque capacior aequae
natus homo est, factus diuino semine et altam
fictus in effigiem genitoris cuncta regentis.
Tunc hominis mentem nondum noramus iniquam.
15
Miramur, pueri, uos quanta superbia ducat:
Nullane uobis est ueteris reuerentia matris?
Non estis domini, nam deest sapientia uobis;
ultima causa latet, quia non licet omnia scire,
nec patet humanis arcanus mentibus ordo:
20
innumera his aruis creuit per saecula uita
se semper mutans - non est, quod perstet in orbe! -
nec minima constanter origine crescere nata
desiit. Ingentes uidi uanescere sauros
extinctisque nouas semper succedere formas.
25
Num siluas peragrans priscas iam simia sciuit
progenituram olim se animal sapientius ipsa?
Quam parce primi me tunc uixere colentes,
ars dum perniciosa latet, tot causa malorum.
Inuenere uiri fontes de monte scatentes,
30
ut mea clara sitim compesceret unda flagrantem,
nec, cum me peterent, natis alimenta negaui:
Mittit ager fruges et crescunt arbore poma.
Quas dederam gratis, uescuntur carne ferarum,
sollerti praebent mea pingues flumina pisces.
35
Et dat materiem flammaeque alimenta fouenti
silua ac submittit boletos, arbuta, mella.
Nata satore citi nullo frumenta legebant
cornaque et in luco crescentia fraga uirenti.
Pellibus atque fibris defendunt frigora membris.
40
Vita fuit facilis, quamuis tunc dura - fatemur.
Mox colere incipiunt laetum sibi facto agrum aratro,
praemissis precibus primos infindere sulcos:
Quae sator inseuit perarato semina tiro
campo, multiplico faueoque agrestibus hortis.
45
Arte domare feras discunt et uiribus uti,
quae sunt iumentis; laniatis mensa iuuatur.
Conscenduntur equina uiris cito terga uehendis.
Qui ipse lupus fuerat, nunc protegit a grege saeuo
tecta canis; ualidis sunt bobus aratra trahenda
50
et caedenda tamen lac primum uacca profundit.
Non euitat ouis modo uellera tonsa securim.
Montes et ualles dederam, genus omne locorum:
Esca fuit uobis, nec uestis defuit aluo.
Riuos, qui nitido uos gratis pisce iuuarent
55
atque aures placido mulcerent murmure uestras
et uolucres, animos quae tristes carmine laeto
efficerent hilares, super haec mea membra creaui.
Nullane uobis est pro tantis gratia donis?
Quam bene, nescitis, caeci, sint cuncta creata,
60
nec licet - heu! - miseris miracula cernere mundi
circum uos, in re quoniam lucra quaeritis omni.
Bufones uirides ego amo, uarias salamandras,
quidquid squamigerum per humum reptare uidetis.
Et liquidis alacris mihi rana coaxat in undis
65
et faciles iubeo lepide cantare uolucres.
Splendidior multis est phoenicopterus: aeque
sunt cari culices - licet hi uideantur inanes.
Nec uermem sperno, qui perfodit arua rotundus,
et mihi, squalidior cum sit, scarabaeus amatur.
70
Qui fortes habitant loca, amo, deserta, leones,
et mus diligitur, qui diripit horrea uestra.
Qui tenues lepidus per ramos cercopithecus
scurra salit, quis eo non gaudeat? attamen ille
taeter non minus est matri crocodilus amandus.
75
Quae uiuunt in agris, quae habitant animalia siluas,
quidquid tranat aquas, uel quidquid transuolat auras:
Omnia progenui, non est me uita negante,
nam nullum folium nostro sine numine crescit
meque rigante solum mox flaccens herba uirescit. 80
 
Ars inuenta uiris - dicunt donasse Mineruam -
paulatim in cladem miseris mutatur atrocem.
Arte Minerua bona, quae uobis redderet aeuum
multo commodius, sese iuuisse putauit,
arte tamen peruersa homines utuntur eadem,
85
fratribus ut noceant secumque a matre creatis.
Et ceruos et apros manibus quae missa necarunt,
tela necant eadem mortales missa neque ulli
arma ferae parcunt nec parcunt hostibus arma.
Ars suasit stantes in uertice caedere pinus,
90
puppis uti fieret uectura per aequora uolgus.
Prima duce aesonida cum tollitur ancora nautis,
primi naue cita meditantur crimina nautae,
quippe profecta cohors, aurata ut uellera colchis
eriperent rudibus; pellemque odiumque reportant.
95
Transtulit armatos alienas classis ad urbes;
incitat inuidiam quaesita merce referta
nauis et ignotas in mundo repperit oras.
His loca miserunt siluestria mille carinis
olim materiem; remanent et spina frutexque.
100
Nescio quo casu tunc abdita montibus aera
inueniunt et humo; gemmae uenaeque metalli,
quaeque recondideram nequiquam uiscere in imo,
effodiuntur opes, lacerantur et ilia matris.
Viscera diripiunt noua ferro ferra petentes.
105
Heu, quantum gemui! Me audiuit nemo gementem.
Ecce dolabra meam diuellit ferrea pellem.
Excauat haec montes nec pino parcitur altae.
Rupibus effractis supponebantur et ignes
multifidaeque faces - feruebat torrida flamma -,
110
dum calidi lapides uomerent liquefacta metalla.
In lucem prodiit, quam saxis clauserat aeuum,
e rimis carbo, nemorum fragmenta uetusta.
Vos, cur arderent, miratos, haec nigra saxa,
callidior docet ars melius carbonibus uti:
115
Carbo ardens latices magnis calefecit aenis.
Sic uapor efficitur fitque ingens pressus aenis,
quo cito malleolos noua machina pellit et axes.
Omnibus esse bono carbonem credere noli,
aera enim uitiat, uorat agros machina, multis
120
seruitium imponit; lucra paucis ubera fiunt.
Nec satis est carbo; carbone nociuius atrum
inueniunt oleum, prisci uestigia ponti.
Intestina forant terebra mea, donec ab imo
humor quaesitus, qualis de fonte scaturex
125
erumpit gelidus, superas profertur ad auras.
Incitat hoc naues, oleo rota uoluitur, alis
machina mota oleo per caelum fertur aenis.
Incitat inuidiam populis et atrocia bella.
His, quibus est oleum, puro uia sternitur auro.
130
Incensi latices mixtum fuligine fumum
emittunt nigra uitiantem animalia et herbas.
En, suasitne mala ars oleo peiora nocenti?
Semina rerum, atomi, quas se non posse putarant
findere, finduntur; radii euasere ualentes
135
res penetrare omnes et mundum euertere totum.
Viribus imbelles cum quidam utantur iisdem,
haud magis horribile est telum mortalibus umquam
inuentum radiis. Bis fulmine clarius ignis
aequauitque solo magnas et perdidit urbes.
140
Concipere horribiles flammas tot ab ignibus altum
aethera suspiceres, rubicundum ardescere caelum.
Quae uestra intulit ars et uis reserata atomorum,
uulnera sentio adhuc. Atomos ne tangite saeuas -
uae! -, quas nec retinere neque arte domare potestis.                 
145
Saucia suspiro, patior lacrimosa dolores:
continuo fumat, nebulas tenebrasque caminus
pestifer eructat: per fumum silua necatur,
suffocatur homo, moriuntur cetera uiua.
Acre quod emissum est in caelum cumque uenenum,
150
aether idem pluuiis demittit in arua nociuis.
Vallis et lacubus faciendis uallis amoena
cessit, mersus ager, tellus habitabilis olim.
"Fiat iter quoduis facientibus aptius!" alti
aequantur montes et cedit riuus et arbor.
155
Pratula quae fuerant, iam cana mole teguntur;
murmuribus placidis qui olim strepitabat apertus,
saxeus et rigidus riuum nunc alueus artat.
Ingentes doleo siluas cecidisse bipenni,
paucorum ut fierent nitidis macra pabula bobus.
160
Quo priuata domo foliata simia fertur?
Qua regione feras exul panthera capessit?
Psittacus emoritur, canit aut in carcere maeste.
Quidam cuncta cremant, aliis pretiosa trahuntur
ligna et materies; remanet cinis atque ruina.
165
Quis iussit liquidas homines siccare paludes?
Letifero uiro quae nondurn exstincta natabat,
ex undis trahitur uacuis mox squamea turba.
Auri sacra fames, quae - mirum! - crescit edendo
atque ita caecat uos, ut funera uestra paretis.
170
Cui iam diuitias tribuit Fortuna benigna,
plures diuitias is uult possidere semper:
addit opes opibus, nummos coaceruat et aurum
nec curat terram, nec curat diues egenos.
Ignoratis edi durum non posse nomisma!
175
Omnis uita perit, quae concelebrauerat undas,
flumina sunt olidae celeri sine pisce cloacae
et sentina lacus infecit et aequora peste.
Nec, quae nutrit, humo tenui nec parcitur aurae:
Frugifera imbuitis letalibus arua uenenis,
180
ut pereant tineae uermisque nociuus aristis.
Papilio ecce perit, qui ludit in aere amoenus,
et pereunt tarde cum cena uirus edentes.
Tot res pestiferas sparsistis in aethera celsum,
nomina ut horroris nulli enumerare liceret.
185
Qui colitis terram, uani, resipiscite demum!
Esse meos pueros uos noscite - cuncta creaui -
nec sine me spirans sub caelo uiuere quicquam.
Si deletus erit datus a caelestibus orbis,
non dabitur - iuro - mortalibus altera tellus.
190
Ne dubitate mei miserescere! parcite uitae!
Ne luxus perdat, quaerenda modestia prisca
et ponendus amor uobis sceleratus habendi.
Hos monitus flexa si denique mente salubres
grati acceperitis, peragetur uita beata:
195
Munera sufficient, saturabunt omnia, fratres
arte iuuabit homo secumque a matre creata.
Sin, stupidi, mentes minime flectetis auaras,
sin nulla in duris animis prudentia praesto,
sin eritis surdi mea nec praecepta secuti,
200
omnia auaritia uastante peribitis ipsi.
Subridens matri nullus laetabitur infans
uita nec capient fauces spirabile quicquam
ultimi et auratis homines morientur in aulis.
 

 

MARTINVS FREVNDORFER

*Carmen hoc in Certamine Vaticano XXXXVIII (a. MMV) publica laude est honestatum.

 

top