The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

LATINITATIS VESTIGIA RECENTISSIMA

 

      Sunt qui conqueruntur, quod in academiis vix unquam oratio Latina habeatur; quibus quidem assentiendum, si consuetudinem huiusce aetatis cum superioribus temporibus comparamus, quum non solum acta, epistolae, laudes, tituli scribebantur Latine, sed etiam in auditoriis maximis suaviter sermo hic noster haud semel resonabat; sed si vestigia recentius impressa perscrutabimur, nonnullam subesse causam solacii, ne dicam spei, videbimus.
      Nolim equidem aetatem repetere qua Vallaurius quasi Tullius redivivus pereleganti oratione studia quotannis in Studiorum Universitate Subalpina auspicabatur, vel saeculum proxime praeteritum, quo Vergilius Paladini acta Universitatis Barensis vel Ioannes Galbiati, sacerdos idemque Athenaei Catholici praeceptor, titulos epistolasque conscribere Latine solebant.
      Praeterire tamen nequeo bonam consuetudinem, quae retinetur adhuc in Salesianorum Iesuitarumque athenaeis, in nonnullis Italiae gymnasiis feliciter restituitur, quorum praeceptores Orbergiana methodo adulescentulos instituere cum profectu coeperunt.
      Neque vero est cur hic sileam de aliis gentibus, praesertim Germanis et Finnis, apud quos non desunt qui in Athenaeis aliquid praelegant Latine, quemadmodum in Voce Latina saepenumero, haud sine quadam aemulandi cupiditate, scriptum legimus.
      Ceterum testis ipse sum anno saeculi superioris LXII, quum centesimus recoleretur annus ab Instituto Politechnico Mediolanensi condito, fere omnia Athenaea inde ab ultima Thule epistulas gratulatorias conscripsisse lingua Latina; at mox bona haec consuetudo exolevit, praesertim post quam demutatus est ordo scholarum et paedagogis suadentibus usum a grammatica, seu ut aiunt isti scioli, quibus vocabulorum portenta in dies eduntur, "competentia activa" a "passiva" seiuncta est.
      Hinc secuta est minor in dies Latinitatis notitia, ut patet ex recentissimis quibusque versionibus, quae praeter exspectationem mendis scatent innumeris, quemadmodum in litteris ad amicum Ludovicum olim datis nuperque his in commentariis editis conquerebar.
      Tamen quidam veterem morem, qui a maxima doctorum parte neglectus fere ubique esse videbatur, retinentes, si forte sollemnis occasio hoc postulavit, orationem amplam et magnificam habere non dubitarunt.
      En vobis, humanissimi lectores, tria subicimus exempla: primum pertinet ad Athenaeum Tolosanum nomine Pauli Sabatier inscriptum, alterum ad Athenaeum Romanum a Sapientia nuncupatum, tertium ad acroasin in memoriam Hectoris Paratori Mediolani in auditorio publico iuxta viam Iadertinam sito factam. Hoc tamen mirum est, neminem eorum qui Latine dixerunt, litteras profiteri: primus enim physicus, alter doctor machinalis, tertius ego, qui in arte aedificatoria versor.

Oratio Tolosana

      Ioannes Fabricius Bignami, physicus Lynceus, comes Palatinus utpote in Athenaeo Ticinensi praeceptor, praepositus apud Gallos Sedi Studiorum Radiis Sidereis Vestigandis (compendiariis litteris CESR Francogallice appellatur), Richardum Giacconi, astrophysicum praemio Nobeliano decoratum, d. X aprilis m. a. Chr. MMIV laudavit Tolosae. Praeter omnium exspectationem Latine, quo sollemnius esset, dixit, cunctis antea rei novitate stupentibus, tum gratulantibus, mox plaudentibus; qua autem est calliditate, textui, quem inferius excripsimus, subiunxit intrepretationes Francogallicam, Anglicam, Italicam, Germanicam, nequid fugeret male suetas physicorum auriculas.

      Quis Richardus Giacconi sit, vix memorare nos oportet. Etenim vita hominis praemio Nobeliano ornati non solum religiosissime colitur ab eiusdem disciplinae peritis, verum etiam ab omnibus, qui in doctrinarum scientia versantur, nota est atque perspecta. Ideo paucis rem absolvam. Richardus, Italus natione, sexto saeculi superioris decennio, quum omnia apud nos Italos difficilia factu esse viderentur, nisi hominibus studio inflammatis, ad Americam  profectus est.
      Quum vero honestum dicendi munus nobis mandatum sit, sinite nos referre quisnam acres ad studia pervestigandi faces Richardo subdiderit: subdidit, inquam, saltem ex parte Iosephus Occhialini summus magister. Idem mihi contigisse libera quadam contumacia confiteor: hoc  saltem est enim inter nos commune. Iosepho vero Occhialini memini Brunonem Pontecorvo salutem propinantem : - Bene et Tibi - dixisse - Iosephule, et illis quicumque tecum feliciter dant operam: hoc enim modo facile praemium Nobelianum percipient!- Quod quidem et Powellio et Blacketio iam contigerat, nuper contigit etiam Richardo. Qui, qua est ingenii acie, novam methodum experimentis constantem non modo invenit, sed etiam cum astronomiae perspicentia coniunxit et facultate adiutorum greges ordinandi ducendique provexit. Est Richardo etiam peculiaris quaedam facultas, qua ille valuit agere et cum Instituto illo, acrostidite NASA appellato, et cum politicis academicisque potestatibus: sine qua nos, totius orbis astronomi, quadam instrumentorum indiciorumque tenuitate laboraremus.  
      Etenim vero Richardus, quippe qui, seu instrumenta planifocalia, ut aiunt, vel telescopia, quibus radii radentes excipiuntur, adhibendo, seu radiorum scaturigines, quas invenerat, earumque naturam explorando, primus sidera radiis Roentgenianis pervestigaverit, effecit ut astronomi novis speculis incredibiliter ditarentur: nam anno millesimo nongentesimo septuagesimo primum telescopium radios Roentgenianos percipiens, sermone Suhaelico Uhuru, idest «libertas» appellatum, anno eiusdem saeculi duodeoctogesimo specula Einsteniana in promptu esse coeperunt. Richardo autem, scriptum quoddam de microscopiis electronicis legenti, venit in mentem notio de radiorum radentium ratione; tum autem una cum Iosepho Vajana, Italo non minori laude digno, quem Harvardiae operis socium secum habebat, opticen radiorum radentium instituit ac provexit; tamque artum fuit eorum contubernium ut inde amicitia perpetua effloruerit.
      Telescopium radios radentes percipiens posthac mansurum erat in aevum: nec modo in incepto, nomine ROSAT nuncupato, quod Ioachim Trumper, et ipse ex Richardi amicis, suscepit, sed etiam in satellite artificioso, quem Itali radiis Roentgenianis percipiendis fabricarunt ac nomine ipsius Iosephi Occhialini nuncuparunt.
      Quin etiam duobus missilibus, quae nunc circa terram volvuntur, ut promoveantur fines astronomiae Roentgenianae, hoc genus telescopia, licet pulchriora maioraque, continentur.
      Obiter autem ut dicam, exemplar unius speculi, siglis XMM indicati, hic Tolosae in speculae aditu cerni potest.
      Nunc vero narro quando primum Richardo ipse et familiariter, et propter muneris mei officia, usus sim: exeunte octavo saeculi superioris decennio, studio novam speculam usurpandi inflammatus, Harvardiam pluries petieram, ut id sciscitando impetrarem.
      Tunc demum id sum assecutus, quod cupiebam: documento est, quasi aureum mnemosynon, exemplar Ephemeridis Astrophysicorum, quo primi pervestigationum exitus explicantur, quodque tunc, quasi praesagiens, a Richardo poposceram, ut suapte manu signaret.
      Deinceps ad res ore telescopii Hubbliani gestas ventum est. Richardus initio huius telescopii scientiam et artem sibi vindicavit, etsi res plus negotii habebat; tum autem omnia adeo prospere successerunt, ut etiamnunc telescopii errantis munus, in provehenda astronomia, posteritatis memoria dignum, aeque ac Galilaei coepta, esse videatur.
      Neque vero destiti a Richardo, dum is Baltimorae munere fungitur moderatoris, postulare ut copiam novi huius miri telescopii mihi faceret: res vero bene cessit.
      Memoria enim probe teneo Ferias Augustas anni fere nonagesimi saeculi superioris. Nam Feriis Augustis Mediolani, haud secus atque apud Francogallos, nemo operam dare solet. Equidem ego, quo melius tranquillitate fruerer, in Instituto meo operi vacabam, beatus quod telephonium numquam in die tinniret. Contra autem post meridiem tinnitum edidit: ipse me Richardus, voce sua gravi canoraque, nuntiat sidera telescopio erranti observare me posse.
      Deinde Monachium, ad Institutum siderale ESO, iter suscepi, ubi asservatur telescopium stativum VLT appellatum, quod telescopium etiamnunc inter maxima annumeratur. Quo ut uterer roganti mihi, subridens Richardus: - Desine - inquit - per totum orbem terrarum me persequi!- Sed assecutus sum quod erat in votis.
      Monachii, una cum Ioachim Trumper eiusque grege, Richardus explevit omnem exspectationem desiderii sui: post enim labores spatio triginta annorum exanclatos, intellegere valuit cur intra spectrum Roentgenianum caelum diffuso lumine niteat; ita vero inter maxima cosmologiae recentioris momenta ille exstitit.
      Nonne vero eodem revolvi res videbatur, unde erat profecta? Adolescens enim triginta annorum, Richardus, usus machina radios Roentgenianos metiente, quae in caelum erat emissa, primum lumen illud diffusum perceperat, cuius causa tam diu ignota fuit.
      Paucos post annos equidem physica cum amico in Athenaeo Mediolanensi discebam, quum forte domi eius, in lauta urbis regione, dominam nactus sum, oculos acres habentem, quae mihi de filio physicorum studiosissimo in Foederatis Americae Civitatibus narrans: - Utinam, inquit, aliquando in Italiam redeat!- Matrem Richardi tunc novi ante quam filium.
      Richardus autem, qua est prudentia, civis Americanus nunc est; hodie vero Tolosam venit, in ipsum Francogallorum Europaeorumque rei cosmicae meditullium!
      Athenaeum Tolosanum nosque omnes, qui in siderum pervestigatione versamur, Richardum magni facimus, admiramur, diligimus.
      Bruno Pontecorvo recte monuerat! Nos te hic et nunc amplectimur, Richarde, qui praemio Nobeliano iccirco honestaris, quod totum te astronomiae dedisti doctrinarumque scientiae.
      Nos tibi gratias hic et nunc agimus, Richarde, quod exemplo et auctoritate tua nobis animos addidisti.

Oratio Romana

      Anno proxime praeterito III Kal. Iunias in Athenaeo Romano a Sapientia nuncupato hanc habuit orationem coram Rectore aliisque praeceptoribus praesentibus Philippus Graziani doctor machinarius, qui Scholam machinalem spatiis sidereis transvolandis ­ vulgo Scuola d’ingegneria aerospaziale ­ regit. Proponens enim ut laurea honoraria honestaretur Alfonsus Díaz, voluit decus verbis addere, quasi patris sui memoriam repetens, qui inter disertissimos elegantissimosque Sacrae Rotae iurisperitos est habitus; itaque Philippus posteaquam Italice dixit, rogavit ut sibi concederetur lingua uti grandaevo Athenaeo, quod ante DCCII annos esset conditum, consona: "lingua ­ inquit ­ qua Neotonius principia philosophiae naturalis nobis tradidit, quae quasi fundamentum doctrinae machinali astronauticae subiciuntur". Sed eiusdem verba Latina audiamus.

      Rector Magnifice, Alfonsus Díaz multas easque graves personas sibi tam feliciter accommodavit, ut eas quasi concinnasse atque in unam eandemque formam redegisse videatur: etenim vero in doctrinarum scientia versatur, artem machinalem profitetur, res apte ordinare et dispensare valet, acer est denique tam in inveniendo, quam in excogitando: brevi ut perstringam, munera pervestigatoris, machinatoris, ordinatoris, inventoris in eo  feliciter coalescunt.
      Alfonsus Díaz praeterea tantum industriae posuit in alumnis instituendis, ut iis viam praemuniret, qua facilior aditus ad caelum pervestigandum ac perlustrandum in hunc tertium millennium patebit.
      Cuius studiis innixi, multa iam ad exitum deduximus: coeptis a Galilaeo et Cassinio nuncupatis, et Iovis et Saturni stellas exploravimus; coepto ab Ulixe appellato, primum Solis polos observavimus; tum etiam restituimus telescopium Hubblianum, qua imagines repraesentantur galaxiarum, quae millies decies centenis milibus annorum luce mensorum absunt a nobis; quemadmodum haec coepta effecerunt ut stellae solem ambientes velut accederent ad homines, ita mox hominum ad caelum missiones efficient ut nos ipsi ad stellarum errantium ordinem propius accedamus.
      Propterea, magnifice Rector, Scholae Machinalis Spatiis Sidereis Transvolandis, cui sum praepositus, personam gerens, ex animo suadeo ut Alfonsus Díaz doctor in scientia machinali astronautica honoris causa renuntietur.

Oratio Mediolanensis

      Haec vero, si licet parvum componere magnis, tota mea est, quem anno superiore invitarunt ut Hectorem Paratore laudarem, Latine dicens, neque aliter poteram pro tanto viro, verba Italica passim interieci, ut in scholis solet suis Reginaldus Foster, ne plerosque audientes pigeret sermonis, si non plane ignoti, at certe vix usquam auribus percepti.
      Iucundum tamen fuit plausibus excipi, quos multitudo adulescentium necopinato edidit; iucundius Valentinum de Marchi, praeceptorem quondam meum in Lycio Pariniano, ante me sedentem adspicere, quem neque nocturna tempora neque aetas provecta impediit quin veniret; iucundissimum denique Maria Tyndara, Paratoris nepte, familiariter uti, quae mihi emblema artificiose a se ipsa fictum, grati animi pignus, donavit.
      Inferius exscripsimus oratiunculam.

      Munus mandatum est mihi periculi et aleae plenum, munus inquam laudandi laudatum virum!
      Latine, ut par est, quum sim dicturus, indulgeatis vos oportet, sed praesertim indulgeant mihi illius Manes precor, cuius censorium supercilium nedum discipuli, at cordatissimi quique magistri metuebant. Dicam ergo de Hectore Paratore, cuius amantissima neptis Maria Tyndara hunc nostrum coetum coegit, ut avunculi memoria pie recoleretur.
      Hector Paratore Theate natus est anno saeculi superioris secundo, IV Idus Iunias; anno post Chr. n. MM Romae fere centenarius diem supremum obivit.
      Doctor litterarum renuntiatus aetate viginti annorum, compluribus laureis honoris causa insignitus, quadraginta edidit libros, sescenta scripsit commentaria; linguam et litteras Latinas Graecasque diu docuit; litterarum Latinarum historia sibi laudem omnium bonorum comparavit; eius vero doctrina tam late patuit, ut a Tito Lucretio Caro usque ad Iosephum Ioachim Belli sit facile spatiatus: in hoc heredem plebis Romanae videre ei videbatur, in illo studium tollendae superstitionis laudabat et probabat; disputata est ab eruditis eius opinio de Caesare, quem veteris rei publicae eversorem existimabat; Plautum, Lucanum, Vergilium habuit ad manus, sed maxime Tacitum suum dilexit, neque vero sine causa librum, quem de eo scripserat, discipuli familiariter "Tacitonem" appellarunt.
      Vir magni iudicii et subtilis, ad excogitandum peracutus, ad perdiscendum acerrimus, in docendo exercitatus quam qui maxime, non modo in litteras antiquas impigre diuque incubuit, propter quas famam sibi comparavit sempiternam, sed musicen etiam studiose excoluit, e qua solacium quoddam inter aerumnas vitae percepit; maxime enim Richardum Wagner et Gustavum Mahler dilexit, quorum perpetua, ut aiunt, melode delectari se fatebatur.
      Quasi tragoediam, non vitam ageret, quot erant cum eo familiaritate devincti, totidem fere funera exsequiis celebravit: nam adolescens parentibus est orbatus, tum uxorem filiasque eodem morbo correptas amisit, generum denique nurumque in itinere casu interemptos luxit: quis talia ferre possit?
      At ille, ut Stoicorum assecla contra fortunam paratus armatusque, animum fregit numquam, quem ferreum dixeris, adeo erat in rebus adversis constans et firmus! Quippe erat ei figura tenuis et corporis brevitas, ut nescias quomodo dolores, quibus exarsit, perpeti potuerit; sed oculi vigiles et vegeti animum ingeniumque illuminabant.
      Totus in litteris Latinis, studiis illis tantum se dedit, quibus informari solemus ad humanitatem, neque umquam honoribus inserviit, nec laboravit ambitione, nec sese in potentiorum aulas insinuavit: verum enimvero priusquam eveheretur ad Athenaeum Romanum, in lyciis aliisque academiis litteras Latinas Graecasque diu tradidit.
      Praeceptorum eloquentissimus est habitus: etenim in scholis explicandis, quasi disertus orator, modo vocem contendebat et remittebat, modo acuebat et flectebat; tum autem, quo melius intellegerent auditores, solebat sermonem aptis intervallis interpungere, et textus a versionibus pronuntiando distinguere.
      Non minus aequus, quam sapiens, ut eum fabulosa antiquitate dignum putares, durus etiam severusque existimabatur, quippe qui flecti se alumnorum precibus non pateretur; praeterea moris translaticii servator acerrimus et alienus omnino a rebus novis, partibus dexteris aperte favebat, sed magister exstitit omnibus aequabilis, siquidem tam multos Laevorum fautores educavit, qui, ut Lucas Canali, longe aliter atque ipse de re publica sentiebant: quod quidem est ei laudi vertendum; non enim eius intererat rescire utrum quis albus esset an ater homo, sed quatenus in litteris profecisset.
      Tamen in exploranda discipulorum scientia, qui periculum in lingua Latina faciebant, diligens fuit et acerbus; neque enim satis habebat, siquis scriptores antiquos legere commentari interpretari valuerat, sed requirere vel minutissima quaeque pergebat: ut afferam exemplum, alumnum, qui triginta iam puncta tulerat laudeque dignus esse videbatur, Hector Paratore percontabatur de scriptore ferme ignoto, cuius opera tradita non sunt, nec mentio ulla, nisi semel in deperditi codicis margine, est iniecta.
      Musices, ut supra diximus, exactor accuratissimus, anno saeculi ante acti undeoctogesimo in ius est raptus a cantore et cantrice quadam, quos canes, scilicet propter latratus, appellare non dubitaverat.
      Vacavit etiam Italorum litteris habuitque Gabrielem Nuntium in deliciis; fabulam romanensem composuit, cui titulus «Hilaris manus» (Un’allegra brigata), ex qua elucet quaedam studiosa imitatio Leonis Tolstoij, Aemilii Zola, Gabrielis Nuntii, quos sibi exempla ad imitandum proposuerat.
      Sed multa de eo narrari queunt, qui spatio centum annorum vitae cursum talem confecit, ut ei iure optimo referatur illud Primi Levi de Hermanno Melville: fuisse tanta magnitudine, ut vix egrederetur portis.
      Satis autem erit narrare quid circa annum duodeseptuagesimum alumnis suis sit per iocum machinatus, ut eorum contumaciam irridendo compesceret: imperavit ut locum quendam, cuius reticuit scriptorem, converterent in Latinum, quo in loco praedicabantur virtus oboedientiae, muneris concrediti conscientia, officia denique quibus alumni magistris devinciri debent, quae omnia tunc temporis impugnari, quasi servitutis indicia, solebant.
      Quum autem reclamitasset quidam ex alumnis, quod illo scripto laudarentur imperii fascalis mores, «recte - inquit ille - conquereris de his verbis, quae decerpsi e rubro libello a Serum praeside Mao Tse Tung conscripto!».
      Omnes surrexerunt e subselliis stomachati, quod in laqueos imprudentes incidissent! Equidem ego testis sum Hectorem Paratorem ipsum, multis post annis, Pericli Felici S.R.E. Cardinali de hoc rettulisse in aedibus Riariis, dum celebrabatur dies festus Latinitatis: adhuc eius oculi  ludibundi micabant!

IOANNES CAROLVS ROSSI

 

 

top